Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 1135. usque ad an. 1162

발행: 1794년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

44 Ηrs TORIA facto, ut capite sequenti narrat . adstans, cum latinis praecipue exprobrasset, quod particulam Filioque procedit Symbolo addidissent . ideoque ex Nicaeni concilii, & Constantinop., & Ephesini auctoritate excommunicatos esse, cum aliquid symbolo addere , vel detrahere sub excommunicationis poena prohibuissent, Petrus Diaconus Graecorum legato opposuit, eadem ratione, eosdem quoque excommunicatos fuisse, cum symbolo addidissent, Filium ex solo Patre procedere, quod lane nec Nicaenum , aut Ephesinum concilium dixerat. sed tantum

ex Patre procedere, qua responsione Graecorum orator Obmutuit . ac Latinis objecit . quod eorum Episcopi, & Romani Pontifices ad bella armati procederent. Ac Presbyteris connubia prohiberent. Disputatione finita, dicta ibidem in Graecum semmonem Joannis Imp. legatus transtulit . iaque ad Constanti uo- politanum Patriarcham , & ad Imperatorem misit . Lolliarius vero Petri Diaconi do,ctrinam, disputandique peritiam admiratus . Ultra modum gavisus, eumdem Diaconum Logothetam, a secretis exceptorem . auditorem , Ortularium, ac Capellanum Romani Imperii constituit, ait idem Petrus. In serius vero addit, cum jam Guibaldus post Rainai di dejectionem, Cassinensis Abbas electus suisset, ac inde Lotharius esset disce si surus. Petro Diacono ad se vocato. Praecepit , ut una fe- cum eum praeceptis a Da m Gestale sibi traditis, Galliam peteret . Imperialia semper servitia peracturus . Guibaldum vero Abbatem precibus suis obtinuisse, ne tanti viri subsidio privaretur. Hisce autem gestis, postquam monasterii privilegia confirmasset, ac nova contulisIet cum Rachige uxore Lotharius Imp. inde discessit, uti jam supra adnotavimus. Cur vero Joannes Comnenus de Lotharii victoria de Rogerio habita adeo gavisus sit, ut ea de causa legatos mitterent, qui cum eo gratu- Iarentur , ratio in promptu est , Rosterii si quidem Siciliae Regis, Ducisque Apuliae potentiam suspectam habebant Graeci Imperatores . eo quod a Roberto Rogerii praedecessore. tota Italia ejecti fuerant ; quin excursiones in Orientem usque RoberIus egerat ut suo loco adnotavimus. Itaque nil mirum si Ioannes Rogerio tota pene Apulia. & Calabria a Lothario ejecto gra-rniandum huic vehementer putavit . Paulloque post Conrado successori alios legatos misit . ut eonsederationis Piu.

52쪽

ie ad Rogerii Siculi insolentiam comprimendam, Cognationemque cum eo ineundam proponerent , teste otione Frisina ensi . 6. Nam Rogerius in Sicilia tunc subsistens, non quidem otiosus inspector eorum . quae in Apulia , & Campania serebant nr, sed oppurtunitatem redeundi expectans. exerci. tum paravit; Hinc ut Falco Beneventanus. Petrus Diaconus in Cassinensi chronico , aliique narrant, vix Lotharium Imperatorem ex Campania abjisse didicit , Rogerius Aggregato exercitu , praeter Parum , Trojam , atque Neapolim , omnem terram , quam facile amiserat, fatilius euepit recuperare oec. Nam vix ad Salerni oras appulit , cum alios sponte ad se venientes recepit , aut vi subjugavit, ac totam Raiuulphi O. mitis terram obtinuit; Inde procedens Capuam ingressus serro , dc igne vastavit. cunctaque tam sacra quam prophana diripuit, ac inde Beneventum progressus, sibi iterum subjicere

Conatus est.

