장음표시 사용
5쪽
uuas e tenebris tandem vindicatas
Praefatione, Notisque illus travit, ac ipso suae Bibliothecaedet catIoλris die publici auras fecit
Intimus Cubicularius. & Archiater Pontilicius.
Ex officina Typographica FRANCISCI G O N Z AG ae in Uia lata.
7쪽
JO. MARIA LANCISIUS PERENNEM INCOLUMITAT E M.
Ibliothecam hodie, BEATISSIME ΡATER, in publicum dedicaturo nihil mihi gratius, seliciusque obtingere poterat, quam ut illa, a ij dum
8쪽
dum primum studiosorum commodis patet, simul etiam augustissima TUAE APOSI OLiCAE MAJESTATIS praesentia , atque splendore illustraretur . Nam, cum ipse ego a puerilibus annis hones fissimae cogitationi comparandorum librorum immorarer, &firmiori aetate, ac sortuna pulchritudinem, atque utilitatem operae, quae annuos sumptus eXhauriret ad fovenda studia ingenuorum, mente ComplC9C rer; hujus tamen liberalitatis amor tunc VireS a riSinei longe supergrederetur, Tu, PONTIFEX MAXIME , singulari humanitate, & prolixa munificentia augere me, aC luvare dignatus es. AZquissimum idcirco fuit, ut literarias opes, quas, Te favente, Col legeram, adventus quoque Tui Auctoritate, atque
Auspiciis literarum cupidis aperires. Hinc posteriplane intelligent, quidquid librorum, & codicum, quidquid apparatus, & instrumentorum ad math maticas praecipue physicas, atque anatomicas disciplinas perdiscendas hoc loco , studiis alioquin Medicis aptissimo, per me Congestum cernitur, ad SANCrii Aris Tirm gloriam potissimum pertinere. Sed quoniam vicissim jura omnia postulare videntur , ut Bibliotheca nostra, aeternis a Te beneficiis cumulata, hoc ipso die perenne aliquod posteritati consignet grati animi monumentum : sane nihil habet, quod Tibi PRiΝcipi suo jucundius esse posse
9쪽
sit, aut justius debeatur, quam, ut quae benignissi
sime a Te collata, ac illa omnino sunt, cum exi
gua solum accessione laboris mei TUAE BEAT 1TUD1Ν1 sine cunctatione restituat; Anatomicas scilicet Eustachii Tabulas, quas diuturnis centum, & quinquaginta annorum tenebris obsitas, & latentes Literaria quidem Respublica graviter doluit; Tu vero, SANCTIssiME PATER , eximia ingenii tui perspicacitate, animique magnitudine in lucem vindicasti, atque huic nostra: Bibliothecae liberaliter concessisti. Caeterium qua id ratione SANCTITAs TUA susceperit, atque persecerit, nos Lectorem Opportune admonebimus. Illud utique, quippe ad singularem
commendationem hujus inventi Conducens, neminem latere debet, quod, cum Episcopum Sancti Severini quae Patria Eustachii fuit) TUA SANCT1TATE mandante, rogassem, ut in ea Civitate diligenter inquireret, nilim aliqua illius M.SS. ad Tabulas explicandas summopere necessaria apud haeredes superessent . respondit, non modo nullum
autographum, sed ne quidem ullum ex haeredibus illic inveniri : subjecitque, Clarissimum Marcellum Malpighium jampridem ex eruditioribus Civibus illius loci per epistolas percunflatum, an CX miserando naufragio operum illustris hujus Scriptoris, Tabulae saltem Anatomicae servatae fuissent:
10쪽
sed nihil certi ea de re comperire potuisse. Tanti
nimirum ducebat Anatomicorum ille nostrae aetatis princeps, ut opus, quod in manus hominum, Pontificia Tua largiente benignitate , nunc exhibemus , in publicum emolumentum assereretur. Tuum itaque erit, SANCTISSIME ΡATER , humaniter
excipere primos agelli mei, vel potius Tui fru
ctus, quos tanquam messis suae primitias SACERDOTI . MAx1Mo debitas offert Bibliotheca, uberiores certe datura, presertim si novis a SANCTITATE TUA, quod sperare iubes, beneficiorum rivulis ad sempitem num bonarum artium incrementum fuerit irrigata.