Epistolarum Petri de Vineis cancellarij quondam Friderici 2 imperatoris, quib. res eius gestae, memoria dignissimae, historica fide describuntur, & alia quamplurima utilia continentur, libri 6. Nunc primùm ex tenebris, in quibus hactenus iacuere, ...

발행: 1566년

분량: 811페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3oo PETRI DE VINEIs prompta hucusq; novimus habuisse, per efficaciam operio fateantur. Cuidam capiti octuriquod habito triumpho delaboribus reuocabit eum disse. cap. XXI i IL

LEctis gratanter literis tuis,&diligen

ter auditis singulis, quod nuncius Msocius tuus proposuit coram nobis, firmiter tenere te uolumus, qu bd praesentiam tuam, quam fructuosam nobis elara semper demonstratione probauimus , libeter lateri nostro proxima uideremus, ut nos

tuis,quae grata sunt nobis ubiliber, pr sentibus uteremur obseqiiijs : & tu nostris quos familiares tibi, quantumuis absenti promittimus, placidis aspectibus lettareris, uelut qui sollicitudinibus uarijs & laboribus bellicis fatigatus,nostram uidere Pr sentiam reputares ad ocium, & let tam inspicere faciem ascriberes ad quietem. Sed negociorum natura, quae laudabilem habuit te in partibus illis authorem no stris tantisper & tuis de syderijs,repugnate uoluntati quodammodo nostrae, turi; saluti ad pr sens non satisfacimus, donec in meliorem statum reformata prouincia, gloriosior inde, sequatur exitus,unde nocivus suscipitur continua successione processus , te de partibus ipsis ad pr xlens non duximus reuocandum. Nollemus e

332쪽

Η P I ST LIBER I L 3οι nim ut te laboribus &sudoribus tuis, propia dudum deuotione dispersis aliena meteretur falce uictoria, & asIumeret, aliuste in campo Martio,strenue currente triuinphum.Sed cum plena sic nobis & proxima praebeatur de regionis ipsius reforma tione fiducia, tecum plenitudine gratiae, de rebellibus nostris sumpta uictoria, ad nostram prεsentiam reuocare curabimus& hylariter ad nostrae quietis participium admittemus. E lino scribens ei quodprospere uiuit, erseti gatus laboribus requiescit in regno. caput ta XV.

SCimu ,& longi temporis experimeto didicimus, quod a conluetudine quae iam in te naturae uim obtineo priῖ- scripta longi temporis spacio,tuae mentia maturata deuotio,natiuis erecta potentijs declinare non possit.Scimus quod uergetis in senium tuae deuotionis authoruas, quantumlibet tibi ruinosa senescat in cor pore,uirtuosa ueruntamen iuuenescit in mente. Scimus,qubd ardor tuae fidei an norum uetustate non desipit, nec annorum spacia uastidica confringunt, sed quatis plus in tempore labitur, tanto fructus placidiores adducit. Scimus, quod,licet a nobis

333쪽

3ot PETRI DE VINEIs a nobis interdum locorum situs te corpore diui dat, corde tamen &animo Maiestatia nostrae prae entiam intueris : dum statum nostrum prosperum notitius perliteras expedis, & per nuncios ministeriosus exquiris . Ecce igitur consona uotis tuis noua describemus, quod fauente diuina clementia) prospere uiuimus,& corporis nostri membra,bellicis hactenus fatigata laboribus, deliciosa regni nostri dulcedine restauramus . Illo nihilominus' non omisso,quo ad pacificandum statum fidelium, & rebellium reliquias comprimendas, ex euris nostris, quas excitat sol licitudo prosperior, uigilias conti

. nuas eXercere cureis mus.

cremonen bm confortans eos in fide, er agerit se cito iturum ad partes itis,in exterminium rebellium. caput πXVI. ,

ETsi utilium exigente qualitate causa

rum, qui b. contultius aliter fieri posse non uidimus,dudum regnu nostru Siciliae praesentia nostra duxerit repetendum, uobiscum semper corde remansimus:& si permittente natura fieri potuisset, maiorem eorporis nostri partem prouidillemus uobiscum praesentialiter remansura.