a . Interea etsi Innocentius Papa Rainu Iphum Apuliae Ducem adversus Roaetium misisset, eodem tempore , ut bellum vitaret, Bernardum Clarae vallensem Abbatem, virum verbo, & opere Dei virtute potentem ad Rogerium misit , ut eum ad pacis consilia. ecclesiaeque unitatem revocaret , D-terea Abbas de Clarapsile vir solde mirabilis ct discretur. qui ad Regem illum venerat pro ransi di dii infestatione sed anda inter Regem illum . O Ducem pacis foedera alligare cona rvr , sed pro multis varissique negotiis. quae inter eos qVaerebaπ-tor . cpud Salvatoris Dei posentiam nondum complacuit concordia alligari oee. Sicque re insecta Bernardus discessit. cnininterea Ra in ulphus, & Rogerius armati invicem sibi occurrerunt. ac die hecundo inflante Octobri, seu 18. Septembris, inito praelio Rogerii exercitus cum ipso Rege in fugam conjectus est ; ae Tria Multa , sicut auripimur. bominum iπbello. seu cruenta puena , mortui funi, ait Falco , atque e X his Sergius s agi der militum Neapolitanae eivitatis. ibi Eternus de Monte fusco, Giraldus de Lugolino . Sarolus de Io D , ct complures . quorum nomina pro dissicultate numeraπ- di silentio tegimus ; Quare Rainulphus victor plurima ibidem

loca occupavit, Rogerius vero ad castrum Paludis pervenit, inde Salernum sestinavit, & non multo post Beneventum adi- ix, ab Episcopo, clero, populoque Beneven Iano cum summo

hono

Λ L II 37. Rogerius ex Sicilia solvivens sibi a

lata recupe rat . Fale. chrou. pag. Illo. Petri Chron. lib.q. c. I affas. Bernardus Rogerium ad pacem , &

unitatem ecclesiae frustra

revocare coinnatur .

Rogerii exisercitus ab Ra inulpho profligatus.

53쪽

AN. II M. Bernardus Itisum cum

gerio de

Ineunda pace agit.

46 HIs T RIA honore, & Ioetitia receptus. Quibus peractis Dux ipse . seu Rainulphus, prope Casellum Paludis, unde Rogerius excesse rat , suorum virtute stipatus corametatur . die quidem Eales. Decembrium . Mirabatur interea populus Beneventanus de Da. eis illius Rainu δι eontinentia ; quod scilicet victoriam non

prosequeretur, ct in praedicti Regis amore, O Melitate, Anacleti fervitis die noctuque simul eum Domino Rossemano

Antipite invigilabat; sicque Beneventani, qui paulo ante Innocentio fidelitatem juraverant, nunc iterum cum Episcopo eorum se se Rogerio dederunt, cui etiam Falconem chronologistam favisse dubitari vix potest . qui eo loco Rogerii diploma recitat, quo Beneventanorum Episcopum Rosse manum, eorumque primores. & judices pro fidelitate sibi servata. Iaudat. eisque immunitates multas concedit, ut ibidem videre est, quὰ ut in Beneventanorum coetu Iecta sunt. Deo

Salvatori omnium, praefatoque Regi, ct jam dicto Antistiti

gratiar egimur, ait Falco . Rainulpho Duci victoriam . sicuti cladem Rogerio Bernardum utrisque praedixisse narrat Erat dus in ejus vita lib. 2. Cap. 7. 28. Interea & si Rogerius tanta accepta clade obstinatus in schismate , & in Anacleti protectione perleveraret, ac collectis undequaque militibus, bellum instaurare conaretur, nihilominus. ut tempus redimeret. Alacritatem simu-

