Epistolarum Petri de Vineis cancellarij quondam Friderici 2 imperatoris, quib. res eius gestae, memoria dignissimae, historica fide describuntur, & alia quamplurima utilia continentur, libri 6. Nunc primùm ex tenebris, in quibus hactenus iacuere, ...

발행: 1566년

분량: 811페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

EPIs T. LIBER III. gs3 Panormitum, felicem statum futum, ex quod de

Lombardia res t in regnum. cap. III.

INnatum uobis placidae deuotionis affectum, quem uestrarum literarum series perlecta descripsit ac prouidi uiri uestret uoluntatis interpretes coram nobis secretius expresserunt, fauorabiliter prosequi, fide litatis autoritas illa uos allicit, quam generalitas antiquitus radicauit in Siculis: de specialiter gratifica propagauit in uobis. Et licet non expediret uestrae Serenitatis iudicia litteris aut nuncio uel uoce depro mere, quam seruitiorum & operum recti ludo dilucidat, & gratiam nostris affecti bus actualiter repraesentat. eo tamen libentius ad uniuersitatis uestrae commodita tem inducimur, quo telo piae deuotionis accensi, mandatis nostris semper annuitis,& semper de personae nostrae successibus exquiritis recreari. Ad hoc igitur, ne dum' Dos nostrum timere dominium, sed qud dest in subditis uirtus eximia, nostram uos affectuosius honorare personam probabiliter experimur: sicque ad nostra uos redditis uota peripicuos,quod per uos alios tanquam per debitum ac commoda nostra benevolos inuocatis. Ecce itaque petitioni bus uestris, eonsona uotis nostris,de statu nostro noua describimus, qu bd faciete dextera Regis regum , corporali gaudemus

B ue bene.

422쪽

;y PETRI DE VINEIs

beneficio sospitatis,& corporis nostri mo-bra, dudum in Italicis partibus laboribus bellicis fatigata, regni nostri quiete deliciose reficimus: & ad nostrorum detrimeta rebellium, statumque fidelium pacificu

procurandum,continua, quin potius studiosa deliberatione, pensamus.

Omnibus ciuitatibus er fidelibus uis de regno SD ciliae. quod faciant ei subsidium, quando primo cum

exercitu suo intrare uoluit Lombardum. cap. IIII.

IN inuidiam omnium nationu, quet quiebuslibet orbis regibus & terrae principibus sunt subiectet, non solum debitae fidei, sed innate cuiusdam affectionis zelum fi deles regni Siciliae semper ad dominos habuerunt. Sed postquam ad regni nometerrae tam nobilis ambitus, quam interie per uicarias occupantium iniurias Romanoru& Graecorum Imperia placidia finibus diuidebant, uirtuosa maiorum nostrorum& prima consolidatione peruenit in tanturegiae dignitatis nomen, & solium dilexere regni colae, ut ei idem antecessoribus nostris, ab eis in reges & dominos ad Optatis,-α fideliter acquisita defendetrent, &uirtuose subiicere populos barbaros conarentur. Et, licet ex memoratae uirtutis in iiij a proge-

423쪽

progenitorum foecundata nostrorum satia extiterit generosa plantatio : hanc tam ea subcreationis nouae propagine, quae nascentibus in regno coaluit, nec inferio rem industria credimus , nec strenuitate minorem. Sane cum aetatem nostram di

uina potentia tanta felicitate dotauerit, ut ad regem nostrum uestrae dilectionis lacte nutritum , &uestris uberibus ablactatum Romani culmen Imperij coelesti consilio peruenisset, uos strenue bellanistes cum ipso ad subiugandum sibi persidiae rebellionis audaciam, uires & animos assumpsistis. Cumque collisis multorum potentium uiribus , qui non nobis , imb diuino iudicio nostram iusticiam dirigenti , temerarie resistebant, ad obtinendam Romani imperij monarchiam, Italiae quaedam factiosa collectio, quaa uelut in granario lolium,& putredo remaserit in sentina.Nos, ad cuius expugnati O-nem animos a Germania plene nostris exposita manibus , se satis uiriliter & potenter accingit, expertes uos tantae uictoriae fore non sinimus, nec iudicamus indi- 'gnos: maxime cum credimus qubd inter

totius Imperij nostri praesidia haeredita rij regni nostri nobis effectus lucidius de

beat apparere, nec successionem nostram

generositatis a iure sic tiolunas habere de-

424쪽

3 6 PETRI DE VINEIs

generem,ut ad conterenda perfidia Lombardorum uos parentum uestrorum uestigia subsequi non uelimus, ut Aphricam