334쪽

E P I ST LIBER IJ. 3 Considerantes uerti quod temeritas superstitiosa rebellium, dum deliciosae tantisper quieti nos deditos opinatur, improvide sibi plenam iam gloriam, ex absentia forsitan nostrae Maiestatis, usurpat: pensantes etiam, quod uestra εἰ aliorum nostrorum uotae fidelium, dum praesentiam nostram anhelantes esuriunt , de facili possent assumere pro tam longa spei prorogatione rancorem: nos in partem solitae lollicitudinis reddendos elegimus,& suauibus regni nostri solatijs , perso nam nostram prouidimus subtrahedam Sic facti nouiter in huiusmodi hostium detrimenta magnanimes, ut nullis quasi praeteritis fatigati laboribus, nullis effusa sumptibus fastiditi, nunc uideamur ad bella solito furtiores occurrere , nunc ad eroganda stipendia de paermia largienda pro meritis, satis consueto foecun dius nostrae munificentiae gremium aperire : Ecce igitur corpore sospites, corde fortes,ad reuisendas partes Italiae poteter accingimus: thesauros undiq; de regni fertilitate congerimus,& nostrae poteti et brachisi, sic cogregatis circumquaq; praesidijs roboramus, ut in proximo & uictorioso nostrae Maiest. aduentu,spe diuturna si de lium respirante, conterantur, medullitussiorda rebelli uiq nobis absenti b. forsan inam niter

335쪽

3o4. PETRI DE VINEis niter gloriantur . Vos autem, uiri fortes quos uelut in fidei soliditate firmatos ,reddit quiuis negociorum & temporum qualitas,in nostra deuotione praeclaros spem firmam fiduciamq; concipite, quod

in summum exterminium nostrorum re bellium,ad partes ipsas,in proximo pote- ter &magnifice ueniemus. Interim autem

sic in seruitijs nostris persistite, sic ad con fusionem hostium sicut uiros decet industrios uires uestras & animos exercete, quod inter alios fideles nostros uos dignis extollere laudibus,& specialibus prosequi praemijs merith ualeamus , Esdem nos uos euentus. O i xta VIL

DElectat nos,uobis de nostrae felicita

tis euentibus noua describere,quos inultae fidei,multetq; deuotionis praeclaritas,sicut firmiter credimus,auidos nostrae prosperitatis efficit auditores . Dum eo nim gratitudines seruitiorum innum e ras, quas dudum clarae memoriae domino genitori nostro prestantes constanter in filium transtulistis diligenter, aduertimus: dum uoluntatem uestram, quam mater& alumna fidelitas semper hactenus ser-iuauit illaesam , memori meditatione Pensa

336쪽

tes si ea

ta πὶ ir

EPIs T. LIBER II. 3os pensamus : libenter uobiscum familiaria status nostri uerba conferimus, cum quiebus libenter etiam quoslibet prosperita tis nostrae successus praesentialiter partir mur. Noueritis igitur, quod diuina fauem te gratia, quae semper dirigit gressus no stros ospitatis corporeae uotiuo beneficio fruimur, k concultatis undique rebellionis obstaculis, quae dudum in cognito potentiae nostrae brachio palpitare quodammodo uidebantur, in regno nostro Siciliet potenter triumphamus. Verum quanquam opus armis forte de caetero magnificentia nostra non credat, dum fidelibus nostris regni colis omnimoda pace gaude-tibus, solo uerbo cuncta disponimus,& solus nutus imperat,& gerit officium gladiorum: nihilominus tamen non sic octo ua candum fore censemus , quin potentiam nostram terrae marisque uiribus continue muniamus,ut per haec acquisita possimus in brachio potentiae nostrae defendere, &circa partes Italiae, de cuius negocijs dili gens nos cura sollicitat, habilius intende

re ualeam Us.

cuidam nobili, utperseueret in operibus quae incepit. Cap. NXVIII.

I ellecto nuper, quod tu promptum ge

rens ad Excellentiam nostram fidei 5e deuotionis auectu, seruicia quaelibet quae

337쪽

os PETRI DE VINEIs

honorem nostrum respiciunt hilariter su- eicipis,&in prosequendis eisdem laudabi liter te exerces, labores quoslibet non eui litas:deuotionem tuam gratiosa laude pro- bisequimur,& cum seruitia tua digna prae- Emiorum retributione respicere dispona mus fidelitatem tuam requirimus, es hor- ditamur attente mandantes, quatenus lau- ii id a biliori fine continuans, quae laudabili- uter incepisti, ad requisitione super omni 4 quae nominis nostri& honoris augmenta lacontingunt, sic te praebeas operosum, ut quod de commodis tuis firma iam mente concepimus, in actum deducere,iuis exi- h. gentibus meritis, merito ualeamus.

cupitaneo regni, ut priecipiat porturi ydrum ad exercitum. cap. γXiX.

