장음표시 사용
291쪽
neantur, non obstante quocumque privilegio, seu prava consuetudine , etiam immemorabili.
C Upiens S. Sunodus, ecclesiasticam discipli
nam in Christiano populo non solum restitui, sed etiam perpetuo sartam testam a quibus. cumque impedimentis conservari ; praeter ea , quae de ecclesiasticis personis constituit , saecu. lares quoque Principes ossicii sui admonendos e se censuit; confidens , eos, ut Catholicos, quos Deus sanctae fidei, Ecclesiaeque protectores esse voluit, jus suum Ecclesiae restitui , non tantum esse concessi iros, sed etiam subditos suos omnes ad debitam erga Clerum, Parochos, ct Superiores ordines reverentiam revocaturos; nec permissuros, ut ossiciales, aut inferiores Μagistratus , Ecclesiae , & personarum ecclesiasticarum immunitatem , Dei ordinatione , & Canonicis sanctionibus constitutam, aliquo cupiditatis studio, seu inconsideratione aliqua violent; sed una cum ipsis Principibus debitam Sacris Summo. rum Pontis & Conciliorum Constitutionibus observantiam praestent. Decernit itaque , & praecipit , sacros Canones , & Concilia generalia omnia, nec non alias Apostol. sanctiones, in favorem ecclesiast. personarum , libertatis ecclesiasticae, & contra ejus violatores editas , quae Ο-mnia praesenti etiam decreto innovat, exacte ab omnibus observari debere. Praetereaque admonet Imperatorem, Reges, Resp. Principes, &omnes , & singulos cujuscumque status & dignitatis extiterint, ut, quo largius bonis tempo Talibus , atque in alios potestate sunt ornati, eo sanctius , quae ecclesiastici iuris sunt , tanquam Dei praecipua, ejusque patrocinio tecta veneren-
292쪽
-tur, nec ab rellis Baronibus, Domicellis, Re- e reactoribus , aliisve Dominis temporalibus, seu Maaistratibus, maximeque ministris ipsorum Princi --φ G Ῥ-pum laedi patrantur Ied severe In eos, qui IL Balia eum Iius libertatem, immunitatem, atque jurisdictio m. nem impediunt, animadvertant; quibus etiam ipsimet exemplo ad pietatem , religionem, Eccle--siarumque protectionem existant; imitantes an- .. Misti, Aia..teriores optimos, religiosissimosque Principes , unis , d . . qui tes Ecclesiae sua in primis anthoritate, ac -munificentia auxerunt, nedum ab aliorum inju stant. cte vir. ia vindicarunt. Λdeoque ea in re quisque ossi. -cium suum sedulo praestet, quo cultus divinus πε devote exerceri, & Praelati, caeterique Cleriei 4n residentiis, & ossietis suis quieti, & sine im- , .pedimentis, cum fructu, & aedificatione popu-di, permanere valeant.
Caput XXI. Postremo sancta Synodus, omnia, & singuIa
sub quibuscumque clausulis , & verbis, quae
de morum reformatione , atque ecclesiastica di- 1.Lseiplina, tam sub sel. rec. Paulo III. ac Iulio III. -quam sub Beatissimo Pio IV. Pontificibus Maximis, in hoc sacro Concilio statuta sunt, decla-jat ita decreta suisse, ut in his salva semper authoritas Sedis Apostolieae & sit, di esse in
telligatur. Decretinn de continuanda Sessione in. i diem sequentem. CVm ea omnia , quae in praesenti Sessione tractanda erant, quia hora tarda est, commode eκpediri non possint; propterea juxta id, quod in generali Congregatione a Patribus statutum fuit, ea, quae supersunt, in diem crastinam,
293쪽
hanc eamdem Sessionem continuando, disi
Continuatio Sessonis, Die A. Decemb.
