Coniectura de libris De imitatione Christi eorumque auctoribus

발행: 1667년

분량: 6페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Vanclatius seret assidue legere , atque lperuolutare opusculum aureum do

Imitatione Christi in Libellos quatuor distinctum, & ex his dimanantia pietatis Christianae documenta,Veluti salubres aquas derivatas e quatuor fluminibus Para disium irrigantibus haurire,ac ebibere; quaeq; suadet pius Ahictor perficere,ac exsequi, quam solicite, & anxih disquirere , ac indagare quisnam ille fuerit; monuerat quidem ipse Cap. s. Lib. primi Lectorem hisce verbis. Non quaeras quis hoc dixerit ; sed quid dicatur attende . Verum insanabile scribendi cacoethes , & humanae gentis vitium curiositas tam multos impulit ad eum inuestigandum , ut ferueant praela lucubrationibus, quae in dies super hoc Typis eduntur, certaturque quasi pro aris, ac socis a viris doctis, qui potissimum Ioannem Vercellensem Abbatem,qui que Τhoma a Kempis asserunt Auctorem. Harum Iucubrationum bene magnam partem percurri , ditique perpendi argumenta hinc inde prolata , proq, modulo ingenioli mei trutina cum examinassem in eam tandem sententiam concessi, ut censeam non unum, sed plures Auctores esse ;E quibus primus fuerit Ioannes ille Vercellensis Abbas, seu de Canabaco, ut in M S. Leonis Allatij Viri Illustrissimi legitur, est autem Canabacum oppidum distans duodecim mille passibus ab Urbe Vercellensi, nunc Cabelliacum,Sc vulgo Cauaglia teste Piagonio in Augusta Taurinorum. A a Erat

3쪽

Erat hic Ioannes Scotus,seu pol is Hibernigena

natione, qui ad ann. 837. Carolo Caluo Ludovici Imperatoris filio iubente S. Dionysij Areopagitae Libros e Grico vertit in Latinum ait Ferrerius Episc. Vercellensis pag. de Vercellensibus Episcopis Exstat Dionysius Areopagita cum Expositionibus Abbatis Vercellensis in Bibliotheca Subiacense. Alter est Vbertinus de Ilia Casalensis, qui anno I 323. e Sancti Francisci ordine transij ead Sancti Benedicti , et inde ad Cariusianum, in cuius opere, quod inscribitur Arbor vitς Crucifixi, multa similia illis,quet continentur in Libris de

Imitatione Christi ad verbum reperiuntur, & ex Collatione septima sancti Bonaventuri ad Fratres Conuentus Tolosani bona partem Capitis unius transtulit in Libros de Imitatione, in eorumque Libro I. Cap. et . attende inquit Gartu sienses. Tertius est Petrus Renal viij, seu Raynald iiij natus E Corbario Vico agri Reatini, siue Dioccesis, optimae vitae , doctus , & ad res gerendas aptus, qui ordinem S. Francisci professiis, ob famam sanctimoniae fuit in trusus a Ludovico Bauaro Imperatore aduersus Ioannem Vigesimum Secundum Papam anno 13a 8. seditq; Romae, & Nicolaus Quintus nuncupatus expleuit in schismato annos tres, menses tres, dies quatuordecim, imb& aliquot Anticardinales delegit, postea erroris conscius, & poenitens Pisas aufugit, & inde Auenionem sponte prosectus ad ipsum Ioannem P pam exclamauit, peccaui Pater inc lum,&c.

4쪽

uit, exceptusque benevole in Palatio Diusquam biennium superuixit, & in pace quiescens sepultus fuit in Conuentu Minorum ; ibiq; deuotum scripsit Librum de Imitatione Christi, ut assirmat Marianus Florentinus, qui anno I 3 o. vixit ,in Chronico . M.S. quod non ita pridem Florentia Romam translatum fuit apud S. Isidorum, & R.P. Lucas Vadingus in Scriptoribus ord.Min .atq, in Annalibus asserit, quin & damnati auctores BD laeus,Gese erus, & Simierus in Bibliothecis . Certe Lib. 3. de Imitatione Cap-so. legitur quantum unusquisqι est in oculis tuis Domine tantum est , & non amplius , ait humilis Sanctus Franciscus, nihil enim moror altercationem illam,an: & quando Sancti nomen adscriptum , dei tum de fuerit, sed certo hinc eoniicio Franciscanii in fuisse scriptorem, quin & Papam ex his verbis,Lib. I. Cap.2 et nemo est in mundo sine aliqua tribulatione, vel angustia , quamuis Rex sit, vel Papa. Scilicci priores tres Libri de Imitatione seorsim a quarto exstant in Codice Claromontano Sirmondi, & in quibusdam Bibliothecis sic

Albertus LuyKenius prior Canonicorum Regularium Coloniae tradit per partes exarati sunt

antiqua in membrana , vel charta , interdum

nullo ordine Capitum , seu Librorum seruato, interdum cum adscriptione Psi alicuius Fratris aut Thomae a Kempis , qui verὰ suit librorum illorum compilator, ut dicitur in Augustano Co-

5쪽

dice, eosque sicut erat calligraphus exscripsit, & consarcinauit, atq: interpolauit. Quarti vero Libri de Imitatione genuinu Auctore na esse opinor Ioannem Charterium εGersenio Pago Rhemensis agri , qui ob ijt anno 1429; nain Dialogis, ut plurimum utitur,&e Sanctis Bernardo, Tuoma Aquinate , & Bona- uentura plurima in eo collecta sunt, quae Τhomas a Kempis deinde anno quippe tantum IATI. Obij t) videtur redegis se in ordinem, & ad texuisse. Festum autem diem, solemnemq; Celebritatem Corporis Christi ab Vrbano IV. Pontifi- ici Maximo indictam anno Ia 6 . tum a Clemen' ite IV. sancitam , a Ioanne XXII. anno I 328. in. i lGallias propagata costat ex Historicis, i , dies Fe. Istus innuitur litis Lib. . C. io. de Imitatione. Sty- lus ideo varius est. nec iclem tenor ubique serua-

tur, imo diuersi sunt eloquij vultus, quemadmo- 4 dum candidus, aequus Lector animaduertet. 4

6쪽

Imprimatur

Si videbitur ReuereMiss Patet Mag. Sac. Pal. Apostolici. Mi Epis i Arimini

primatur.

B. Hyacinthus Libellusi Pil est. Mag.

SEARCH

MENU NAVIGATION