Josephi Benvenuti ... De dæmoniacis dissertatio

발행: 1775년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LXVIII insultu libera non fu1t, jam ab

hora nona matutina diem hanc, Sc alteram, & tertiam transegit tranquille, rationabiliter, devo- te. Familiariter, blandeque cum illa confabulatus, conatus est eam convincere quod non esset a Diabolo obsessa , nam per auxilia aquae, malum cessavit, quod si a D1abolo natum esset, minime cessaturum fuisset haec Cum aegre admitteret , post mediam noctem malo suo leviter affici coepit: audiens vero Curam aqua repeten

dam mox fores, tranquilla ad horam sextam fuit: tunc vero gesticulationes iteravit , ex lecto prosidiit, capiti innixa in pavimentum, totum Corpus in anteriora, ut pueri solent, projecit, lateraliterque se per cubiculum

72쪽

circumvolvit c. Blando a l. De Hae sermone, in serium, minantemque Verso, compsfuit se, biduoque exinde nihil ultra

contra decus, contra rationem, contra bonos mores gessit. Rerum actarum gnara Augustissima Imperatrix, ne consuetae D. De Hae aegrorum demonstrationes in Nos comi turbarentur, mulierem ad illud D. Marci duci jussit , in quo recusavit primo fure

vafritiei rationem, au1amque fateri tenuissimo tandem victu coacta, confessi est se obsessam simulasse, tum ut Maritum vexare continuo posset, tum ut sibi eleemosynas corraderet artificium autem hoc a Militis uxore se didicisse

73쪽

Tametsi vero aquae experimento fucus in descriptis falsis energumenis detectus fuerit historiam tamen narrat idem clarissi. Demaen. at med. Tom. V. cap. . scelestiss1mae foeminae, quae in carcerem conjecta, quod vetulam occidisset, pilepsia laborare simulavit,i a Chirurgo veritatem exploraturo , inuri sibi manus tranquille toleravit, taut nemo de falsa pilepsia dubitaret. Illa. tamen a Praeside, Decano, aliisque Medicae Facultatis Prose ribus, supremo jussu examinata, simulasse semper asseruit, facilique animo ignem pertulisse, cujus tres faedas cicatrices in manibus ostendebat.

Omnium vero instar, notatu

digna videtur singularis historia,

ex Dissilia my

74쪽

LXXI ex duobus celeberrimis Scripto

Jacobus Bromerius pannificii sui, rusticique laboris pertaesus, circulatoriam vitam praetulit, atque cum tribus filiabus, quarum Martha a Daemone obsest dicebatur , vagabunde varias Urbes adivit, ut suam cum filia Martha,

comaediam luderet. Cum vere obsessam eam crederent Sacerdotes, exorcizarunt quidem Daemonem, sed illa exorcismos omnes elusit. Cum vero ab Aureliae Ecclesia fraus detecta foret, aliorsum aberrandum erat Andega-Vum ergo petit, cujus Urbis Antistes Carolus Miro, ficta ne an

75쪽

vera res emet, variis modis explorare tentavit . qua benedicta Diabolus ferocire visus est, aqua communi minime permutata Martha inscia aqua , ad Communem fremuit, ad sacram minime. Exorcismorum librum afferri, ubente alta voce Episcopo, dum clam profanum quemdam tradi sibi curasset, afferuntur Virgilii neidas Magno

tunc apparatu, veluti XorciZaturus, legit: Arma virumaue carno aec , C mox immanes, Mhorrendas convulsiones Martha

finxit Patrem hinc, Filiam vehementer reprehendit Praelatus, domicilium antiquum laboremque repetere jussit. Cum vero salutare istud consilirim sce-

Iestissimis his hominibus displi

76쪽

LXXIIII ceret, Parisiis, urbe populosissima, se majorem fidem habituros arbitrati, mox illuc appulerunt, Wad S. Genovevae Templum, primam scenam luserunt, eaque cum arte, ut plebs, iotissimum Reu Patres Capucini, quos inter Pater Seraphinus eminebat , Martham a Diabolo indubitato obsessiam asseverarent. At vero Eminentissimus Cardinalis Gondius , Parisinorum Episcopus , foeminam quinque cele-hrioribus Medicis examinandam tradidit Michaeli Marescotto,

Nicola Ellanio, Joanni Altino Joanni Riolano, WLud

vico Dureto. Cum neque latine, neque graece interrogata, quidquam intelligeret, sed gallice tan-

77쪽

LXXIV tum responderunt Medici nihil

a Spiritu, multa ficta, pauca a morbo esse. Postridie uretus cum Ella- dicem acu, an sensu doloris Ma

tha tangeretur, tentare voluerunt:

cumque ad ictum vafra mulier non tremisceret, petunt illi Collegas advocari, o in crastinum rem differri. Kalendis igitur Α-prilis, magna omnium Xpectatione, a Patre Seraphino exo cismi repetuntur ad quos Martha oculos rotans , lingua exserta

Zc contortis membris a toto corpore, exhorrescebat tum ad haec verba: θ' Homo factus est, supina desultura, veluti exossato corpo re fluctuans, ab altari ad valvas nio, infixa ollicem, in-

78쪽

stantibus, Pater Seraphinus commotior exclamavit: Si quis sit L huc ineredulus , hic Spiritum intus agentem Aiat, e vita periculo cum eo luctetur Hei Marescottus nihil nisi fictum videns , imposturam non ferens ; ego , inquit, persecutum in me recipiam Spirituis potest, me validiorem ferat. Quibus diistis statim contra Obluctanti, manus in cervicem iniicit, eamque Onsistere jubet Martha ubi se captam vidit, cum se amplius Commovere non posset, ut imposturam tegeret , Diabolum abiisse seque reliquisse, respondit. Multo dein sermone Thuanus refert, agitatum negotium, Winter hos Medicos fuisse,

79쪽

LXXVI inter quinque alios, qui prioribus suffecti erantu praecipue quia

contrario experimento Martha nunc quibusdam visa erat angibce ac latine loqui quos tamen omnes refutabat egregie Marescotius. Vid pag. 869. 87O. 8 I. Interim Henricus IV. -- tuens ne forte haec praestigiatrix adhiberetur, ad tumultus contra recens Nannetens edictum con- Citandos, rem supremo Parisiensi Senatui dijudicandam tradidit. Exacte Martham esse quadraginta dierum spatio observandam, Senatus edixit, serioque a praecipuis Urbis Medicis examinari. Hi vero nihil praternaturale subesse

testati sunt. Hinc Senatus, tumultum metuens, eoque propiorem,

80쪽

LXXVII quo Templorum suggesta de violatis Ecclesiae privilegiis, Haereticorumque praedominante consilio, fortius resonarenes hanc errabundam familiam suum in domicilium remisit, Patri poena corporali indicta, si Marinam egredi domo, citra loci Judicis veniam, sineret.

At vero necdum finita res fuit. Vir nobilissimus ac reverendiss1-mus Alexander Rupi Fulcaudius, Sancti Martini Abbas frater Cardinalis hujus nominis Claromonti Episcopi, forte a Fratre instigatus, Martham Avenionem primo, deinde Romam duxit, spe

fore, ut authoritate Patrum Societatis , haec foemina , contra

SEARCH

MENU NAVIGATION