장음표시 사용
161쪽
mam, mellis fauos construxerant. Attonitum pri
mo mi Iaculum venatorem tenuit: mox urbem
totam miraculi fama peruasit , & rei novitate erectam ad spectaculum excivit. AEdificata celeriter aedicula, nonnullae piae set minae loci religione perculsae, & solitariae vitae desiderio allectae, ibidem sanctissiline vivere, &sua Saluatori obsequia deferre caeperunt, nulla certa lege, nullis iustae religionis votis obstrictae. Donec Ioannes Archiepiscopus, amplum, in quod se illae reciperent, domicilium fabricauit, Sedente Bonifacio IX. Regnante in Lusitania Ioanne I. S. Dominici regulam ijs tradidit, ad quam rationes virae dirigerent, moresque componerent. Id fuit Saluatoris Coenobio initium, quod intra amplissimae urbis mirum in modum crescentis, sinum, procedente die , receptum, tanto sub nomine, maiora' in dies incrementa coepit, & reddituum copia, & numero Monialium ; & quod caput virtutis est ; sanctitatis opinione auctum , floruit. Se μηλ. d. a. Coenobij Protectores instituti Esteuenses Dynastae, Ioanni necessitudine sanguinis coniuncti, qui postea Moronis, dicti sunt: ijs Vicarium, &Capeli a nos designarc, qui pro Fundatoris anima singulis diebus faciant, haereditario iure competit. Rebus in urbe confectis, Ioannes de reditu in Lusitaniam cogitauit. Eo per Belgium iter intendit ;emcnsa iam longi itineris parte, Brugas peruenit , ubi ex ingenti labore morbum contraxit,
162쪽
adeo periculosum & grauem, ut de illius Vita Medici confestim spem abiecerint. Ergo aesi viti mum iam diem libi instare sentiret, egregie se
ad mortem comparauit: Ecclesiae Sacramenta,
magno pietatis sensu, suscepit; seque ipsum cae
lestibus ad mortem confortans verbis, inter adstantium lecto preces , lacrimasque , animam e Rauit die 13. Ianuari j, anno M. ccccxv. Ioanne XXIII. P. P. Orientis Imperatore Emmanuele
Paleologo; Occidentis, Sigismundo ; Rege Lusitaniae Ioanne I. In die obitus assignanda una tantum die , a libello Tabulari j Eborensis disien
timus, in quo xx H. Ianuarit, contigisse traditur. In anno; Panuinio, Au beryo , Acunhae, 'Seuerino de Faria & Ioannis ad Saluatorem Epitaphio, repugnamus, quippe qui reiiciunt Ioannis mortem in annum MccccxiII. nulla tamen idonea ratione nixi.
De loco in quo ob ijt, grauis est inter Scriptores contentio. Panuinius & Ciaconius, apud MLiam Bruges in Issipania objsse, conceptis verbis a firmant. Acunha, Seuerinus de Faria, Georgius Cardoso , Chronicon Ioannis I. Brugis, Belgij Villa, fato functum esse testantur. Neutri sen-.tentiae acquiescimus : non Panu inij & Ciacon ij, quia Burgos non Bruges; nobilem, ac vetustam in Hispania Castellae Veteris urbem este constat, quam Ioannes Cardinalis non attigit, dum repeteret Lusitaniam : Non Muntiat, & aliorum
Ioanne xx IN. Conretorius parto . EIenebi ex libro obligat. S. Collet. Cardi . Biblioth. Valle. Georgius Carin
163쪽
Scriptorum ; quia Brugas Villam dicunt ; cumramcn ciuitas sit magnitudine, & celebritate visenda, in qua degente inter vivos loanne, &florentibus Belgij rebus, Duces Burgundiae, &Flandriae Comites, Aulam pene regiam habuerunt. Si Lusitanorum morem sequamur, qui minora oppida materno sermone villas appellant; inepte Scriptores citati Brugas, Urbem ampli Dsimam , Villam dicunt. Si Gallos imitantur, qui maiorcs etiam urbes, Villas nominare solent; bene Villae nomen Brugis quadrat. Verumtamen quia materna hi Aut ores lingua scripserunt, Brugas, Flandriae Urbem, non Villam, dicere debuerunt.
