Cæsarea legatio, quam mandante augustissimo Rom. Imperatore Leopoldo 1. Ad portam Ottomanticam suscepit, perfecitque excellentissimus dominus, dominus Walterus s.r.i. comes de Leslie, ... atque illustrissimo domino, domino Jacobo s.r.i. comiti de Les

발행: 1668년

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

iso Reditus nennam.

Itaque quod cum homine rustico se nego. tium habere, & actum agere cerneret; toto cum comitatu Budam regredi constituire :Iamque verso carpento , S profectionis signa edito relegebat viam, ignobilis & avaritio minis temeritatem , redundantem in Porta: dedecus, Veatrio coram ipse exposituruS. Verum major honoris publici cura, ac Sullani sui reverentia tenuit binos a Porta de-- legatos Legationis Casareae comites , Alliis Bassam Quinque-Ecclesiensem, &Begum Strigoniensem. Urgentissimis precibus coepto cursui remoram iniecerunt : polliciti per i ternuncium connisuros sese, ut abitum Ablegatus quantocyus acceleret: ni faciat suis ipsi manibus hominem Comaromio extraouros . Nec distulit ille revocantibus obsequi ; atque sub vesperum navibus dono insuper oblatis defluxit : Neque tamen a praetoria prius eXmscendit, quam dispulsea vento aliquantum naves recolligerentur, ac praecederent, stulto mςtu veritus, ne in vindictam cunctationis&insolentiae facta exstensione retinerentur, ipseque muneris fructu impostσrum careret. Mox uterque Legatorum pari passu, di momentis ille navi,hic carpento exstendit: ac simul, observatis quae nuper intervenerant caeremonijs,od constitutas arbores commutatio facta est:

202쪽

Caesare ac Sullano utrinque amicabilius, quam utriusque Legatis nunc invicem respicientibus. Dimita Comaromio, quod consueta cuna aggratulatione applaudebat, sera nox adventantes pago intulit, qui tributo Turcico ob noxius cum esset. forti manu equitum ad a .gendas excubias evocatorum tutari debuit. Inde postero die sub meridiem Iaurinum cha ros hospites excepit. Omnium aggratulatio-lnVm prim obtinuit Archistrategus Caesareae

militiae Raimundus Comes de Montecucolli, qui Oratori Caesareo, Assini suo, longius a

Praesidio occurrerat , atque inter militares plausus Ungaricae, Germanaeque virtutis undique , ac saepius repetitos primum ad aedem sacram Collegii Societatis Iasu, gratias pro emenso periculosissimo itinere acturum, atque hinc in arcem ad festa ejus diei hilaria deduxit. Nec dimissa fuit die postero laetitia pu- blica , & ad aras gratiarum actio repetita. Nam quod Iaurini primum a discessii templum Catholicum nacti nunc essent, in quo libere ac splendidius curare divina possent, ibidem mane altero ad tubas, & tympana, & selectam musicam cum divino cultu, hymnum Ambro- si num decantari secerunt.. Tereijs castris Iaurino , per ovari-

L 3 ad

203쪽

18r Reditus IV.

ad Viennam oppidum SWehet promotum iter est. Di n unam hic.tenuit Orator, dum aptarentur universa, quae subituris metropolim Austriae Viennam , auspicatillimum legationis decursae terminum decori' ,&commendationi singulorum futura existima

bantur.

Sexto demum Calendas Aprilis Urbem, Aulamque Caesaream cum apparatu & pompa Iectissima subiit Exeellentissimus Legatus : ubi Augustissimam Majestatem ineveritus , dimisso postea inter gratias Obsequio se actas comi tatu , ad aedes proprias stipatus corona confertissimae nobilitatis revertit.

SEARCH

MENU NAVIGATION