Iani , ait Erat dus Bonevallis Abbas in vita Bernardi. Regiose ornatu attollens Ilipara militibus curia, utramque pa tem praecipit aetersiri. seu Innocentii, & Anacteti legatos. Quare ut subdit Falco in chronico , Cumque praefatur Abbai de Claravalis vir valde mirabilis disertus. de pacis Ddere. Delesiae unitate eum nominato Rege confabularetur assidue, Rex ipse eum Abbate sabilivit . ut tres Ordinales ex parte Innocentii Papae, qui ejus interfuissent electioni. as Regeminum venirent, ct tres ex parte AnacleIi, ordinem electionis utri que instinuarent. Deinde ipse Rex audito ordine utriusque partis, justorem quam putaret electionem eligeret, sic Spiritu Sancto favente, ad paci, perveniret euin totius regni magnitudiηe firmamentum , quam δεο arbitrio s sententia confirmarent. Cognoverat enim , firmiterque credriderat, totius mundi Chrissicolas parti spere Innotentii. ejus Pontificatum venerari, se vero Dium cum sui regni latitudine difscu

54쪽

Ientire. H s auditis. eontinvo ad Iunocentium Papam. ct Ana eletum delegatum est. eursu rapido Regis positio destinarur . Plaeuit itaque eir , ct cousilio firmato , a parte Innocensis Haimeritur Cancellarius, Gerardus Cardinalis vir pal. de penerabilis Salernum simul cum praedicto Abbare de Clora. falle super hujusmodi electione ventilanda venerunt. Ex parare vero Anacteti MatIhaeus Cancellarius , oe Petrus PVanus Cardinales , oe alius Cardinalii nomine Gregorius similiter

acceleraPere .

29. His ita congregatis, Rex utpote sagacis ingenii cal. Iidique consilii vir, utriusque partis legatos quatriduo audivit . reque diligenter examinata, Salernitanum Clerum, & populum congregavit iisque rei gravitatem, dissicia talemque oratione sua exposuit, ac tandem se in Siciliam mox rediturum de nunciavit. & ut ex utraque parte unus saltem ex Cardinalibus comitaretur. rogavit. ibique se responsum datu.

rum promisit: Sotus. quippe, δ' super hoc tanto negotiosnem imponere nequeo. Unde si dominis i iis Cardinalibus via detur . ordinem utri que scribant elemouit, ct ab utraque parte unus metum in Siciliam ascendat Cardinalis , ubi Iavente Deo Nativitatis Ieis ciridi Salpatoris eelebraturi fumus fessioitatem, ibique sapientes Areoiepiscopos . Episcopos , aliosque inveniemus prudentis auimi viror , quorum consilio Ana. cleti partem urique modo sectatur sum . Nunc itaque ipsorum G aliorum sapientum consilio, super hoe negotio . divina in-

Diraute clemenIia . certi simum sinem, quantum ad meam pem tines potesatem, imponemus. Carrinalis ad Baee Gerardus respondit: Sciatis revera, quoniam ex parte nostra ordinem par. Iis nostrae fribemur . Audisti enim ex ex ore nostro seriem electionis; audivissis omnia quae circa nos gessa sunt. Cardinatim quidem miItemus Guidonem de Caseuo . sapientem pirum atque disertum . qui vobiscuin , sicut petitis, in Siciliam peniat. si sapientiae vestrae placuerit. persicietis, quo Spiritui Sanctus Paracletus cor vestrum illuminet. γ recto corde ad Ecclesiam, veritatis tamen perducat. Et bis actis unusquVque ad propria remeavit. Ex parte vero Anaeleti similiter ordinalis alius desinatur : eum quissi paratis navigiis. Rex ipse in Siciliam transfretavit . Hadienus de his Falco Beneventanus: haec autem lubdola mente ut tempus tereret , ab

Rogerius responsum daare disseri , ac

in Siciliam

redit.

55쪽

AN. II 37. Bernardus Innocentii

ab Rogorio gesta fu i sis , ejusdem pertinacia in Anacleti schiL

mate , etiam post Anactet 1 obitum , ut anno sequenti dicturi sumus, satis aperte demonstrat. 3o. De congressu legatorum Innocentii , de Anacleticoram Rogerio Rege agens Abbas Bonae vallis in vita Bernarisdi, rem inter Bernardum, S Petrum Pisanu in altam fuisse narrat, quia ii praesertim pro sua quilibet parte rationem reddiderunt ; De dictis autem ibidem haec inter cetera addit. Prior Petrus electionem Domini sui , seu Anacteti , canonicam probare contendit, o verba sua multis legum canonum assertionibus munit: at Vir dei , seu Bernardus , non in sermone , sed is virtuse Regnum Dei esse intelligeπr, Scio, inquit, Petre, te virum sapientem iit cratum epe. utina in Ianior pars . oe boselliora Ie occupasseut negotia c. ac cum

unam Ecclesiam eisse demonstrasset extra quam nemo salutem consequi possit, eam unicam esse, quam Innocentius regebat hac ratione demonstravit , quod Orbis totus, una Si.

