Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

IOANNIS CLERICI

pHYSICA,

SIVE DE

REBUS CORPOREIS

LIBRI III. PRIORES.

In quibus, pretemissis potissimis Corporearum Nat rarum phaenomenis & Proprietatibus, Veterum& Recentiorum de eorum caussceleberrimae conjesturae traduntur

OPERUM

6쪽

AMPLISSIMO VIRO

DANIELI CLERICO..

Genevensis Rei publicae

SENATOR I,

Fratri Carissimo

IO ANNES CLERICUS

UM duas priores partes Oputaculorum meorum Philosophi-corum duobus summis viris: consecrassem,nemo erat Cyi liabentius hancce dicarem, quam tibi, FRATER CARIsSIME; qui ei studiorum. generi es addictus quae partem Physicae non contemnendam, imo, si Verum, dicere volumus, utilissimam complectuntur.Unde factum ut infima Latini nitas, & Majores nostri, vernaculo ser-

7쪽

mone, quemadmodum etiamnum hodie Angli, Thysicum vocarint, quem nunc Medicum dicimus.Ceyth eaPhysicae pars, quae in mera contemplatione consistit, non est aequiparanda. in hoc mortalitatis flatu , ei quae utiles ad tuendam valetudinem cognitiones nobis suppeditat. Quod si nunc esset ea humani generis conditio,quae olim erit,

ut neque morbos ullos timeret, neque Corpus ante omnia curandum haberet:

jucundissimum esset, fateor, sui veluti oblivisci & divina opera animo lustrare; imo vero, si fieri posset , relicta hac terr1, alias rerum Universitatis partes invisere, praesentemque interesse iis quae avidis oculis, sed remotissima, spectamus. Verum, prout

nunc sunt res nostrae, contemplationi addictum animum revocat, & retrahit invitum corpusculi infirmitas, monetque peritum unum Medicum theo-

reticis omnibus Physicis esse praefe

rendum.

in Physicis SyntagmatibuS, Utram- paginam faciunt plerumque con-

8쪽

jecturae; quas si inanes dicere nolismus, at incertas esse oportet Dieamur. Veteres Graecorum Physici, qui tantam olim gloriam ex eo studio

retulerunt, atque ad aetatem nostram

servarunt, puerilibus planε conjecturis, aui quae servulis digniores erant, quam Philosophis, scatent; quod sero tandem intelleximus. Hodiernos acutiores esse nemo neset; at praepropero perficiendi pleniorisSystematis studio, crudas etiam conjecturas, pro fugiente Veritate, nobis obtulerunt. VerUm, quod in laudem saeculi nostri dicere licet, aequales diu non fefellerunt. Etiaenim exorti sunt viri, aetern1 memOria digni , qui a conjecturis nos sapienter revocarunt,ut totos ad eXperimenta converterent; quae innumera cum

snt, nondum tamen sat multa sunt, ut ex iis certa Physices principia colligere possimus, neque umquam foriste sat multa erunt. Itaque , nac etiam

in parte, Medici Practicos autem intelligo, non qui Theoriam dumtaxat docent 3 multo sapientiores, & felbA 3 cio

9쪽

ciores fuerunt; eXperimentorum enim Certissimorum, cum ab aliis, tum a se sumtorum ope, non quaerunt Principia quaedam , aeterna nocte obvoluta , sed humani corporis morbos feliciter curant.Symplomata morborum

diligenter observant, & quae iis le

vandis aut curandis utilia eXperie tia docuit adhibenta omissa inani illa curiositate, qua in Theoreticis voluminibus , causas ostendere alii nituntur morborum, quibus aegros liberare nesciunt. Cum Theoria mera nihil fere praeter inanem garrulitatem pariat , qua minime curantur morbi;

Praxis hominis diligentis, & adtenti

certissimas medendi vias reperit,& ingreditur, aegris gaudentibus, nec sine medentis honore. Sed quid opus est pluribus haec apud Te dici, FRATEROPΤIME , qui rem quotidie experiris8 Videbor etiam fortasse nonnullis ipse vineta mea caedere, qui cum in lucem publicam emittam volumen quo Physicgm trado, eam Medicinae 41sque amopomolao'; contra consi

10쪽

tudinem omnium paene, qui de Dis

ciplinis scribere adgrediuntur. At declamatoris est & fallere volentis, non. docere cupientis,ac VeritatiS amantis. dissimulare. aut rem aliter, quam reis vera est, describere. Praeterea Physicam hane nostram scribentes, prOcul recedere conati sumus a scopulis,

ad quos plurimi ante nos Physici im

pegerunt.

Solent, nimirum, qui Syntagmata scribunt de rerum corporearum pro 'prietatibus ferh securi esse,& omittere experimenta , quae deii umta sunt, ut properent ad suas conjecturas; quas copiosissime tradunt, & contra aliter sentientes acerrime defendunt. Nos ver uribus passim Corporum Phae. normia & proprietates tradimus, quam conjecturas quae de earum causis a Physiicis proponuntur. Major certe veri studiosiis debet esse cura eorum, quae vera esse constat, quam eorum quae comperta non sunt. Itaque nos

raoquePracticorum Medicorum pruentiam imitati sumus; ad que hO'

SEARCH

MENU NAVIGATION