Minus probo quod Georgius Cardoso in Agio logiol Lectoribus inculcat, Ioannem scilicet per Belgium iter in Lusitaniam de industria suscepisse, ut Elisabetham Ioannis I. Lusitaniae Regis filiam, Philippi , cognomento Boni Ducis Burgundiae & Flandriae Comitis uxorem inuiseret; . Nam quindecim ante annis Ioannes Cardinalis obiit, quam Philippus uxorem duceret Elisabetham, ut annorum numerum ineunti perspicuum erit. Anno quippe M. ccccxv. Ioannes decessit, ut supra diximus. Elisabetha vero, nonnis exeunte anno Mccccxxix. ad Slusae, Flandriae Urbis portum vecta, regia classe appulit :& ins quenti anno Mccccxxx. die Ianuarij x. Burgundo iuncta est matrimonio , instituto in eadem
164쪽
nuptiarum celebritate Equestri Aurei Velleris Ordine, ut constanti Scriptorum omnium confessione liquet. Quamquam Sammarthani Fratres, Regii Galliae Chrono logi, in alia ab iis sentent i a sint: Sentiunt namque ordinem Velleris erectum anno M ccccxxix. die x. Februari j: quae lentius perpendere nostri instituti non est. Delatum Vlysipponem Ioannis Cadauer, in Ecclesia Saluatoris abs se magnifice condita, elegant, Mausoleo tumulatum est, inscripto se
pulchrali lapidi Epitaphio , Lusitano, quod ad
huc conspicitur ;Sic: A qui lax o multo honrado InhorDOM Ioao Diei es, Arcebispo de Liιboa, E Cardeat de Roma, Baram subedor,
Em Folonba solenniqm a Sepultura de S. Dominus: Em Roma fundou o mostereo de S. HieronImo: Em Lisboa esse, em que se mandou sepulsar. Latinis hunc fere sensum reddit. Hic conditus est Dominus Ioannes Est eues, Archiepiscopus Vlysipponensis, & Cardinalis Romanus : doctrina & pietate illustris. Bononiae, S. Dominici sepulturam ornauit. S. Hieronymi Coenobium Romae condidit: Saluatoris, Vlysippone posuit in quo sepeliri voluit. De Ioanne Cardinali scripserunt Panu inius &Ciaconius in Ioanne XXIII. Au beryus sub eo
165쪽
dem P. P. ad annum i ii. Felix Contelorius, parte i. Elenchi Cardin. Anno es Lusitani in Ioanne I. Illustrissimus Acutilia in Catalogo Episcop. Portucalens. c. 23. & in Addition. ad eundem Catalogum. Antonius de Sousa Macedo, in Excell. Lusitan. cap. 23. excoli. 3. Emmanuel de Faria Sousa, in Epito me Hist. Lusit. p. 4. C. I 6. Emmanuel Seueri n. de Faria in libet. de Cardin. Lubsit. *.6. Caeteris fusius Georgius Cardos in Agiol. tom. I ad diem 13. Ianuarij.
Familiae, de Azambula, Symbolum. In aureo campo fasciae rubrae quatuor transiuersim positae aspex, ferus homo dimidius, qui bifidatam ab ima parte Luam utraque manu apprehensem, collo inpertam ac merum in dorsum g t.
166쪽
Diaeonus Cardinalis S. Angeli in Foro Piscario. ANuo i i 8.
ER Di NANDI Lusitaniae Regis decessum, nulla mascula prole relicta, magna Regni turbatio consecuta est. Distracta quippe in duas factiones Nobilitas; altexa Beatricis, Fer - , nuptae Ioanni I. Castellae Regi, A,salis L partes tuebatur: Ioannis, Auletiensium Equitum ' 'Magistri, Ferdinandi ex thoro illegitimo fratris, partibus studebat altera. Caeterum populares mira animorum consensione conspirarant ad iuuari dum totis viribus Magistrum , atque eiusdem imperio constanti fide parendum: quem paulo post in publicis Comit ijs Lusitaniae Regem salutarunt. Magnis igitur dissensionibus inuoluti, ut saepe contingit, firmatis nondum rebus adeunte Rege nouam Sceptri possessionem, nonnulli e Lusitanis Dynastis scissis stud ijs, ac sentent ijs, a Ioanne Magistro Principe desciuere. Inter caete- A vaha, ros Petrus Rodericius da Fonseca, deducta a maio- 2 . . . L ..'ribus cortini js sanguinis claritate conspicuus, in δ' Castellani partes; obsequiumque transiuit; non odio actus, aut ambitione allectus: sed quia uxo-
167쪽
rem duxerat Agnetem Botelliam, Reginae Rea- trici sanguinis vinculo coniunctam, tradita dotis loco, ollucticae Praefectura, oppidi hac aetate inclyti, Badaiocio Castellie urbi ad Anam fluuium obiecti. Igitur ne propinquitatis, aut fidei iura violare videretur, Arcem Beatricis nomine, a Cimperio sibi commissam, integra fide, atque omni ope tueri in religionem vertebat. Adeo ut nec
ineptὀ, nec temerὶ fecisse dicatur, quod illius Alcis defendendae Prouinciam susceperit; &pro salute, dignitateque Regis Castellani pugnauerit, cum ipse ad id honesta quadam necessitate coge
In Castellam Rodericius Petrum filium secum abduxit, egregiae indolis puerum ; eumque ab
armorum strepitu auocatum, optimarum artium praeceptionibus erudiri curauit. adulta i am aetate, rerum , doctrinarumque peritia instructus,& lis Guωυν. magna probitatis Opinione concitata , a Petro de aem. Luna, qui desumpto Benedicti X illo nomine,AE . Summi Pontificatus dignitatem sibi usurpaverat,aub.m p. i. Diaconus Cardinalis S. Angeli in foro Piscario 3m renuntiatus est in v. creatione, Perpiniani facta, Septembri mense, anno M. ccccv III. quamquam Ciaconius , Panu inius &Seuerinus de Faria crea.
