Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

6 HIs TORIARUM 1678. languida, irritata incalescunt. Nunc demum P deratorum vires coaluisse, & ne hostibus ludibrio sint, periclitandas ; iis quoque documento futuras, o non eos Germanos esse, qui terrore ac minis flecti ad. - . ut m qua possint . At vero Hispani clamare, obtestari, mas siti Me D. cuncta querelis implere. Hanc sibi rependi a Batavis collati beneficii gratiam, quos pene oppressos atque in potestatem redactos, opposito Gallis Belgii clypeo, ab interitu vindicaverintl Finitima illorum Oppida oblata sibi, si quiescerent, recusasse, ac maluisse pro ejus bono Reipublicae in malorum discrimen se offerre . Reddant modo vicem ac nolint, accepta ab Hispanis pro ipsorum salute vulnera, secessione sua, dilacerare. Quamquam si gravi aliquo repentin que periculo premerentur, strenue quidem ab iis su eundum, atque in omni fortuna servanda foret amicitiae fides s esset tamen, qui secus existimaret daretque veniam, si, vincente vel ecundiam metu, sibi, quo possent, modo caverent. Nunc autem cum nihil iis timendum sit, longe ab ipsorum finibus furente

bello , quid est quod prodito sociali foedere hanc sibi ominiam velint inurere Quod si nullam honesti

rationem ducant, profecto latere illos non debet, a re sua quam sit alienum, composita seorsum pace , abalienare Sociorum animos, eorumque praesidio, quo res Batavorum publica adhuc stetit, nudari destituique , ut deinceps excipiendis iniuriis idonci a qm opportuni reddantur implacabili Regis odio. Animi autem non meticulosi modo, sed sponte se

22쪽

sallentis esse, Foederatorum vires extenuare dicendo, I 6TMae veluti bello impares parvipendere: quas hostis, tanta adhibita ad eas dividendas solicitudine, non parvincere videatur. Magno igitur atque excelso animo sint; & cum antea maximis aerumnis perculsi, nudatique externis auxiliis non se se abjiecerint,nunc tecti sublevatique amicorum opibus animos ne dec pondeant; nisi forte videri velint, casu non virtute

magnos olim gessisse. Postremo reputent secum ipsi: utramlibet sequantur partem, iisdem conditionibus pacem sibi non defuturam; at si hossis beneficio , ignobilem atque infidam; si Sociorum, decoram ac tameost

diuturnam . Uerum, frustra obnitentibus Germanis, misHispanisque, supremus foederatarum Provinciarum i ς' - εSenatus, cui credita Rei publicae potestas est , in sententia permansit. Et quamquam per eos dies Ullhelmus Arausionensium Princeps ad reMurbandaS manus eo eam turba

cum Gallis , qui Montes Hamoviae Caput arcti sima conam 4 obsidione cinxerant, ancipiti victoria sed laetissimo rerum secundarum omine conseruisset, pax cum iniamico Rege convenit; incertum ignaro , non con

sulto quidem Arausionensi , quamvis et Reipublicae iustituto, nullo tamen suffagii jure, praerogativa se

tentiae foretia Et ne Plebes, quae dum in commune consulit odio vacua indito Mortalium animis a n, suom artib- tura virtutis semine honesti ratione ducitur , exempli foeditatem aversaretur, Senatus sparsis in Vulguguteris Ludovici, quibus, si a qvietis consiliis abhorreis vent , vastitatem illaturum comminabatur, facile o tinuit,

23쪽

8 HasTORIARUM 1678. tinuit, ut Cens tot cladibus jam concussa, comme iis ori CHS M quieti nata , iudicium suum ad eius auctorita

Erlasi pace con- tem accomodaret. Re cum istis composita, id spanisi'μνης- adversae fortunae cedere, datasque accipere conditiones pacis nulla mora coacti simi. Init e concordiae is Eius conditiones. geS fuerunt. Burgundiae Comitatus, Ualentiana, B

chainum, Condaeum, Cameracum, Lira, Ura, Sancti Audomari Fanum,aliam ignobiliora oppida cum omni circumquaq;Region conclusa singularum Urbium finibus , perpetuo jure Gallorum sunto ; reliqua ab iisdem hoc bello in deditionem accepta ad Hispanos fide bona redeunto. Ita memorabili documento: raro beneficiis obligari Principum fidem: aeque noxia inumici Regis bellum , Amicorum pacem habuere. Damnum quoque ludibrio cumulatum ex praeterita felicitate immoderate gest Interea Leopoldus Imperator , quique Germanorum societate cum ipso conjungebantur, magnitudine potius animi , quam aequis viribus ad bellum incumbere constituerant, ve- Quid Germ*η titi imminentem sibi Gallorum prosperitatem Occul-r πρης - taque pacis consilia. Nam Ludo vicus ea somium lege ab armis se discessurum profitebatur, si res bello turbatae eo loco manerent, quo starent modo ,

