Tabulae Gregorianae motuum octauae spherae ac luminarium ad vsum calendarij ecclesiastici, & ad vrbis Roame meridianum supputatae; per Iosephum Moletium ... Adiecti sunt libri duo De corrigendo calendario, & de vsu computi ecclesiastici. ..

발행: 1580년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

GREGORIANAE

Motuum Octauae Sphaerae ac Luminarium ad usum Calendarij Ecclesiastici, dc ad Vrbis Romae Meridianum supputatae ; per IOSEΡHUM MOLETIVM Mathematicas disciplinas inceleberrimo Gymnasio

Patauino profitentem. Inquibus traditur Met odus in eniendi veraso m Tropici magnitudines,computandi accurate PDurnoctiorum temporia, inique numerandi Luminarium aquales , oe venas Coniunctiones ,

Oppositiones, Eunes. ADIECTI SUNT LIBRI DUO DE CORRIGENDO

CALENDARIO , & devsu COMPvTI ECCLESIASTICI .

DECRETO DE EMVIR VIM CAVTVM EST, VIS

imprimat hola Libros, abbiue impressos mendat.

VENETOS,

6쪽

NICOLA O DE PONTE

SERENISSIMO UENETI A RVM

PRINCIPI ' ω

a1L1ssIMIs Clari mos virust glysio Iustiniano ac Francisio Cornelio , quorum alter hodie Praetor, alter vero Prae ctus in urbe Parauina in dicunt, tuo iussu mihi dari fuit libe in de Calendarij emen

datione , ab Sum. Pont. GREGORIO XIII.

Superioribus meninus ad Senatum Venetum missius, atque ab isdem etiam litera tua ad ipses, mihi recitata fueruntu. Fer eas tu mandabas, eti sitam diligenti e legerem, tibi' postea meam sententiam, re prius tamen communicam cum

professoribus mathematica disciplina, , de uelis, s de Calendari, restitutione diceremta. Ego vero ett mandatis s satisfacerem, adhibita maxima diligentia, mihi datum libesium cum perlegissem, non lum qua sunt, nisi quid me Iastit, necessaria ad Calendarij

exquisitam reparationem non inuem sed etiam a bonomorum regulis, si recte ratiscinatus sum, non bene re pondere deprehendi uequamuis secundum compulsarum communeου regula , perscte ea sint pertractam. Luare ut hoc negotium ac nate agerem, con-sruxi quasdam Tabulas astronomicas, motuum Octaua Sphaenae,s Luminarium, quas de GREGORII XIII. Pont. Aiax.nomine Gregoriana appenui. In iis continentur, qua ad perfictam Calendari, instaurationem attinent. Vsiis addidi libros duos, in

7쪽

quorum altero corrigendi Calendarj ratio ira explicatur , ut EDd ab errordus semel expurgatum, sine usio errore in p/rpetuum retineri conferuara possit: in altero autem traditur me odi, ostendens quonam modo,quaue cautione, nos viι possimus Cyclis Regulis compuli ru,ut astronomicis computationi ae conueniant. V M quidem, etsi a me omnia sunt excoginta, ac iummo stadio diligeuterque perscripta, tamen, quoniam tu ita russeras,falctum est ut de iisdem, ab qua tantum ex parte,viros doctos oe intellaent consuluerim. Hos igitur seros, multis vigiliis a me compositos, ad te nunc mitto, ut illos, si tibi digni videbuntur, ad Sum. Ponto

mittine cuI,.quia a te tanto Principe mittuntur, re etiam ob m ms, certas'. ni algor, regula qua Impsis continenturi, iucundas,

gratos fores enandum est. Halc . Josephus a Uuetius in Gymnasio

Faraumo camathematicarum

disciplinarum professor

8쪽

s A N C T I S S. D. N.