Pantiim-. tum existiment anno M. cccclx. in qua accipien-
. da Cardinatatus dignitate nihil prorius a Fonseca peccatum censeo; Multi quippe per id tempus Reges, & Catholici orbis Academiae, Be dictum
168쪽
legatimum P P. iudicabant: eidemque si minus iustum; certe speciosum obedientiae obsequium deferebant. Constat B. Coletiam, Virginem lecti Dsmam, quae D. Clarae Moniales ad severioris dis
ciplinae normam reuocaυit; Uincentium Ferrerium, aliosque praestantes doctrina & pietate viros, Benedicto studuisse. At quod rebus tandem exploratis, & ientenisis in Concilijs Pisano, &Constantiensi contra eumdem latis, Pontificem se gerere obstinate perrexit, frustra si adente Sigismundo, pijstano Imperatore ut ad se rediret, ac deposito Pontificatu , tranquillitati publicae consuleret; omnium sibi antea addictorum Regum, Principum , & Cardinalium animos offendit , & auertit; donec ad M artinum V. in Concilio Constantiensi P. P. legitimὸ institutum, uti
inter alios Anticardinales, Petrus da Fonseca Lusitanus, Petro de Luna relicto, ad Martinum, ceu solem, conuersus, delatam quondam Pseudopontifici obedientiam, prompto in iustum P. P. obsequio redemit. Idem ossici j genus praesti tum, a loanne Murillio, Λlontaragonis Abba te, Carolo de Urries, & Alphonso Canillio, An ticardinalibus Hispanis; quos Martinus, Kalend.
Augusti anno M. ccccxviii. Gebennis peramanter
excepit, & confirmato purpurae honore, noui Cque auctos dignitatibus, legitimos in posterum S. R. E. Cardinales haberi voluit. Ioannem, Pres-
169쪽
Conteior. in Benedicio XIII. Ciaconrata in Marrano V.
byterum Cardinalem S. Laurentii irr Damaso declarauit; Oarolum, S. Georgij ad Velum Aureum; Alphonsum , S. Eustachi j , Petrum da Fonseca, S. Angeli Diaconos Cardinales instituit. Cia- conius & BZouius haec. acta fuisse crediderunt i 7. die Mart ij, anni M ccccxix. qua illi Florentiam venientes a Martino , Ibi co tempore commorante , perbenigne excepti sunt. Tantorum accessione virorum non parum potentiae, &authoritatis Martino P. P. accrevit.
Mox ad obeundas grauissimarum rerum legationes Cardinatis Fonseca destinatus. Emmanuel Palaeologus Orientis Imperator, Florentiam miserat solemni cum Legatione Episcopum Theodorum , & Nicolaum Eudaemonem Ioannem, ut Martino significarent, se cum uniuersia Graecorum gente magnis desiderijs teneri conuenien
di cum Latina in ijs religionis articulis, de quibus inter se maxime disssidebant: quod profectum in
speciem a religione consilium, non sponte, ac sincere susceptum, sed necessitate cogente expresctum, rerum postea exitus declarauit. Oratoribus auditis, ac liberaliter habitis, Martinus e re Christiana fore iudicauit Legatum Constantinopolim mittere, qui indicto eius nomine Concilio,
de summa rerum consultaret, & rectam fidei normam traderet , & Graecam gentem cum Latina
conciliaret. Difficillimam hanc Prouinciam imposuit Fonsecae Cardinali, cuius doctrinam , ac
170쪽
P V RPURATA. ' istprudentiam perspectam habebat: Legatum in
id a latere creauit. Praemisit tamen , antequam itineri se committeret, Fr. Antonium Massanum , Minoritarum Generalem , virum indu strium ac prudentem, rerum explorandarum causa; qui diu Conlbintinopoli moratus, Emmanueleiam defuncto, Ioannis eiu idem fili j, litteras ad Martinum detulit, plenas obsequij,& pietatis: in quibus spondebat, se, adueniente Cardinali Let gat O quem grauis morbus in Hispania per id
tempus detinebat totis viribus curaturum Graecorum cum Latinis in religione concordiam. Pro .cedcnte die, Turcis, graui belli mole Graeciam opprimentibus, Martini P. P. votis, ac Legati Fonsecae desiderijs, aliqua ex parte satisfactum , Sedente iam Eugenio IV. Martini successore, qui Legationis fructum percepit, cuius antea gorem Cardinatis Fonseca delibauerat; stabilita in
Concilio Florentino Latinos inter & Graecos unione. Haec tamen breui stetit ob innatam Graecis inconstantiam, ad pristinos errores non multo pὁst redeuntibus. Elias Apamiensis vanis rationibus ductus, in Historia Comitum Fuxensium tradit, Legationis hactenus descriptae munus, onusque demandatum fuisse Petro Fuxi, Cardinali S. Stephani Rotundi, in monte Coelio : erroreque factum ut loco Petri Fuxensis, Petrus Fonseca scriptus fue
