장음표시 사용
3쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri
3. GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.
ACADEMIAE ED IN BURGEN E Praesecti;
l Amplissimi SENATUS ACADEΜICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto,
Nec quisquam hominum, tam firma valetudine, tantoque corporis Phore, gaudet, quin, causis quibusdam excitantibus admotis, gravi Girios morbos suscipiat. P. GREGORII CONSPECT. MED. THEOR.
Ad diem et . Iunii, hora locoque solitis.
ED IN BURGI: Apud BAL FOU Ret S MELLIE,
5쪽
De Co RaYGEDAL, in comitatu Metioneth; Senatoribus Britannicis, Qui patriae constanter consuluerunt, A recto justoque nullis artibus detorquendi ;Hasce studiorum primitias, Ea, qua pax est, observantia, D. D. CQ.
7쪽
QUICUNQUL ructor evadere, et eodem tempora
ne vanus habeatur cavere cupit, prius debet eam scientiae partem, quam exequi secum decrevit, aliqua ex parte imperfectam esse ostendere, deinde vires, quibus ea quae ei desint, vel a vero deflectant, supplaat et corrigat, non sibi deesse probare. Haec autem et multa insuper aliae zis lector ab eo sperat, quem cacoethes scribendi, vel laudis lucrive cupido, ad sensa animi sui in lucem edenda, vel ad aliena transcribenda, impulit. Cum vero nullo hujuscemodi impulsu ad scribendum movear, cumque leges in jusce academiae celeberrimae, quae neminem laureae
8쪽
Apollineae appetentem voti compotem prius fieri, quam aliquod sui in arte Hippocratica progressus specimen in ivulgus edidit, permittant, nolenti hujus dissertatiunculae texarandae necessitatem injungant, errores, quos inscitiai Juvenilis et experientia minime diuturna parum cavebunt,
facile lubenterque remissum iri confido.
Cum circumspicerem et ίn naturam morborum pene- trare conarer, Modnam argumentum mihi illustrandum a
potissimum susciperem diu multumque dubitavi. Qia nil periculosum enim opus auctores inexperti aggrediantur, olim docuit medicus ille eL philosophus illustris Meadius, . praesertim si semita excedere solita, et sensa sua, nulla alienorum ratione habita, aperire non dubitant. Non sine causa gravi ait, dissicile esse recte cogitare vel recte scri- bere ; ditacilius autem alios, ut idem nobiscum sentiant, . adducere.' Cum diu cogitassem, tandem mecum decrevi paucula potius de causis morborum Proferre, quam morbos ipsos investigare conari. Illud rite scire magis expetendum esse, et quidem non minus utile, quam hoc compertum habere, et, cum notius sit, ingenio juvenis ac commodatius esse duco. causa:
9쪽
Causas remotas non accurate eaeecuti sunt antiquiores. Terosque morbos, quorum caviae primo intuitu non evidentes fuerunt, sibi, ut facinorum, quae admiserant, poenas, a Diis iratis illatos esse existimaverunt f. Intra an-AOS paucos prorime elapsos tantum huic materiae flaccessu cum prospero studuerunt auctores, et quo notior est, eo majoris momenti esse videtur. Solum adhuc foecundum est, et tantum abest ut effoetum evaserit, ut, contra, Tite diligenterque eaecultum, messem operario copiosissimam non edere non possit. Hoc saltem facillime concedetur,
in primis esse probabile, investigationem hujusmodi ad
Veram medicinae notitiam provehendam, quam Contem-jationes super natura, vel, ut medice loquar, causiS morborum proaeimis inanes, plus esse collaturam. Quo Vero major huic opinioni fides concilietur, si theorias celeberrimas, a saeculo Hippocratico ad praesens usque, attenti con- fiderabimus, quid aliud, quam mera phantasmata vel visa, Reculis, prout labebantur, diversis propria, et forma Or-α mentorum, quibus caput muliebre decorari consuevit, magis mutabilia esse reperi es P Quis medicus hodiernus doctrinam temperamentorum Galeni refellere non valet Z Quinetiam theoriis recentiorum non multo melius succeTt. Lentor, atrabilis, acrimonia, acida et athesina,
10쪽
&c. in aliquantum temporis dominata sunt; sed, ut pro genies facultatis imaginandi calidioris, nunc merito repudiantur.
Cum animum nostrum, contra, ad causas excitantesς considerandas adjungimus, eas sensibus nostris evidentio-- res esse reperimus. Igitur in errorem nos inducere minUsspericlitantur. Hinc causas hujuscemodi persequi utilius esse, Plusque mortalibus prodesse, cogimus. Rem ita sese habere, me judice, satis clare testantur, pestis in Europa iin praesentia semet rarissime ostendens ' ; scorbutus curat illius circumnavigatoris immortalis Cooh prospero cum isuccessu praeversus ; colica Damnoniorum laboribus illius; ingeniosi et humani medici Georgii Baheri, equitis, im-- minuta t ; variola, sponte naturae accedens, Cestriae vici- na rarissime hodie infestans, et caedes denique, quam se- bris puerperalis in parte nossecomit Edinensis praegnantibus destinata edebat, attentione viri celebris Doctoris iYoung et diligentia repente cohibita p.
' Vide De Haen rat. medendi, tona. q. S 9. t Medicat Transactions. Haec febris omnes muliercs, quae in cubiculo nosocomit Edinensis gravidarum proprio pepercrunt, anno 17 73 praecipite, in Ussit et cecidit, nec optima remedia profuerunt, donec causa delecta, vitata, et ex toto sublata fuit. Vide praeci P. obstetr.