장음표시 사용
4쪽
6쪽
7쪽
Quum nuperrime Parisiis, curis Bouilloti V. Cl. , Quaestiones naturales doctis uberrimisque commentariis prodierint instructae, hanc potius editionem , quam Rutiliosianam, typis nostris desCriberct statuimus. Parisiaci vero Editoris quae mens fuerit, quamque rationem in his Senecae libris adornandis secutus sit, ex ipsius Praemonitione, quam hic transcribimus , clare apparebit. et De naturalium Quaestionum septem libris quid Censendum, quid Annaeo in his conscribendis fuerit consilii , quid eruditionis, quid subsidiorum et sontium , quove tempore ad fingendum magnum. Opus sese accinxerit, et quam potissimum singularem ac sui generis notam in hoc praeserat, accuratius Sanctatque copiosius tractatum est a palmariis viris Rulikopsio et Foclero quam quod a nobis recantari necesse sit. Ergo hoc optimum rati, si utriusque praefationes exscriberentur prooemii vice, hac te praelatiuncula certiorem , amice lector, Opellae huiusce quantulaecumque nostrae saCiemus.
re Primo quidem, ut in prioribus edendis et enarrandis libris, Bulikopsius nobis basis et fundamentum voluminis. Quippe qui se ipse in hac parte superavit,co aptius ad naturales quaestiones vccedebat, quo diligentius annis proxime elapsis Cura verut Senecae latinitatem germanico sermone exprimendam.
8쪽
re Sed non is solus. Quas enim Pincianus, Opsopoei,
Mureti, Iureti, Gro novit, al. passim iactatas animadversiones congesscrat Rufi opsianus labor, continentique intexuerat commentari O , fere ad verbum Servavimus. paucissimis levissime immutatis siquido marchetypa recognoscentibus , nil occurrit quod Lipsi anus oditor non merito mandasset tyΡis) ; porro et Fromondus magni fuit auxilii qui ab aegrotanto Lipsio depositum calamum resumpsit, nec indocte seu ad grammaticam philologicamque exegesin spectes, seu ad physicam philosophicamque , partibus lanctus ost suis; plura nostro iudicio Rufi Lopsus
minus bene omiserat, quae decrevimus in locos quaeque suos reserenda et digerenda. re Mox Icoeleriana editio Nat. Quaest. OCCurrebat.
Quae prius quidem sine commentario 3 publici iurissacta est, sed et post annos duos amplissimis et uberrimis litotis illustrata est, λ ita ut ditissimam praestaret supellectilem, qua in recensendis, evolvendis, aestimandis, tum veterum sententiis, tum et recentiorum
rationibus, nil limatius, nil enucleatius fingi potest.
Vtinam latini oloquii nitor tam auctorem Commen- duret quam naturae et antiquitatis , et scientificae historiae peritia, ct quemadmodum Unde vicesimum saeculum rebus spirat et nrguit, ita strio Augusteum ne viam redolereti Sed non omnes omnia . Immo ho accidit, ut morte improvisa interceptus lahoc in manus non doctas evaderet. Quarum incuria in emen
9쪽
dandis operis tot typographicae mendae notis illapsae sunt, ut nullum libentissime assirmaverim librum pluribus vitiis scatere; ita ut quid sibi Κoclerus voluerit, decernere et rescribere non infrequenter divinatio fuerit. lee Divinavimus quidem nos pro virili parte, resin-ximusque utcumque barbaras Phrases et mutilas , in hoc sedulo incumbentes ut tot et tantis maculis Germanicus doctor prodiret liberatus, et id viri de Seneca optime meriti manibus Gallia praestaret, quod non praestitit Germania. Stylum quoque passim mintaVimuS , quum plus aequo obscurus a latinitat
re Praeterea ad libri uniuscuiusque calcem inter Excursus reiecimus dissertationes quae pagellam videbantur plus quam alteram invasurae ; bene multas denique quae res iam a Rulikopsio satis illustratas tractabant de consulto praetermisimus , ne relaberemur, quod summopere cavendum, bis in idem. De penu nos pauciora quam si Κoelerus non
Praesumpsisset sere cuncta : quaedam tamen quae sunt parum nota , aut recentissime inventa, aut alio ordine digesta, speramus non fore, ut super elare videantur. Inter quae Excursus quatuor.
10쪽
Senecae Naturales Quaestiones , quas nostro quat, Cumque studio et labore recognitas, et, quoad seri Poterat, expolitas explicatasque tibi, Lector benevole, osserimus, uti um Physicae apud Romanos monumentum nobis relictum , nec a quoquam Romanorum ante simile quid in lucem editum esse, iure meritoque audactor assirmare licet. Nam si ab iis discesseris, quae in Lucretii, Ciceronis et Plinii maioris operibus praestantissimis relicta Sunt, ne vestigium quidem disquisitionum talium, quales Seneca instituit, apud Romanos occurrit. Et quemadmodum, quae Cicero ac Plinius maior attulerint, ea breviter et carptim, nec unquam eo Comsilio allata sunt, ut systema aliquod componerent sic Lucretius, qui in aliquam comparationem cum Seneca venire possit , quanquam summa cum laude et haud exiguo studio hanc disciplinam ex Epicuri mente ac praeceptis exposuit, tamen haec omnia tum poeticis coloribus exornata atque distincta intulit, tum unius Epicuri systema evolutum dedit, nec id egit, ut quae curam atque doctrinam multiplicem nullis non auctoribus ac testibus subnixam expolitamque Prodant, operose colligeret, et cum iudicio exacto subigeret examinaretque. Nec praeter hos scriptores invenire licet, qui de rerum natura docto et