Vitae romanorvm pontificvm a D. Petro vsqve ad Clementem VIII : ex Platinae historia in epitomen redactae, ac iuxta Onuphrij Paniunij eremitae augustiniani censionem ordinatae : his praeter alia accesserunt eorundem pontificum imagines ad viuum expre

발행: 1597년

분량: 550페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

FVgenius secudus Romanus, facili via ad Po-

tificatum ob eximiam bonitatem, Vrbanitatem, aliasque Virtutes quibus ornatus erat,per uenit. In ossicio Vero quatuor annis honeste se habuit. Cum Romae magna annonae carita S ac

cidisset, ita prudenter se gessit, taliterque prouidit, ut nulla urbs Vniuersi magis grauis, alijsque rebus ad vitam sustentandam necessariis, abuda ret. Hanc ob causam pauperum communis p xens, propter sellicitudinem & protectione paterna,Vocatus est. Eius petitione, qui in Gallij exulabant, Romam remissi sunt, eosque suis sa-

N s cultatibus

252쪽

2o2 VITAE ROMANORUM

cultatibus quandoquidem eoruni bona proscripta erant) fouebat. Siconem Ducena Beneven tanum Neapolim obsidione premetem,suis admonitionisus ex officio perstrinxit: inde tamecorpus S.Ianuarij Beneuentum transtulit. Eugenius termino iam dicto completo, ad sceliciore Vitam migrauit, magnum sui desiderium apud omnes relinquens, cum maioribus suis sepultus est.

253쪽

ALENTINUS I. PONTI

V Alentinus patria Romanus , cum Pasthale& Eugenio Potificibus educatus est,ac e rum mores imitatus. Diaconus solum cum esset, ad Pontificiam dignitate euehi est promeritus. Ingenij suit excitatissimi, ac eloquetissimus, doctissimusq- est habitus. Ante & post promotionuadeo pius & liberalis suit, ut a maioribus suis nihil discrepaverit. Verum breuioris teporis cur riculo Vitae eius & virtutum exercitio finis est impositus. Nam multorum gemitu & dolore, quadragesimo post Pontificatus adeptionem die excessit e vita,& in S.Petro sepulturae tradit' est. GRE-

254쪽

TI FEX ιοῖ. Anno 828. Iorius quartus Romanus, ex Praesbyte- titulo S. Marci ad Pontificatum peruenit, eo tempore quo Mauri ex Africa in Itali m cienteS, magnam eius partem occuparunta Contra quos commouere & excitare Ludovicu*Lotharium Ponti sex non destitit. Gregorius acleo modestis moribus & ingenio VsHS est, Vt 'ς-m Ruth ritatem Pontificiam exercere D n praesiumpsierit, ni si confirmationem a Lega- mpQratoris ex abusi, tunc temporis intro. V O) accepisset. Ex doctrina eloquentia, pie-o e, tui ita cc uinctitate, magnam sui nominis

cele

255쪽

celebritatem consecutus est. Diuitibus & opule tis habenas quodammodo ini)ciendo,pauperibus semper & fauit & benefecit.Plurimas Ecclesias reparauit. Corpus S. Gregorij eo loci transtulit, ubi nunc requiescit. Sanctorum Vero Sebastiani & Tiburtij in Basilicam S.Petri importari curauit. Instante Imperatore, omnium sanctorum solemnitatem instituit, quae eleganter a Rabano docto Theologo, carminibias & oratio ne soluta decantata est. Exinde Pontificatus sui anno decimo sex to mortuus est, & cu alijsPo tificibus sepultus. Sedes decem & sex dies Vacaluit.

