Constitutiones editae ab eminenitiss., et reuerendiss. D.D. Vrbano card. Sacchetto episcopo Viterbien., ac Tuscanen. in Dioecesana Synodo. Celebrata in ecclesia cathedrali Viterbien. Dominica secunda post Pentecosten, & feria sequenti diebus nempe 24

발행: 1694년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

chiali Ecclesia sub qua decesserunt.

tumulandos, eisque ab eiusdem Ecclesiae Parocho Sacramenta administranda sancimus . t r Caueant Parochi, omnesque Ecclesiastici tam Saeculares, quam Regulares ne aliquem inducant sub iuramento, voto Vel promissione ad eligendam sepulturam in propri js Eccle siij, vel ad iam electam immutandam quia id prohibitum est 1iab poena excommunicationis ipso facto incurrendae S um mo Pontifici reseruatae in cap. I. de Auitur. λ 6. Et quia sec dum plures Doctores, electio sepulturae facta ad suggestionem inualida reputatur, Parochis.omnibusque Ecclesiasticis

sub poena suspensionis ipso facto incudirendae prohibemus , ne per se, vel per alios vilis verbis alicui suadeant ut in proprijs Ecclesijs sepulturam eligant

112쪽

Electionem autem sepulturae Probandam esse decernimus, vel per scri-- Pturam authenticam, vel per duos testes qui non sint de familia eligentis. neque illius consanguinei, vel amnes usque ad quartum gradum inclusiue, nec interviant Ecclesiae in qua suit electa sepultura.

CAPUT XXIII.

De Nonis Ecclesiasticis

O RHigiosius , ac diligentiUS

Diuino cultui gliaritatisqu operibuS consecrnia custodiantur, mandamuS omnibus Dignitatibus , CanoniciS, Capitulis , Parochis Beneficiatis,& Clericis beneficia quaecunque in Dioecesi nostia possidunt i-bus. tquo Administra oribus Piorum

113쪽

Locorum, Ut intra duos menses conficiant Inuentarium bonorum stabialium reddituum , Canonum Censuum, ac iurium Ecclesiasticorum ad eorum Ecclesias, Capitula, Praebendas , Beneficia, & loca pia pertinentium , specificatis locis, seu contradis, ubi bona surit sita, eorumque hodiernis confinibus, Debitoribus, fideiussoribus, anno, die, ac rogitu Notari j. atque annuo bonorum redditu; Quod Inuentarium Nobis vel Vicario Generali nostro tradant, in Can llaria nostra conseruandum, sub poena scutorum trium. Ex quibus Inventari,

Generale Catullam omnium bonorum ad quaslibeξEcclesias, & loea pia

huiusce nostrae Dioecesis pertinentium compilari curabimus. Bona Ecclesiarum , locorumue Piorum non locentur vicinis , ne ipsis propriorum agrorum fines cum Ecclesiae

114쪽

site, locorumue Piorum iniuria proserendi occasio praebeatur, & si quando necessitas, Vel Vtilitas urgeat, tunc, ut sacra iura in tuto sint, huiusmodi locationum documenta pera Notarium publicum ,cum eXacta mensurae ac Confinium praedij ab omni latere descriptione , id quod in omni quidem casu, sed praecipue isto,& cum bona dantur quibuscumque in Emphileusim. caute conficiantur: Propinquis pariter, atque actinibus usque ad tertium gradum inclusiue Rectorum, Administratorum, vel Patronorum, ne dum ipsis , praefatae locationes , signanter concessiones in Emphileusini, nisi Ecclesijs locisve Pijs aliter expedire iudicauerimus nulla ratione, nec per suppusita nomina sub poena nullitatis contractuum , alijsque ad arbitrium , fieri

115쪽

- In his autem Emphileuticis contractibus ..ne temporis diuturnitate Ecclesiarum locorumque Piorum iura obscurentur, ea apponatur Con ditio ut vigesimo quoque anno, etiam si primus adhuc vivat Emphitelli , sub poena caducitatis, publico instrumento renouentur, cum expressione nominis , situs , quantitatis, oc Confinium praedivi eius identitaS, ac fines nunquam in controuersi js venire