cilia excepta . paucisque in Apulia urbibus, quas in sua potestate Rogerius tenebar, Innocentii partes sequebatur. Unde post plurima. Si Area quam regit Petrus, Leonis scilicet, ex Deo es. necesse est, ut Area, quam regit innocentius obruatur. Peribit ergo Orientalis Ecclesia , peribit Occidens totus, peribit Franeia , peribit Germania , Iberi, Angli, barbara regna in profundum pelagi demergerent. Religio Ca-malduIensu, ct Carthusiensis, Ouniacensis . Grandi- montensis. Oseercienss, ct Praemonstratensis , aliaque innumerabilia servorum . oe ancillarum Dei collegia necesse essui sub uno turbine corruant in abbsum. Epi copos, O Abbates , ct reliquos Ecclesiae Principes collo praecipiti mota onnaria alligata pelagus vorax accipiet. Solus ex Principibus mundi Arcam Petri intravit isse Rogerius, ct caeteris omnibus enecarit, solus ipse fato obitur Absit ut totius mundi religio pereat, oe ambitio Petri erius vita palam en qualis

extiterit reguum Caelorum obtineat. His autem ab Bernardo dictis. Petro Pilano Anacleti advocato persuasit , ut ad urbem secum rediret, & ut innocentio se se submitteret ; Ro-gerius autem & si Bernardi oratione commotus e siet, ne abla. t a Cassinensi monasterio , & in Beneventana provincia restituere cogeretur, in schismate obstinatus perstitit, putabara

56쪽

se , ut subdit auctor, hujusm=di suspensi nibus aliqua a Rocinanis extorquere privilegia. per quae in jus proprium dolue s sibi flabiliretur θcreditas oec. , ubi tandem cum Innocentio

Pontifice reconciliatus est . Optimas conditiones obtinuit, uti suo loco dicturi sumus . Bernardus vero Salerno egressus . Romam repertitnr. praedi Tum Petrum Pisanum quo amolios reconciliat ecclesiae. Innocentio Papae consederat, ait auctor vitae Bernardi . hujusce legationis exitum exponens. 3I. Nunc Ludovici Francorum Regis obitus se offert, qui hoc eodem anno cum Parisios revertitur , Gulielmum Aquitaniae Ducem obiisse audiit , quo nuncio accepto Rex nuptias filii sui Ludovici cum Alienora , seu Elaeon ora filia Gulielmi statim celebrari jussit , quam Gulielmus moriens eidem Ludovico desponsaverat . eique Aquitaniam . & Picta. viam testamento a flaronio relato reliquerat: Ludovicus itaque pater filium suum Ludovicum ad nuptias celebrandas Burdigalam misit cum Theobaldo Palatino , & Radulpho comi libus viro mandensi , nec non magno virorum nobilissimorum comitatu . quos inter unus erat Sugerius S. Dionysii Abbas. qui haec refert, re mortem Regis vere christianam accurate describit. Sexagenarius erat Ludovicus, cum contra Theobal. dum Campaniae Comitem peracta seliciter expeditione in castello novo Montis. Tre herii ex ventris profluvio gravius infirmari coepit, ibique hoc unum se praeoptare dixit, ut apud Sanctos Martyres protectores , Dionysium sociosque ejus quo modocumque deserreretur . ct ante Sacras sima eorum corpora , regni & coronae depositione , coronam pro corona , pro regalibus insignibus & imperialibus ornamentis humilem flea. ii Benedicti habitum commutando . movassicum ordinem proinfiteri. Morbo invalescente. facta peccatorum suorum consessione, Iacratis no dominici corporit Ianguinit viatico exitum suum muniri petit. Tum inopinate e lecto se proripiens, Vsitus cameram, cunctis admirantibus, obviam corpori Domini