aut alias exteras nationes praedecessorum nostrorum more, ditioni nostrae subijcere. qui ne dum fottunae terrenae discrimina. sed& marinae nauigationis ambigua ten tauerunt. In illo ueruntamen priorum nostrorum uias & semitas subsequi deuitamus, quando innumerosa multitudine saepissime regnum in hominibus uacuabata Ierum non contentis subsidijs , sed fidelium corpora remotis plerunque fortunae dispedijs exponedo. verum ut ipsoru intetio apud nos excusatione no careat,uobis hoc est non necessarium,sicut necessariunxerat eis. multas.n. nobis personas Germa

nia germinat,per quas uobis parcere possumus,ex quibus uti debemus secure in talibus non ignotis. Tacere ueruntamen hoc sine conscientiae pondere non possemus, quod inter alios, quos nobis undique diuinae potentiae dextera subiugauit, personas uestras nobiscum libetius haberemus: ut pote qui de uestrae circumspectionis indu

stria & fide probata fiduciam gerimus pleoniorem . De esse tamen propter uos nobis

in hac parte libenter eligimus, indubitanter ae stimantes,qubd qui gratio se uobiscuvestris parcendo corporibus agimus in liberali

425쪽

ii a

loliis

berali sustentatione rerum uestrarum, gratiae nostrae praemium hilariter repensetis. Denique cum hac uice congregatis undiquiribus, cum tanto exercitu Italiam ingredi disponamus , ut humiliata simul&semel protervia nostrorum rebellium,quietem nobis,& uobis ac posteris etiam prae inparemus : cumque tam magnu negocium sne magnis expensis nequeat expediri. uniuersitatem uestram tenore praesentiuexhortamur,firmiter iniungentes, quate nus ad mansuetudinis nostret gratia,quam in subministratione rerum pro personarum dispendijs permittamus, noc non ad magnitudinem tantae rei, in qua fere totus amoris nostri cumulus aggregatur, habendo respectum ad requisitionem, & ordinaistionem dilectorum fidelium nostrorum rhic in subuentione pecuniae sicque honorifice atque magnifice prouidere curetis. ut uestrorum praedeces orum uestigijs inhaerentes, qui nos & praedecessores no stros tenerrime dilexerunt, laudabilis operis experimento probemini: nosque perspicaciter .uideamus uos bonoru nostro rum sollicitos & attentos esse amatores:&ut nobis praesentibus assectionis nostrae zelo ualeamus il scribere quicquid nobis absentibus nostrae personae reuerentiae conferetur.

426쪽

3ρ3 PETRI DE VINEIs

Regi Bohemiae,principi suo, uper diuersis exces fibiu ducis Austria. cap. V.

I uiti trahimur ad tuam & aliorum no

ictam principum, aduersus Henricum ducem Austriae materiam publicae qu stionis afferre:cuius leuitas ducta motibus inconsultis , adeo processit in publicum, &eius temeritas contra honorem nostru nih& Imperij dignitate,uerbo & opere attenis tara, nos ta grauiter prouocauit, qu bd trasire non possumus ulterius incorrectos suae leuitatis excessus. Revera quia dileximus patrem suum merito paterni seruiiij, cordi nobis est & curae in eundem Ducem &salium eius, fauorem paternae dilectionis effundere , & assectionem nostram iuxta

suum commodum,& honorem ostendere cum effectu. Itaque cum apud Rauennam Curiam indixerimus celebrandam, uoca. uimus ipsum,sicut caeteros principes, ut

ueniret, proponentes eum amore paterno

recipere ac fouere. Sed maiori parte prin cipum,in multis laboribus & expensis uenientibus a remotis, ipse, qui opportunus uenire poterat, suum denegauit accessum. Deinde nobis transeuntibus Aquilegiam, cum eum ibidem uidere uellemus, uocatus uenire pueriliter recusauit. Quod &nos habentes respectum ad paterna seruitia dissimulare uoluimus, aetatis su et motibus

427쪽

EPIs T. LIBER MI.sbus asscribentes. quin potius ut eo non recederemus inuiso, contulimus nos personaliter ad terram suam portae Nouε, quam habebat in foro Iulij. Et ibi moram trahentes, misimus pro eodem, ut si molestum sibi fuerat, in ciuitatibus nostri Impeperij nos uidisse, ad terram suam pro no bis accedere non uitaret. quem Venietem uenerabili assectione recepimus, satagetes ei uerbo & opere complacere. Tantam inis

super sibi gratiam facientes, quod pro sopienda lite, quam in exactione dotis su , filius noster Conradus contra eum iure&uiribus attetabat, octo milia marcharum promisimus exhibeda: non omittentes ei satisfacere de pulchris equis,& alijs donatiuis,ac libentissime procurare parati,quq suis grata essent assectibus & accepta, ut euredderemus nostris aspectibus gratiorem. Nuper autem in Alamanniam uenientes, quia de ipso fiduciam habebamus, non dubitauimus personam nostram in terram suam Stiriae committere , ut ei daretur maior de nostra gratia praesumptio, ac ipse ad nostra beneplacita se magis obse. quio sum&beneuolum exhiberet. Idem uero cum essemus in eadem terra sua, non erubuit duo milia marcharum a nobis

exigere pro guerra tibi &illustri regi Vngariae facieda quas quia sibi non dedimus, dixit