Vras nostras co sideratio studiosa l

licitat, qualiter in uictorioso nostro eXercitu, quem bellatorum concursus amplificat, rerum uictii alium copiam procu remus. Cum itaq; minante iam temporis hyem is instantia, de solitis locis, ex quibus per terra hactenus facilis reddebatur uel habebatur accessus, discriminosa uiaruas peritas, dri confluentiam interdicar, consulta deliberatione proludimus, ut siquis ex hoc defectus posset emergere, tra s- uectio.

338쪽

si il

PlEPIs T. LlBER II. 3or nectionis marinae suffragio suppleatur. Quocirca deuotioni tuae praecipi edo mandamus, quatenus per Siciliam,& Calabria& ualles, gratis in locis maritimis publice facias nunciari ut quicunq; de partibus ipsis mercator, uel alius frumetum uel hordeum , seu res alias uictui opportunas ad felicem exercitum nostrum deferre uoluerit, debito proinde iure Curiae nostrae so luto securius accedat. Si uero spontaneos inuenire non poteris delatores, tuae circumspectionis industria quae semper consueuit in nostris seruit ijs sensus acue re)mercatores aliquos prude ter inueniat,&diligenter inducat, qui in terris uicinis, mari rime uictu alia ipsa emere debeant: Scea per terram ad mare translata, praeter lutionem debitam uectigalium, ad eun dem exercitum sine quolibet impedimento trant portent exoneraturi uictualia ipsa, quae sub testimonialibus literis tuis eos deferre continget, coram uiris ad hoc per nostram Excellentiam ordinatis, ad exerins rum, si poterunt, uel ad castrum maris, aut Amalsiam, si propter maliciam temporis recta nauigatione uenire non possent . . Et ut super hoc de cordibus suis omnis rancoris materia praedicatur, firmiter eis ex parte nostra te promitte

re uolumus , quod uictu alia ipsa pro

339쪽

30 . PETRI DE VINEIs

exercitualibus usibus poterunt sine contradictione distrahere, & concedere, plus osse; etibus liberam inueniat facultatem. Eetelino de captione cuiusdam ciuitatis. cap. αγα

G Audere te uolumus,quod nostret pa

trona iustitiae manus altissimi causam nostram continuis promouet incre mentis: laetari te petimus, qubd suspensas desiderii nostri longi metas intentionis nostrae summa iam attigit. Exultare te cupimus, quod laborum nostrorum congemries,a nostrorum fidelium non exempta fudoribus, quietis iam nobis emolumenta promittit. dum ciuitas N. quae a grege fidelium,uelut perdita ovis errauerat, & exdebilibus fragmentis rebellium, resistentiae spiritu in regni nostri corpore fluxibilem&ruinosa materiam nutriebat, praeter OP pressiones innumeras,& uaria genera impugnadi, quibus inclusorum proterviam triumphatis exercitus nostri depopulatio calcauerat, die decimo praesentis mensis Octobris Db omni deuotionis specie, qua paenitentium praestatur humilitas, unanimi uoce deditionis emissa, nostrae misericordiae gratiam humiliter implorauit. Et licet ciuitatis eiusdem incolas sie Magnificentiae nostrae rigor arceret exterius,& ex. ι actrix l

a diat

i il

340쪽

EPIs T. LIBER II. 30'altrix & importuna continue fames interius laboraret,& destituti spe qualibet eraterioris auxilij, & ad solutionem intestini debiti, ex diutius contracta penuria facti penitus impotentes,nostrae potenti et uiribus ultra resistere non ualerent: nos tamequos ad ultionis iudicium eorum incauta temeritas merito poterat inuitasse, pulchrum uindictae genus aestimantes igno scere, sub minantis furore gladii, exclusis omnino principibus factionis,extra regni nostri limites, laturis exilium, qui populum hactenus uerborum licet inanium eris rore deduxerat, & in signum deiecti rebellionis ipsius, circum gerantium murorum circulus solo cedentibus de beneficio innatae nobis potentiae, quamlibenter eXerce mus in subditos, grati et nostret ianuam deinereuimus reserandam . Quod quanquam alieniginae semet praeloquijs, ad noticiam forte tuam peruenit, & ex hoc tuae deuotionis intrinseca credamus in laeticiam reo soluta et nihilominus tamen id tibi liquidiori stylo prouidimus nunciandum : Ut, sicut exercitu ipso rebellium nostrorum attenuata sunt pectora,sic tuae deuotionis propterea uires &animum erigens sumas, de celebri prosperitatis huiusmodi festo congatidium, cum uigilias uniuersalis turba fidelium germinauit. u 3 Iustiis

SEARCH

MENU NAVIGATION