nostri Iesu Chrisi exit. Mox Regem exuenr, regnum deponit, peccando regnum adminiserasse eonfitetur. Mium suum Ludσ-

vitam annulo inussit, eique Ecclesiam, pauperes. & orphanos Commendat, quibus aurum S argentum . ac pretiosa ei melia

distribui jussit. His igitur exoneratus, humillime flexis geniabar ante sacrati iam corpus sanguisem Domini ninri

AN. LIII. Ludovici Franc. Regis obitus.

57쪽

Ja,u Cust. Jesu Christi, fidei suae consessionem de sanctissima Trinitate .

As. D, . & incarnatione Verbi protulit . cujus formam ibidem auctor exhibet, sicque percepto vi alico, ad cameram rediit, oinni.

. que Ixcularii Iuperbiae rejecta pompa . sola linea culcitra de- cubit . Cumque Suaerium , qui adstabat, flentem videret: Noli, inquit, caris me amice . IDper me desiere , quin potius exulsando gaude, quod Dei misericordia praesitit me in ejus occvryum, ut vides, praeparast e . Postea Parisios delatus, vioribus deficientibus, atatio venerabili Parisiensi Episcopo Stephano , ct religioso Sancti Victoris Abbate Oilduino, etiι D. miliarius consuebatur, idi confessionem repetit. exitum juum piatico dominici corporis denuo muniri depol me sategit.

Post haec se deserri ad Ecclesiam Linctorum martyrum voluit,

ut quod volum saepius spoponderat, humillime persolveret:

at aegritudinis angustiis praepeditus, quod opere non potuit, corde & animo complevit, quippe praecepit , tapetum Ierrae, eineres tapeto in modum crucis deponI; ibidemque mani-hus suorum depositus, signo sandiae crucis se munivit, ac tan αdem regni sui anno trigesimo , aetatis sere sexagesimo , Kalenis dis Augusti spiritum emisit . In Ecclesia Dionysiana , ante altare Sanctissimae Trinitatis, uti optaverat, sepultus est ad tumulum Caroli - Calvi Imperatoris, & Regis Carolomaiani , in loco, quem Arte vacuum illic Sugerius cum Herveo priore

invenit.

Ludovicus patri succedit .

srderi lib. I. Villelmi seu Gulielini A

criit. Ducis

extrema ge

tus vi

sa. Ilic desinit liber de vita ipsius Ludovici Grossi a

Sugerio eidem familiarissimo digestus. Eo mortuo , ut narrat Ordericus; Sequenti Dominica die. id est die octava Augusti, ait Pagius ,. Ludovicus puer, annorum decem, & Oicto , Pictavis coronatus es, sic Regnum Prancoruin , Aquitaniae Ducatum , quem nullus patrum suorum habuit , nactus es in dotem , ut diximus ab Eleon Ora acceptum , ac Ludovicus se primus dictus est. 33. Lotharii Imp. aeque ac Ludovici Francorum Regis obitum . Villelmi Pictaviensis Comitis, & Aquitaniae Ducis mors praecesserat, qui non modo paulo ante , ut supra diximus . Bernardi monilis . & exhortatione , schismati renuncians, ut patraia peccata dilueret , honores, & dignitates hoc anno abdicavit, & peregrinatione ad S. Jacobum Compostes iam suscepta , ibidem obiit, ut disertis verbis narrat Sugerius invita