Decretum de Indulgentiis. Matia. 1ε. Um potestas conserendi induIgentias a Chri- a sto Ecclesiue concessa sit, atque hujusmodior ' potestate divinitus sibi tradita, antiquissimis etcumque ιὰ - iam temporibus issa uia fuerit, saerosancta Syr. V. 'D: .l nodus indulgentiarum ustina Christiano populo . iis ua maxime salutarem, &sacrorum ConciIiorum amiue, 'δε ραη. thoritate probatum, in Ecclesia retinendum es se docet, & praecipit, eosque anathemate d in remi . ex. mnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas ἡγι- ' ' concedendi in Ecclesia potestatem esse ne antetoniatanipem in his tamen concedendis moderationem, juxtae veterem , & probatam in EccIesia consuetudi- nem, adhiberi cupit ; ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur. Abusus vero, qui in his irrepserunt , di quorum occasione insigne, hoc indulgentiarum nomen ab haereticis blasph matur , emendatos, & correctos cupiens, Praesenti decreto generaliter statuit, pravos quaestus omnes pro his consequendis , unde plurima in Christiano populo abusuum causa fluxit, omnino abolandos esse. Caeteros vero, qui ex superstu. tione, ignorantia, irreverentia , aut aliud quo- modocumque provenerunt, cum ob muItiplices Iocorum , & provinciarum, apud quas hi commi tuntur, corruptelas, commode nequeant speci
liter prohiberi , mandat omnibus Episcopis, uti diligenter quisque hujusmodi abusus Ecclesiae suae colligat, eosque in prima Synodo psovinciali r
294쪽
ferat, ut aliorum quoque Episcoporum sententia cognita statim ad Summum Rom. Pont. deferantur ,eujus authoritate,& prudentia, quod universali Eecl. expedit, statuatur, ut ita Sanctarum Indulgentiarum munus pie, sancte, & in, eorrupte omnibus fidelibus dispensetur .
De delectu ciborum, j.uniis, ct diebus 'stis. IΝsuper horiatur S. Synodus, & per sS. D. N.
atque Salvatoris adventum Pastores omnes obtestatur, ut tanquam boni milites illa omnia, quae S. R. Eccl. omnium ecclesiarum mater, & e. N.. desis magistra statuit, necnon ea, quae tam in hoc Concilio, quam in aliis ineumenicis statuta sunt, quibustumque fidelibus sedulo commendent; o- mnique diligentia utantur, ut illis omnibus, iis praecipue sint obsequentes, quae ad mortissi ' Candam carnem conducunt, ut ciborum delectus,& jejunia, vel etiam quae faciunt ad pie-θ-', 7. tatem augendam, ut dierum festorum devota, ct religiosa celebratio, admonentes populos ere bro obedire Prepositis suis, quos qui audiunt .. Deum remuneratorem audient; qui vero Contemnunt, Deum ipsum ultorem sentient .
De indice librorum, Catechismo , Breviaris,
SΛerosancta Synodus in a. Sess sub Ss. D. N. s. .ngie. MPio IV. celebrata, delectis quibusdam Pa- T. tribus commisit, ut de variis censuris, ac libris vel suspectis, vel perniciosis, quid facto opus csset, considerarent; atque ad ipsam β. Syno
295쪽
dum referrent: audiens nunc, huic operi ab e libro- ρ axtremam manum impositam esse, nec tamen ob
.e. librorum varietatem,& multitudinem distincte . . a r & commode posse a Sancta Synodo dijudieari, L,L i,n. praecipit, ut, quidquid ab illis praestitum est ψctim. s. com Sanctissi. Romano Pontifici exhibeatur, ut ejuxni se judicio, atque authoritate terminetur , &evul- Divinam, oetur. Idemque de Catechismo a Patrihus qui- δελ- bus illud mandatum fuerat, di de Μissali, &' Breviario fieri mandat.
