Oribasii Sardiani Synopseos ad Eustathium filium lib. nouem quibus tota medicina in compendium redacta continetur. Ioanne Baptista Rasario Nouariensi medico interprete

발행: 1554년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

ve ulceribus qui in fide O pudendissulit. Cap. XXXVII.

quae absque in flamatione oriuntur, valde exsiccantia medicamenta postulant: qua te est, quod ex cartha combusta confici tur : anethum ustum aridum, & cucurbita cremata. Siccis vero recentibusque ulceribus etiam aloe arida in puluerem redacta& applicata prodest. Sed omniu maxime dolorem lenit, & nihilo tamen minus e fcax est poplioly x. Si humida sint ulcera, pini cortex per α& lapis haematites conueniet. Si vero etia alte descendant,pra dictis inana miscebitur. Caeterii uteri vesicaeq; exulcerationes iisde remedi)s curantur, indigent aut instrumentis,per qui intromittantur. Quocirca ex medicameli quae inspersilia nominantur, aptiora fiunt ea quq ucciora sunt,ut crocus, & popho-ly x & aloe rosaceo mista, tu plantaginis, aut alio etiam simili succo excepta. gratestium G pudendi essectiones.

A D scroti pudendi dolores butyri, resinae paribus portionibus utitor, vel lini semen cu aqua decoquito, additaq; myrrhae & resinae decima parte , illinito. Ad

502쪽

pudendu vero intumescens facit hoc, vitis folia x x x.thuris denarius, cerussae denari, quinque,tere & illine.Vtere etiam marinae frigidae perfusione, & quiete & colis deligatione. Si vero a sudoribus ulcera in

scroto gignantur, gallam tritam,aut alumen in erge. Ad excrescentia vero,quae thymia dicuntur, elaterium infunde: piri semen contritum impone, aut mentilaru quinque &viginti capita contere,&illine,& hircinum fel oblinito . Iam ad rimas quoque pudendorum,valet resina fricta Cum rosacco trita, donec ad strigmenti crassitudinem, mixto etiam oui asiati vitello redigatur.Hederae quoque foliorum siccorum cobustorum cinis cum rosaceo in pila plumbea tritus imponitur. Ad inflammationes vero pudendorii uuam passam exectis acinis,& cuminum trita imponito, aut hordei farinam aqua mulsit incoquito, aut vitis folia tenera trita cum polenta imponito: aut cuminum tritum cum butyri &resin s pari portione eliquata ashibeto.Testiculos vero ulcere aphthis simili correptos, terra cimolia ex aqua oblinito, sinitoq; siccescere,&aqua calida abluito, myrto arida trita, & modio Gyrnio trito cospergito. Carnem vero in testibus

503쪽

LIBER NON Vs. Increscentem cinis sarmentorum cum nistro & aqua subactus,atque illitus curat. Dego rebvea, satyrio.

CONOR RHOE A est seminis e

cretio in uita, quae continuo fit citra colis extensionem:in satyriasi vero pudendum palpitat, queadmodum etia alia corporis pars palpitatioe corripitur, ac nisi pudedi palpitatio sedetur,vasa seminis in resolutionem, vel conuulsionem cadunt. Pudendum vero in satyriasi semper arrectu est, moriunturque celerrime, qui sic assecti sunt,cumq; vitam finiunt, aluus inflatur,& frigidi sudores erumpunt , quaks Occupare etiam alios solent, quibus conuulsiones vita auferunt. Hic morbus raro mulieribus accidit. Ergo ubi pudendu palpitat, vena secada est,et victus ratio attenuas instituenda, vinumque circuncidendum, cibum assumere quotidie quidem, Valenter nunquam, sed paulatim conuenit. Optima autem sunt beta, & malua,& modiaesi mercurialis eis admixta, & ius cochlearum esculentum. Non pessime feceris, si clysterem quoque simplicem inieceris. Quae urinam mouent, cauenda sinat.Lumbis vero refrigeratia, ut solani succus, aut

504쪽

so ORI BASII SYNOPs Eos portulacae,aut alterci,aut cicuts,adhibe tur. Est etiam necesse colem,& pubem aliquo refrigerante, quod dolorem leniat inungere: ut argenti spuma, cimolia, et cerussa, quae aceto, aut aqua aut vino dulci, aut sapa diluantur. Supinum vero requi' escere noxium est. Couenit etiam bibere medicamentum ex nymphaeae radice atque iride confectum. Rutae vero succus &ei, qui profluuio seminis vexetur,& ei, cui

penis arrectus sit, proderit. De poliationem somnis sit. '

Cap. X L.