58쪽

vita Ludovici Regis. His diebus . & ante Ludovici obitum. Villelisui Dux Aquitanic opud sanctum Iacobum iter arri. puit , qui volente Deo . GIIequcm ad terminum suae peregrinasionis accederet, peracta purae itineris expiravit, nullo is siritis sexus in Ducatu Aquitaniae relinquens baeredem . I earumtamen duas filias babuit e. Quid etiam Roberius his temporibus proximus auctor dicit de his magis expresse, sub anni sequentis Iaterculo audi. Comes Picta mensis Villelmus ad S. Iacobum in Gallicia orationis causa proficiscitur , ct in jexta Ieria Parasceves in ecclesia B. Jacobi moritur, oe anteoltore sepelitur me. Subjicit ue ejus filia Eleon ora, ipsius juisu jungenda ejusdem Francorum Regis filio , deque patre

ipsius . quem eodem anno de funiatum tradit. II is Oidericus haec adnotat . Anno ab Incarnat. Domini II 37. Indiction. is. Ingens in toto orbe siccitas fuit, paulo post Eodem Iempore Gulielmus Pimoie tam Dux memor malorum, quae nuper in Normannia operatus es, paenitentia motus. ad Sanctum

Iacobum fleregre profectus est. Delude feria VI. parasceve , V. Idus Aprilis. Iacra eommunione munitus est, ct ante aram beati Mosoli venerabiliter defcinctus VI. Filiam vero suam Ludovico juveni Francorum Regi in eonjugeis dari praecepit, ipsumque Regem totius juris haeredem consiIuit . uuod i a factum es postea. 34. Ducis gestis, et obitu narratis, Gulielmi vitam in

vulgus editam considerans Baronius , in qua plurima nar rantur , quae hactenus ex Sugerio . aliisque tradita , conciliari non possunt. inextricabilem inde nodum exoriri adnotavit , eo quod duos in unum Gulielmos ab vitae audio. re confusos suisse suspicatur. quae sane certa adeo sunt, ut

de his nulla duhitandi ratio supersit; Quid commune habet vita Gulielmi Pictaviensis Eremitae cum vita Gulielmi Ducis . nisi quod nobilissimos ambo natales, & patriam communem habuerunt Eremita tamen vitam post hac longe retinuit. quem Eugenii tertii tempore Hierosolymam prosectum , in. deque reversum in Thuscia . ac in Senensi agro eremiticam vitam duxisse vitae auetor tradit. Dux vero Aquitaniae Gulielmus hoc anno vivere desiit, de quibus plura dabunt Hen schenius die decima Febr. . qua Eremitae Gulielmi memoria Martyrologio Romano recolitur , vel Pagius , Ballei ius. aliique . G a 3s. Duo-Jasu Cns.

59쪽

AN. II 37.

Carhusiae Prioris Obiis tus ; rituque

opera.

s a H i s T O R I vas. Duobus his Gulielmis. tertium addimus natione quoque Franci genam, quein Innocentius secundus Papa hoc tempore, Beneventana Urbe recuperata, ex Sithiensi monasterio in Beneventanum S. Sophiae transtulit, ubi cum esset, sermones circiter sexaginta ad fratres in capitulo habuit, qui Manu scripti servantur in nostra Vallicellana hibliotheca , cum epistola ad Innocentium Cod. Litt. B. n. et . quorum primus suit de Hydropico evangelico, qui cum plerisque statribus, in primis vero Franconi Abbati placuisset, eidem Villelmo sti. mulum Abbas addidit ut alias homilias componeret , quas Innocentio Papae dicavit, praemis. ad eumdem Epistola, quae

sic incipit . Doinino religiosi μο reperentis o summo unipersali Papae innocentio secundo , Francigena Villelmus . humilis indignus monachus de ea vobist S. Sertini, quod in FIandria situm es. solatii gaudii pleniIudinem perenniter

possuere. Cum ex praecepto omni faeculo reverendae ct Deo ama. bilis pes a paternitatis in eoenobio S. SopΘiae, quod Benepenti situm VI. habitarem . stimulante me ia indiu cultatioNe, quidam divinus , ut arbitror . amplius ardor accendit , q uatenarad honorem vestruis, in matris utiIitatem ecclesia , ch parvitatis mce pre teteris emendationem , quidpiam scriptitarem .