Friburgum scilicet Gallico Regno, Caesari Philippo- burgum ; ω si Lotharingia Regulo suo Carolo rem- tuta, dataque insuper Tullo Urbe, Nancaelum pr vincae Caput sibi retineret , tantamque Regionis partem, qua inde ad oppolitos Provinciae fines latum mille quingentos passus iter aperiretur. Id utique prae

ter Diuitiaod by Gooale

24쪽

ter caetera ad compingendam pacem Leopoldo mo-

rammiecerat; cum permotus periculo, si Regi po- eusatinu tentissimo Urbem permitteret , qua plurimur pervia Gallis Germania est; tum rei indignitate, si Carolo , qui Eleonoram , ipsius Germanam, Michaelis Poloniae Regis Viduam, connubio sibi copulaverat, avitum Imperium tam foede discissum ac laceratum reddi non recusaret . Exacta per militum Otium an ate, cum neutri vires suppeterent ad lacessendum, haud parum deferbuerat magnanimus ille

Germanorum ardor,atque Hungaria magnis seditio- σ-constitu-

num fluctibus agitata totum iam Caesarem ad se voc ta . bat.Quare non amplius Lotharingi conditiones m ratus nam reliqua,ut a Gallis proposita fuerant,aequa carolus Loth videbantur ) bello finem imposuit. Carolus, spe me- ringis Dux Gι-liorum retenta, exilium maluit quam impositas con- dis Ita pars. ditiones ; Dei numine illum per hujusmodi calamit, candi leges. tem rapiente ad eam gloriam, quam bellica virtute maximisque in Chriltianam Rempublicam meritis adeptus est. Reliquum erat incendium, quo Germania ad Oceanum conflagrabat. Facem ad conflandum illud admoverat Carolus Suecorum Rex,nominis ομdine undecimus, obtentu foederis, quod sibi Majoribus suis vetustum cum Gallis intercedebat; re vera Imperii dilatandi spe,fretusGallorum ope ac fortuna.

serat, finitimum atq; opportunum Pomeraniae parte' visi φής .jam tum summopere conquisita, cum magnus G stavus,alterius partis potitus,integram Suecit Regno Tom.I. B Pro-

25쪽

percubus .

nibus .

io HIs TORI ARUM Provinciam, veluti patrimonium gloriae suaeque virtutis monumentum, animo destinaverat. At enimvero consilium ambitione captum in Caroli perniciem verterat. Nam Octovir solicitato Danorum Rege adversus aemulum, gentis ingenio, Suecum , v

catisque in praedae societatem Monasteriensi Episcopo Reguloque Brunsvicensi, quibus in suspicionem

venerat ferox animi Carolus; tantam in eum commoverat tempestatem, ut pene obrui videretur . Et

sane ingenti undique exercitu clarissimisque Urbium oppugnationibus Pomerania pulsus, nudataque Suecta Foederatis, de intimo Regno periclitabatur. Sustentaverat hactenus amicum Regem Ludovicus pecunia ac spe ; quae plurimum valent ad obfirmandos animos; cum milite non posset, acerrimo Occupatus bello. Nunc vacuus & liber huc omnem intenderat curam, ratus ad Imperii majestatem, N ad Socios in fide continendos id quam maxime pertinere.Primum ejus hostes divisit injecto metu, quamquam plerum que vel dissidentium inter se animorum conciliatore; sed improvida quadam incuria vel potius Ludovici felicitate tum temporis accidit, ut nihil ad comparandam cumulandamque ei gloriam non conspiraret. Confestim ad illum Monasteriensis, deinde Brunsvicensis confugere; se se ipsi permittere, pace. n qui bus daret conditionibus habituri. Conventum: ut , quae bello coepissent, Sueco restituerent; parum alteri pecuniae, alteri Regionis concellum prope muneris

loco; quod tamen gratissimuin, quia Posteris Vict

26쪽

ΤΟ. I. Lra. I. IIriae ae belliere laudis documentum. Brandeburgensidecedere e tot fortissimis oppidis, quae Victoriae praemium retulerat, nequaquam e praesenti sua, Suecorumque fortuna visum est. Armis vim depulsuro faciebat animos, quod nulla, si adverso uti Marte contingeret , durior sibi conditio subeunda foret, quam quae modo victori proponeretur; haerebatque menti suorum militum robur,&ex vincendi consuetudine hostium contemptus. Primum Octoviri depressit animum Gallorum exercitus, ejus Cliviem sem atque Iuliacensem oram atrociter depopulatus. Deinde ubi ad suas penitiores Provincias iter illum maturare Uidit, nec ab intermediis Regulis prohiberi id enim ab ipsis initae dudum pacis lege Rex o tinuerat ; data fide, facturum quae grata forent Ludovico, continuit ab Suecis arma. Jussus e captis Pomeraniae oppidis praesidia deducere, haud abnuit; reputans aeque virtutis esse, haud ignaviter fortunae cedere, haud temere obniti. Pauca , eaque ignobiliora loca, aliqua a Portoriis immunitas, Sc quidpiam pecuniae datum; non exiguum victori decus, nisi longe pluribus, quae subegerat, oppidis cedere cogeretur. Postremo inter Danum Suecumque sedatum bellum nullo invicem incremento, nisi ob recentes injurias, odii atque aemulationis. Hoc re rum statu salutis annus agebatur MDCLXXIX. unde quidquid illustre ac memorabile contigit aetate nostra , consignandi Posteris initium facimus. Nam ea, quae adhuc retulimus, ideo solum compen-

r 678.