256쪽

ros VITAE ROMANOR u

FEx io . Anno 8 . SErgius illustri domo Romae natus, licet eius familia ob scriptorum negligentiam non e primatur, eam Virtutibus clariore reddidit. Nec mirum nam sub quatuor excellentissimis Pontificibus creuit, & instruetis est. Eodem tempore Romam Ludovicus Lothai ij filius, iuuenis arrogans cum Valido exercitu venit, quem Pontifex in gradibus S.Petri prestolatus alloques in quit, si pacificus adueniret eum tibi portas aper turum , sin secus diuinam vindictam subsecuturam. Quare de pace per Ludovicu securior redditus, in Ecclesiam intrarunt Deo gratias exhibituris

257쪽

bituri: Ibide Rex Italiae inunctus est, diligenti que adhibuit, ut quam fieri posset citisiime Roma egrederetur, propter detrimenta a militibus illata. Hanc ob causam Sergius ab omnibus m gnificatus est. Ex hoc ad reparationem Ecclesia rum conuersus SS. Sylvestri & Martini, multo rumque aliorum saticturum restaurauit. Monasterium iuxta SS.Petri & Pauli Ecclesiam exedi sicauit. Postquam sanctissime Ecclesiam Christi visibilem tres annos gubernasset, e Viuis excessit, ac in S. Petro sepultus est. Sedes duobus cum dimidio mesibus vacavit. Quod autem ad illud attinet quod Platina eum nomen suum immotasse,anteaq- os Porci vocatu asserit: adeo luculetera Panuinio disputatum est, ut a nobis qui quam dici non sit necessarium.

258쪽

FEX ios. Anno 8 7. LEO quartus Romanus, ut sitis maioribus doctrina,prudentia, religione pietate, ac humanitate inferiorem se non praebuit, ita pluri mos actibus heroicis superauit. Inter minutiora opera quae perfecit, est quod, sedilia ante Lateranu posita,ex marmore confici curauit. Orna menta etiam ex opere nausino in S. Martino, &S. Sylvestro eius iussit habita sunt.Crucem a Carolo Magno datam exornauit. Corpora Sanctorum quatuor Coronatorum adinvenit, Ecclesiamque in meliorem sormam redegit, aliorumque Sanctorum corpora & reliquias in ea collo-

259쪽

dentissimam sitae sanctitatis fidem saciunt. Suis orationibus ex Ecclesia S. Lucite basiliscum, qui pestifero halitu plurimos in secerat eliminauit.

Signo sanctae Crucis maximii restinxit incendiuquod vicum integrum inflammarat. Aduenientibus Sarracenorum magnis copiis, quantula potuit comparata hominu manu, eis occurrit: pri mo tamen omnes confiteri & communicare cohortatione sua persiuasiti ac ipse oratione facta &signo crucis impresso apud Portum Ostiensenti

eos in fugam vertit. Roma Victor reuersus, Ope ra mancipiorum quae in hoc bello ceperat, in reparadis Vrbis menibus usus est. Quindecim tur res propugnacpla suturas ereXit.Vaticanum m nibus cinxit, & ex stio nomine Leoninam Vrbe Vocavit: ac tribus eius portis orationes in mam more insculpsit, quibus Deo asscribebatur,quod Vrbem ab hostibus esset tutatus. Argento, portas S. Petri a Sarracenis asportatas reparari curauit. Ecclesia m S. Maris via noua edificauit,ac turrim

in Vaticano. Synodum quadraginta septe Epiccoporum couocauit, in qua Anastalium S. Marcelli Cardinalem Prssbyterum, multis crimini bus conuictum excommunicauit. Vrbem Ostie-sem colonis ex Sardinia, Corsica q- deductis habitadam dedit. Accusatus, quod Romanum Imperium Constantinopolim transferre velle di Ceretur, se ab hac susipicione cora Lothario purgauit, qui ob eandem causiam Romam Venerat,

260쪽

proinde calumniatores puniti. Alidolphus tune temporis Angliae Rex eas insulas Ecclesiae tributarias fecit, & ut breuibus multa inuolua postquam condignam statu suo vitam peregisset, &odito annos, tres messes & sex dies Ecclesiam Dei administrasset, i6 Caledas Augusti inortuus est,& in Sacto Petro sepultu .Eius obitu Sedes duo bus cum dimidio mensibus vacavit. Eius tempore Ioannes Scotus, celeberrimus & subtilissi mus Theologus vivebat. Hoc loci

SEARCH

MENU NAVIGATION