Cumque mecum frequenter. quid id esse posset , totis animae meae nisibus cuiIarem , accidis ut inter plura aliaquae I efratribus in eopisulo exhortationis eausa dicere foIebum , de dropico evangelieo quadam die facerem sermonem , qui cum quibusdam fratribus, Abkati vero Franconi quam maxime plurimum placuisset, insanti veluti exactore. pro fraternae

caritatis Mucia , coeperunt a me prece posuIure quatenus eumdem sermonem. valde poseris, ut Gebant, utilem futurum, non pigritia litteris commendorem oee. Integram epistolam ex Vallicellano Codice refert Mabillonius Io m. s. in appendice p. 674. De hoc autem Gulielmo, vel Uillelmo nulla hactenus , quod sciam, inter ecclesiasticos scriptores occurrit

menti O .

36. Hoc etiam anno Guigo V. majoris Carthusae prior, anno aetatis suae quinquagesimo circiter quarto . a Conversio ne 3Ο. , a Prioratu 26. ab exordio autem Cartu siensis eremi

anno s3. Scxto Kal. Augusti obiit, ut legitur in institutionibus cjusdem ordinis apud Labbcum, ideoque hoc anno, ab Carthusae

60쪽

thusiae sun datione s3. uti supra narravimus. opuscula quae- Jasu C .dam ejusdem supersunt. statuta scilicet Carhusianorum ab eo--iI38. dem collecta , & in scriptis redacta. Σ. Meditationum libri, 3. tom. r. bi- vita S. Hugonis Gratianopolitani Episcopi, & Epistola ad fra. bEoi, tres de Monte Dei, eidem a Bernardi editore seu Mabillonio asserta & restituta . sicuti & quatuor aliae in appendice ad Epistolas S. Bernardi; In Cariusiae praefecturam Hugonem successorem 'abuit, qui biennio post Anthelmo cuidam nobili prosapia in Sabaudia nato , eamdem praefecturam renunciavit, ut opote ad parendum promptior . quam ad imperandum aptus. 37. Hoc quoque anno Beatus Oldegarius Archiepiscopus Tarraconenfis, 3c Barcinonensis Episcopus pridie nonas Martii obiit, ut testatur Diagus in historia Comitum Bar- ein. Episco cinonensium . & Bollandus die 5. Martii, ad cujus tumu- hitus. Ium cum miracula patrari fama vulgant, Clerus. & populus Barcinonensis Iampadibus ibi positis uti sanctum venerari coeperunt ac ut sanctis inscriberetur ab Apostolica sede perierunt; Ante Episcopatum Abbas sancti Rufi prope Avenionem fuerat. successoremque Villelmum Pontium in ea dignitate habuit, ait Pagius, qui hoc eodem anno ejusdem monasterii Ah has adhuc erat, ut ex diplomate ad eum ab Rai- mundo Barcinonensi Comite dato constat, quo ei Ecclesiam

quamdam adtribuit, quod Balutius in appendice ad Marcam Hispanicam edidit. IESU CHRISTI v. ii 38. IsuocasTII II. PAPIE As. 9. :

. Hujus anni initio Apostolicae sedis invasor , seu An. At citat Antipapa Anacteius e vivis ereptus est. Septimo die fonte mensis 'hi Io Marii, ait. Falco Beneventanus . alii obiisse shribunt se- ' 'prima Januarii, alii et s. . ita ut stante die septima Ianuarii, Gadem sit , cum adhuc dies septem Ianuarii restarent , ut Ital. post Peregrinium adnotat Pagius ; idem eonfirmat Oidericus pag. 2as.lι b. II. pag. 9as. de Anacleti obitu haec adnotans . AIrus Paginor. I.

verar in cashedra sedens , octavo Lal. Febr. . seu as. Januarii .s , io morte dec sit , atque ut fertur a fratribus Dis . vide cet Perat Leonis, quorum in urbe Romae maxima poIesar

SEARCH

MENU NAVIGATION