. POLLUTIONES,quae in somnis contingunt, cohibere oportet victus diminutione, & qui minus calefaciat, &lassitudinibus cauedis,adiuuat etia cubile frigidius,& corporis in dextram vel sinistram partem reclinatio, & medicamenta omnia frigida lubis substrata,qualia stini corianum, Sapium, cicuta, cerussin pu

tulaca. Eaque omnia ex aceto. privismo. CV.,X L I.

PRIAPISMUS est auctio pudendi stabilis in longitudinem, & orbem tumefacti,sine venerearum rerum appetitu: est aute flatus ventosiis, qui membrum tumefacit ex humoribus glutin*sis&crassis

505쪽

LIBER NOHους sosd magna caliditate generatus. Perspicua

autem est, non oportere membra calefacere, sed leniter refrigerare cerato rosiaceo cum aqua conquassato,& ex chamaemelino pudedo& tubis imposito.Victus medicamentaque adhibens sunt, quae attenuadi vi citra manifestam calefactionem sint praedita. Vtendum etiam est iis,quae suapte natura efficacia sunt, & per experientiam inuenta: nymphaeaque in potu danda. viticis semen. Et ruta viridis obsonii; mistenda,sed haec in principio danda non est: abunde enim calfacit: sed post aliorum extenuantium usum adhiberi de bet. Qui euacuatione uti velit,id vomitibus faciet. Quae enim per inferiores par

tes euacuationes fiunt, saepenumero vicinas partes fluxione tentant. De haemorrhoidibus. Cap. X LII.

QV IB V S venae, quae in ano mi,nimio plus singuinem profuderunt, iis habitum in aquam inter cutem transire con

tingit:habitusque fieri deteriores,& eiunmodi,ut no nutriatur. Qui enim ita sitne affect curari difficulter possunt. Periculum enim est,ne cohibito quandoque anguine, cum largum eius profluuium sit,

propter desectionem,& imbecillitate ali-

506쪽

quid patiantur,quocirca csi mulis lismorrhoides sint, una relinquenda est, per quastat expurgatio. Sed nonnullae sunt interius, quae non apparent, esque difficilius

curantum nonnullae Vero caece,quae crue

ti quidem nihil externunt: sed tamen plus

doloris, quam illae . asserunt, harum vero ora ciciamini succus illitus aperit. De ' teri assectionibus. Cap. x L III.

SUFFOCATIONIBVS qua

ex utero fiunt,couenit agarici drachma ex vino. Plantaginis fructus, & succus cum vino, ungula, qualis cochleaeest, epota, a cetum scillite absorbium . Olfaitaverosiis catas excitant, bitumen, castoreum, galbanum, pix liquida, cedria, accensum& extinctum ex lucerna linamentum naribus admotum, capilli combusta, ruta, silphium, cepar. Sustatus praeterea fiunt ex gagate lapide, unge purpurarum, bitumine, castoreo,galbano, silphio, cornu ce

uino. Ano vero ruta cum melle lana excepta imponitur. De nimia purgatione. Cap. X LIIII. IN primis extremae partes vinciendae

sunt. Posca potui danda, & ex posca pe fusiones fiant,micae panis in posca sumantur, aut alica lota aut oryza, aut ouu xene

507쪽

vum Digidum, loco autem imponodu est medicamentum ad sanguinis profluulum

accommodatum. Potui vero Gandum ba-

Iaustium cu posca, aut hypocystidos, aut acaciae flaccus, aut terrae famiae asterioibus praestat sesamum in posca madefactu,donec teneru reddatur, deinde edatur, rheu quoque cum posca ad id valet. Sed & per sinum muliebrem inditum sanguinis fluxionem compescit. Quod facit etiam hypocy stidis, itemq; acaciae succus cu aceto Ex mana coiritus. Mirifice quoque auxiliatur spongia noua in liquida pice intincta, deinde combusta,tum trita, & admota. Suber quoque vetustissimo fictili comburi tur, donec candescat, deinde teritur, &tum loco in spergitur, tum vero in pessi, inlicitur. Vtilia quoque sunt ad sangui

nem cohibendum ea, quae extrinsecus admouetur .ac prisertim quod ex tauro colla conficitur,taurocolla enim pulchra, dc

dilucida in posca madescit quoad dissoluatur, deinde in linteolum validum illinitur, tu pubi lumbisq- agglutinatur. Emplastra quoq; agglutinatia ad hoc valet.