. o Census vero constitui non permittimus, nisi qui pecunias ad censum Voluerit recipere, idoneam praestiterit fideiussionem, in euentum deteriorationis conditionis , vel mortiS renouandam Αliter contrahentes no modo ad damna , expensas, & inte- esse teneri volumus , sed alijs poenis etiam arbitrio nostro plectentur . Quaecumque pecuniarum summae Eccle-

116쪽

Ecclesijs , Beneficijs, Cappellani s ,

aut locis Pijs ex quovis relicto, censu extincto , alioue cuiuscumque generis contractu prouenientes, cum Oner reinuestiendi, non breui manu Rectoribus, Beneficiatis, Cappellanis, vel Administratoribus tradantur, sed in Monte Pietatisdemnantur exhibitaced tala ini actis, nostiae Cancellariae. In locis vero Dioecesis, ubi non adest Mons Pietaus , deponantur Paenes idoneam pers0nam a Vicario Foranea loci approbandam .i Recto S autem iBenefica ti, Cappellani, vel Admini, stratores, qui pecunias ut supra Prouenientes breui manu recipere au si fuerint, ipQ facto excommunicationem ab lutione Nobis reseruata in

currant.

Reinuestimenta pecuniarum non

fiant nisi Nostro, vel Nostri Vicarii. Generalis praecedente assensu, &non N 2 nisi

117쪽

nisi in stabilibus fructiseris,locis Montium , aut censibus tutis, & exigibilibus; cum idonea cautione alijsqu cautelis ad formam Bullae B. Pij V. Bona Ecclesiarum , & Piorum locorum ex praescripto Sacrorum Canonum nullatenus distrahantur, permutentur , Vel vltra triennium locentur. Bonorum autem appellatione Veniunt stabilia, arbores fructiferae, mobilia praetiosa, & sese mouentia, Piorum Vero locorum nomine Con fraternitates etiam veniunt, Episcopi auctoritate erectae.

118쪽

Ciuitatis Viterbiensis debentur Parochis, & Curatis, ne inposterum eas soluere debentes ullo possint subterfugio se tueri in graue praeiud L cium, dc Dei Ministrorum , & 'propriarum Parochianorum animarum; decernimus tempore statuto, quo huiusmodi decimas consuetum est pe lalai, infra trium dierum terminum, quorum primum Pro Primo , secundum pro secundo, tertium pro tertio, dcvltimo pereptorio termino assignamus trina canonica monitione praemissa vere , & effective per eos , ad quos spectat,proprijs eorum Parochis,

119쪽

& Curatis persolui debere sub poena

excommunicationis, ad cuius incursionis declarationem statim elapso termino praedicto deuenietur. Et ad tollendas controuersias per Dominos praediorum excitari solitas, declaramus, quod praedia sint Deci- lmis obnoxia, quamuiS Domus rurales in eis existentes non habitentur a lVillicis, seu Colonis, dummodo tamen habitabiles sint, & Parochus pro Decimaru cosequutione habeat actio nem tam contra Decimas praedio rum, quam contra Villicos, seu Coi

120쪽

π TT debitam quantum in Nobis V diligentiam adhibeamuS , ut puellae, quae in Sanctimonialium Monasterijs adstiscipiendum Religionis iugum admittuntur, siue regula' rem prosellionem emittunt, libere, de voluntarie id praestent, dc neque a Consanguineis, neque ab alijs quibus Cumque, Vel importunis precibus, aut minis, siue metu incusso compellantur , ad omnium notitiam deducimus excommunicationem ipso facto incurrendam a Sacro Tridentino Conciliolatam contra Omnes, dc singulas personas cuiuscumquet conditionis , vel qualitatis, tam Clericos, quam Lai-

SEARCH

MENU NAVIGATION