ὰ De loco oratorum. Sisb. I . i. ta C Eclarat S. Synodus, ex loco assignato in M. toribus tam ecclesiasticis, quam saecularibus, in sedendo, incedendo, aut quibuscumquctaliis actibus, nullum cuiquam eorum factum fuis. se praejudicium, sed omnia illorum,& Imperatoris , Regum, & Rerumpub ac Principum suo. Tum jura,& praerogativas illaesas, & saIvas eς. se, in eodemque statu permanere, prout ante 'praesens Concilium reperiebantur. t
De recipiendis , ct observandis decretis Concilii . TAnta fuit horum temporum calamitas,&Hlis
reticomm inveterata malitia, ut nihil tam elatum in fide nostra asserenda unquam suerit aut tam certo statutum, quod non, humani generis hoste suadente, illi errore aliquo contami. . . naverint : eapropter S. Synodus id potissimum curavit, ut praecipuos haereticorum nostri tem poris errores damnaret, ' anathematizaret, v xamque,& Catholicam doctrinam traderet,&doceret .. prout damnavit, anathematizavit, de
296쪽
definivit. Cumque tamdiu tot Episcopi, ex variis Christi ni orbis provinciis evocat), sine iris gna gregis sibi commissi jactuta, Suniversali pe.
xiculo ab Ecclesiis abesse non possint, nec ulla spes restet, haereticos, toties fide etiam 'publica , quam desiderarunt, invitatos, & tamdiu ex ipectatos, huc amplius adventuros, ideoque tan a. . , dem huic saero Concilio finem imponere neces- is... ix. '' se sit; superest nunc, ut Principes Oranes, quod M.m , sino facit, in Domino moneat, ad operam suam praestandam, ut quae ab ea decreta sunt, ab Hae- ι.a. avia r reticis depravari, aut violari non permittant, sed ab his, & omnibus devote recipiantur, & fide- O L. liter observentur. Quod si in his recipiendis aliqua difficultas oriatur, aut aliqua inciderint, quae declarationem, quod non credit aut de sinitionem postulent; praeter alia remedia, in hoc ineri r . in Concilio instituta, confidit S. Synodus, Beatissimum Rom. Pont. curaturum , ut vel evocatis- ex illis praesertim provinciis, unde dissicultas orta fuerit, iis, quos eidem negotio tractando ubderit expedire, vel etiam Concilii generalis celebratione, si necessarium judicaverit, vel com modiore quacumque ratione ei visum fuerit, Pr vinciarum necessitatibus, pro Dei gloria, &Ecclesiae tranquillitate consulatur.
De recitandis Decretis Concilii sub Paulo III. O- Iulio III. in Sessione.
Quoniam diversis temporibus, tam sub sel. rec. Paulo III. quam Iulio III. multa in hoc sacro Con p. f. . s.f.
cit. quoad dogmata , ac morum reformationem 74 13.14.
statuta, dc definita sunt; vult S. Synodus, ut ibia nunc recitentur, & legantur. Recitata sunt.
297쪽
De sine Concilii, ct eonfirmatione petenda a
ta. Domino nostro. Illustris . Domini, Reverendissimique Patres , Placetne vobis, ut ad laudem Dei omnipotentis huic sacrae Oeeumenteae Synodo finis imponatur p& omnium , & singulorum, quae tam sub DI.rec. Paulo III. & Julio III. quam sub SS. D mino nostro Pio IV. Rom. Pontificibus, in ea decreta, & definita sunt, Confirmatio nomine S. hujus Synodi per Apostol. Sedis legatos, &Praesidentes a Beatissimo Rom. Pontis petatur pResponderum e Placet.
Postmodum IIIustris. O Reverendi s Cardinalis Moronus, Primus Legatus Prodens, benedicens S. S nodo dixit: Post gratias Deo actas, Reverendos. Patres , ite in pace. uri responderunt: Amen.
298쪽
Reatissimo Pio Papa, ct Domino nostro , Sancta universalis Ecclesia Pont. multi
Card. Beatomine Deus, Sanctissimum Patrem diutissime
Ecclesiae tuae conserva multos annos.