428쪽

oo PETRI DE VINEIs

dixit se nobis nunquam ut antea seruiturum, ut quadam uiolentia non agnosce. ret dominum coram quo tam improbe loqueretur. Non tame propter hoc moti nos

fuimus, sed patienter iuuenilem eius dissimulauimus leuitatem, habentes nihilominus in proposito sua commoda promouere. Indicta etiam Moguntina curia generali, couocauimus eum ad eandem Curiam termino constituto, prout generaliter &specialiter singuli principum fuerant euocati. Qui cum praefixo termino conuenissent,idem dux ne dum uenire contumaciter recusauit: quin potius cum campestri exercitu,absque nostra licentia uel assen suterram regis Vngariae hostiliter, de uiolen ter ingressus,adeo tantum principem pro-Uocauit, quod expeditione facta mperij fines intrauit, non sine iniuria nostra & Imperii laesione, humilians eum ad sua beneplacita & madata. Interim etiam non contentus, quod conterminum sibi regem turbauerat, principes Imperij,uidelicet te regem Bohemiae, uenerabiles Madeburgen. Patauien. Ratisponen. Brandenburgesi. MFrigien.episcopos, Bauariae ducem,&. Morauiae marchionem nodubitauit offendere,auferens eis iura &redditus, quae in Austriae & Stiriae ducatibus possidebant. Ad cuius debita ultionem tanta moles princi pum

429쪽

EPIST. LIBER III. oipum irru;sset, nisi quod pacem Imperij turbare uitantes , nobis & Imperio detule. Iunt,saepe coram nobis specialiter per literas & nuncios non leues querimonias deponentes.Delatae sunt etiam quaeret et multiplices coram nobis, pro parte hominum terrae suae, quod iusticiam & iudicium daterra sua proscripserit: & cum iniquitate foedus iniens, prorsus abiecerit et qui talem uiduis &orphanis, quos iure fouere debuerat , molestus existens, diuites oppri

mens, pauperes conculcans, humilians no

biles,&destruens populares, diuersia fia git ijs afficiens subditos: nullam aduersus eos aliam causam habena, nisi quod pium esse sibi credit & licitum quicquid liber. Ministeriales & alios in seu datos, quos ab Imperio tenet tantb grauiori persequitur uoluntate, quald in odium nostrum&Imperij afflictos inaniter ab ipso percepimus,& quantb de ipsis cogitur dubitare . Data igitur per eum effreni licetia,luxui,& m ente ipsius in omnem uiam maliciae turpiter inquinata, deflorat uirgines,& facit i suis

com pli cibus desto rari, matronas u en erabiles dehonestat, auferens filias patribus, icuiris mulieres per uiolentiam. Et utinam his contentus; non excogitaret in patrum animas,& uirorum: in quorum necem diues species. moicis οXaggerat, quibus C trucidet

430쪽

trucidet miserabilius innocetes. Pro quo rum ineffabili maloru cumulo, mota fuit saepe nostra prae eminentia dignitatis. Sed nos paterni seruiiij memores , uoluimus

cum leuitate procedere, intendentes a uia mala uirum impium reuocare. Quapro- Pter monuimus eum,benigne rogauimus ut ad colloquium praeteritae Curia , praeterita hyeme indicta Augustae,ueniret, ibi de restitutione status tui,&ipso comparandi cum predictis principibus,atque tecum:& abolenda infamia supra dicta eum alloqui: & cum eo disponere uolebamus, pro uisa ei, iuxta requisitionem & uelle suum, securitate conductus, de personis quas & quot uoluit exegisse, illam eidem gratiam exhibentes, quod quia dubitabat pro huiusmodi queremonijs, diu morari, promisimus ei per nuncios suos, quod moram & reditu ad suam permitteremus feri uoluntatem, & quod eum super obiectis ad iusticiam nullatenus cogeremus, etiasi deberemus offensis principum latis facere pernos ipsos. Deinde quia apud Augusta Curiam uenire uoluit, supplicantibus nobis pro iterata citatione suaruilecto princia penostro uenerabili Saltaburgen .archiepiscopo, & alijs nuncijs suis & acceptatibus ut apud Agamiensem nostra prouinciam citaretur, indiximus sibi eunde locum M

lilitet iri

termio

SEARCH

MENU NAVIGATION