GREGORIO XIII

ON dubito Beatiss. Pater,non nullos 1brc,qui labores meos, quOS hoc tempore suscepi, in condendis hisce Gregorianis Tabulis, de tuo nomine appellatis, tanquam inutiles irrideant. Dicent enim sarta se, me composuis

se tabulas ad usum Calendarij Ecclesiastici, quae ipsi inseruire minime possunt; quoniam

correctio atque perfecistio ipsius, non ex astronomorum scrupulosis ac laboriosis computationibus pendeat; sede quibusdam regulis, quae ab antiquis compulistis inuentae sunt; eae vero dc breui,& faciliter comprehenduntur, c memoria ticile tenentur, pariterq. simplicitati Catholicae Ecclesiae conueniunt; atque ijs etiam regulis , in celebrando Paschate, diuinis praeceptis plene satisfit. Etsi istis, qui ita loquuntur, satis responsum es se arbitror in libris de Calendarij correct ione, qui una

cum hisce tabulis Sancto. tuae a Serenis. Venetiarum Principe mittentur;mihi tamen,ut Clarius appareat eos pace eorum dixerim)non recte sentire, placuit nonnullas hic addere rationes;qu ibus, ni fallor,demonstrabitur emendationem Calendarij, non selum ad Astronomos atti

nere,

9쪽

nere; sed ipsam minime fieri posse sine subtili, exqui

sito eorum calculo. Etenim nemini dubium esse existimo, inter scientias humanas aliquam esse debere, cui temporum numeratio, distinitio, dc elapserum restitutio conueniat; nam si res aliter se haberet, in maximis dissicultatibus versaremur, in perpetuas confiisones incideremus. Quod vero numeratio temporum, dis inii io, & elapserum restitutio, Ast onomiae, & non alterius scientiae proprium sit, ab ijs, quae ab Astron

mo considerantur, sacile elicitur. Astronomi enim Ombium Coeles tum conuersiones considerant, eas . ipsi tantum proprijs & congruis temporibus numerant ;Imo ipsis reuolutionibus ita tempora aptant, ut simul sine aliquo discrimine, conueniant: nam si aliter id es.set, seturorum Phaenomenum praedictiones, non suis certis ac statis temporibus, Ut praedicuntur, euenirent. Cum igitur numeratio, distinctio, & correctio temporum , Act nomi, dc non alterius artificis sit munus, sequitur Chronographos, Compulistas, C te Sq. aliOS, qui aliquo modo numeratione temporum Utuntur, ab Astronomo, tanquam ab architectonico pendere. Ad haec respiciens Petrus de Aliaco Cardinalis, dum voluit tempora restituere, illa c*lestibus motibus comparauit.

Hunc nonnulli sequuti sunt ; qui & ipsi Chronolouias,

ead em ratione corrigere dc emendare tentarunt. Haec methodus sela est, quae series temporum collapsaS, potest pristinae veritati restituere; atque si antiqui Chronographi ea in suissent, nulla sertasse) inter illos controuersia

10쪽

trouersia inueniretur. Munus igitur Astronomi est numerare,restituere, dc emendare tempora, quorum non minima pars Calendarium existit, ac propterea restitutio ipsius, ad Astronomum, tanquam a proprium a tificem pertinet. Quamobrem SANCT. TVAPrudentissime negotium hoc mathematicis mandauit. Qui si mandata recte exequi Voluerint non poterunt nisi ea methodo, qua absoluere negotium perfecte possint,&etiam posteros a suturis crebris correistionum molestijs

liberent. Haec autem methodus ea tantum est, quae no

bis veros motus praestat oc ostendit: sua si prisci compu- tisi te insuissent, a quamplurimis difficultatibus nunc liberi essemus. Nam regulae quae a veris motibus eliciuntur, & verae su ni, dc selae phaenomenis respondent; Verum illae haud quaquam verae sunt, quae a Compulistis sumptae suere; sed potius ab hominum mentibus fictae,

i quadam existimatione concinnatae; dc quae phaenomenis minime congruunt ; quando neque medijs quidem cursibus,ab astronomis excogitatis, retondent Vt

in libris de correctione Calendarij demonstratum est. Quapropter, bene senserunt Petrus de Aliaco, Nic laus Cusanus Cardinales: Paulus de Midelburg, Lucas Gauricus Episeopi: Ioannes de Regiomonte, Ioannes Stoes erus, Nicolaus Copernicus,Ioannes Lucidus, Petrus Pilatus, alij q. complures Iathematici: Qui iudicarunt ad rite celebrandum Sanctum Pascha, corrigendum esse Calendarium veris motibus, Ic in futurum accipienda esse vera AEquinoctia, ac vera Plenilunia.

SEARCH

MENU NAVIGATION