Ieatissimorum summorum Pontificum animabus Pauli III. & Iulii III. quorum authoritate hoc sacrurn generata Concilium inchoatum est, pax a Domino, & aeterna gloria atque felicitas in luce Sanctorum. Resp. Μemoria in benedictione sit. Card. Caroli V. Imperatoris,&Serenissimorum Regum, qui hoc universale Conciliam promoverunt, di protexerunt, memoria in beneditiione sit. Resp. Λmen , Amen . Card. Serenissimo Imperatori Ferdinando, semper Augusto, orthodoxo, & pacifico, & omnibus Regibus , Respubl. & Principibus nostris, multi anni . Resp. Pium, & Christianum Imperatorem, Domine, conserva, Imperator coelestis. terrenos Reges rectae fidei conservatores castodi . Card. Λpostolicae Romanae Sedis Legatis, & in hae Synodo Praesidentibus, eum multis annis magnae gratiae. Resp. Magnae gratiae: Dominus retribuat.
299쪽
Card. Reverendissimis Cardinalibus, & Illustribus ora.
toribus . 'Resp. Μagnas gratias, multos annos.
Card. Sanctist Episcopis vita, & felix ad Eeelesias suas
reditus. Resp. Praeconibus veritatis perpetua memoria, orthodoxo Senatui, multos annos. q. ' ' .
Card. Sacrosancta oecumenica Tridentina Synodus, jus fidem confiteamur, ejus decreta semper serum
Resp. Semper confiteamur, semper servemus. Card. Omnes ita credimus, omnes idipsum sentimus, omnes consentientes, & amplectentes subscribimus. Haec est fides S. Petri, di Apostolorum: haec est fides Patrum: haec est fides orthodoxorum Resp. Ita credimus, ita sentimus, ita subscribimus. Card. His decretis inhaerentes digni reddamur misericordiis,& gratia primi, dc magni supremi Sacem. dotis Iesu Christi Dei, intercedente simul inviolata Domina nostra Sancta Deipara, & omnibus Sanctis. Resp. Fiat, Fiat, Amen, Amen. I
Card. Anathema cunctis Haereticis . Resp. Anathema, anathema . Post haec mandatum fuit a Legatis, & Praesidentibus sub poena excommunicationis omnibus Patribus, ut, antequam discederent e civitate Tridentina, subscriberent manu propria decretis Conc. aut ea per publicum instrumentum approbarent, qui omnes
deinde subscripserunt, & fuerunt numero CCLV. videlicet, Legati IV. Cardinales II. Patriarchae III. Archiepiscop. XXV. Episcop. CLXVIII. Λbbates VII. Procuratores absentium cum legitiino mand to XXV. Generales ordinum VII.
300쪽
Ego Angelus Massarellus, Episcopus Thelesinus, Saeri Coneilii Tridentini Secretarius . . Ego Μarcus Antonius Peregrinus , Comensis, ejusdem
Ego Cynthius Pamphilius, Clericus Camarinensis Diue
eias , ejusdem Concit. Notarius . , .
Nos Alexander, S. Laurentii in Damaso Diaeon
Cardinalis, de Farnesio , S. R. E. Vicecaneellarius, fidem. facimus, ct attestamur, qualiter hodie die Μere, xii, a9. Ianuarii, Μ. D. LXIV. Pontificatus Sanctissimi Domini nostri D. Pii, divina providentia Paeae Quarti, anno quinto, in Consistorio secreto apud S. Petrum, Reverendiss DD. mei Cardinales Moronus, & Simoneta, nuper reversi a Saero Concilio Tridentino, cui uti Sedis Apostolicae Legati praeerant, petierunt ab eodem Sanctissi. Domino nostro , ut infra. Beatissime Pater, in decreto super fine Conc. Oecumenici Tridentini, pridie nonas Decembr. praeteriti publicato , statutum fuit, ut per Sanctitatis Uestrae, & Sanctae Sedis Apost. Legatos,& Pr sidentes peteretur nomine dicti Cone. a Sanctitate Vestra confirmatio omnium,& singulorum, qui tam sub Al. rec. Paulo III. I Iulio III. quam sub Sanctitate vestra in eo decreta, & definita sunt. Quapropter nos Ioannes Cardinalis Μoronus, ct Ludovicus Cardinalis Si. moneta , qui tunc Legati, & Praesidentes eramus, volentes exequi, quod in dicto decreto stabilitum fuit, humiliter petimus nomine dicti Concilii Oecumenici Tridentini, ut Sanctitas Vestra dignetur confirruare omnia, di singula,qua