Mulierum non concipientium curatio. p. A L V.

MULIERIBUS non cocipientibus

508쪽

instituenda victus ratio est , ut neque ociose, neque laboriose vitam degant lauacra adhibenda sunt neque assidua, neque copiosia,cibi,potusque si ista cient,qui facilius concoquantur. Hoc vero quod praecipuum est minime despici debet, ut neque Viri, neque smmins corpus obesum reddatur.Vir enim pinguis ad liberoru procreationem aptus no ei quia pudendii pude-do apte conferre non potest, & pingues parum seminis emittui. Sed neque admodum attenuandae sunt, quas concipere velimus,est enim perspicuum si aqua,aut liud quippia excernatur, eas no esse liberis creandis idoneas. Aquae vitandae sunt quae per aquae ductus importantur, & caeterae quq durs, falsi, & nitrose sunt quaeque a lusi subducunt.Nam quae plus subducunt,propter imbecillitate conceptio nem impediunt. . Porro calefacientia om nia iuuantiquaeque leniter flatus pariunt, ergo vini potu aquae potui praeponimus: ex oleribus, orminum,eri ymu,eruca et

siquid aliud eiusmodi est,misceri adhortamur.Ruta vero & menta maxime omnia

vitandet sunt. Cum autem purgatio pro pinqua est, ei, quae usa sit cibis sangui-nom gignentibus, S uberius sit educata,

509쪽

alimentum subtrahendum erit,& aliquid addendum quod minus sanguinis creet:&item quippiam sumendum, quod purgatione irritet: qualia sitiat odorata, acriaq;

olera. Haec enim vulvam excitant, praesertim vero scandi crethmon,foeniculu, apium,smyrniumq . Si vero propter succorum malitiam mulier non concipia ea erit euacuanda, aut bona victus ratione

corrigenda. Sin ob uteri frigiditatem conceptus non fiat, laboribus, omnibu' mentis adhibitis calor erit reuocadus, nec ab re fuerit castoreum potui dar itemq;

semina odorata offerre, ut cuminum,anisum, pulegi; com iuniperi fructu, pipere singulis adiecto. Sed praestabit hoc uti medicamento. ithymum, euphorbium piper,dauci semen,petroselini seme, contere ad drach. octo. potui hoc dato. Uentre probe subducit,uterumque calefacit ita ut multis iam mestrus purgationes fluxerint, quae ante non purgabantur. Si non satis sit per inseriora purgatio, vomitu S ci . endus erit . Id enim quod pituitam quae inferiores partesobsidet,eua uat,omnino prodest, id faciunt uteri fomenta: haec V poribus persciuntur.vapores autem CX a' sua adhibctur. Err o mulier a sella

510쪽

collocata vapores recte assumet. Abluenda autem aqua est , in qua elelisphacus , artemisia, rutha, cyperus, pulegium , && acorum, seminaque odorata sint incocta. Iaec etiam singulatim pubi applicantur. Polyarchi quoque epithema proficit, quin & frictiones pubis & lumboru nihilo minus conducunt: vulvae quoq; apponenda sent calefacientia . Sunto autem quae apponenda sunt , ex myrrha, rutha, galbano, & castoreo confecta. Vulua tamen prius aqua mulsa , aut marina so-uenda est. mandoque etiam ex aceto diluto medicamenta imponenda sunt. Tenui autem linteo, aut molli lana sunt illinenda,ut ne adhibita corpus erodant,aut exulcerent . Arguit autem frigidiorem vulvam mensium suppressio, victus non

probe institutus,& crassi succi, & stupor in pube, lumbis, & cruribus. Quae vero

penitus refrigeratae sunt, cae ne Venerem

quidem cupiunt.Ergo in frigidis sic pro

gredi oportet. Callaiores vero vulvas cognosces tum ex toto reliquo corpore ca- Iidiore, tum vero ex menstruis purgationibus perexiguis, & laboriosis,& pudenda muliebria exul cerantibus. Et ex multa caliditate siccitas consequitur,ergo humis

SEARCH

MENU NAVIGATION