Deinde frande burgensi armis reacta

Datae huic paxis

leges a Denique Dan .

27쪽

I 679 dio retexere operae pretium duximus, ne discordiarum ., quae plurimae deinceps obortae sunt, quaeque hinc profluxerunt, fons de Origo molesta incommodaque ignoratione in occulto maneant. Pace terra marique parta , quieverant ab esternis hostibus Europq Regna ; sed interni ingentesque animorum motus manifesta ab seditione vix temperantium . Angliam exagitabant. In apertum eruperant superiore anno, sed jampridem gravi turbine concit Anglia surdita, b Dtur . Horum causas longius repetere nec m minus. gni temporiS, nec parvq utilitatis erit 3 jucundum

quoque latebras investigare , unde perispe ferales procellae nobilissimam Gentem inter se collidunt ac labefactant . Perculsa primum Henrico VIII. , deinde sexto Eduardo Rege profligata penitus Ca- Ipso UAE tholica Omnipotentis Dei Relinione, iam decem ab

se. SeculaS per Id locorum 1anae riteque culta ; quotquot tum temporis grassabantur novorum Dogm

tum Sectar, velut effractis Claustris Angliam inundaverant . Principio id gratum, avitas Sacrorum Leges cupientibus abrogare; ratis , quo major daretur Populis opinandi licentia, eo lubenti iis, dum quis que ex ingenio furit, vetera sanctissimaque instit ta ex animo divulsuros. Nam Sacerdotiorum praeda , cum vix suffceret ad illiciendos Proceres, adigendae in scelus Multitudini haud suppetebat nec tutus, nisi in paucos , Lictoris metus; ne desperatione in furorem actus, extrema in Principem suad ret. Uerum cum insolescente, ut plerumque fit,

nullis

28쪽

ΤΟ. I. LIB. I. - II nullis coercita legibus libertate, & post exactam communi consilio Romanam Religionem, quippe falsis omnibus inimicam, se se ferarum more duscerpentibus diversae disciplinae Alumnis, cuncta in

tumultus vergerent; ad unam istarum aliquam revocare dissidentes animos Eduardus & Elisabet opus

habuere . Praeter caetera invaluerant Lutheri, S: Cauvini Placita; sed haec avidius audita , atque ideo , Petro Martyre Catholicorum desertoi e in consilium adhibito, frequentius data novae Religioni ; quidpiam e Luthero additum, ne praeteritus dissideret, retentus spiscoporum ordo aliorumque Sacerdotum Collegia. Siquidem e Regis utilitate , ut est ri phani cultus auctoribus in more positum , fingendareS erat, ne Posteri, Sacrorum principatu atque Hierarchia deleta, impia haereditate destituerentur. Divinorum Legibus privato Consilio constitutis publica accessit Comitiorum auctoritas, quibus Proceres nobiliorumque oppidorum Legati jus habent in Versae Gentis 3, prodita tunc ab iis Republica ob nimiam servitutem, qua Regi addicebantur ; ut nunc ob nimiam libertatem, in quam se se asseruerunt, imminuta regia Majestate . Attamen Civiunia animos haudquaquam obnoxios habuere, tantumque abfuit ut apud illos obtineret opinandi co

cordia , quin jacta eo magis dirissimarum discordiarum semina. Siquidem ubi falsa animis opinio

insederit: documenta rerum divinarum humanae mentis consiliique rem esse; raro quisquam eX

29쪽

l4 HISTORIARUM

1 6 s. aliorum opinionibus moderatur Religioni sitae. Igitur qui prorsus Calvini erroribus imbuti magnifico se nomine Puritanos dicunt, sceleris arguere Socios , quod Sectae disciplinam alienis caeremoniis polluerent , proderentque sub Episcoporum durissimo imperio libertatem; simul pertaesi nullam sibi dari partem Reipublicae, conjurare ac ri adhibita legum patrocinium quaerere. Hinc Pa tes induste pietatis specie, nec Duces Partibus de. fuere I eo facilius inventi , quo ambitioni religio Praetendi poterat, ac virtus sceleri. Episcopiani, fulti regia tutela, praesidio invicem Regi esse, quod

utrique ex altero accedat robur atque auctoritas.

PKsbyteriani Sectae indole , & quia non immerito propter Episcopatus odium ab ejus infausto nAnglia Capite sibi timent, regiae potestati immunere , tantoque solertius ad eam compescendam incumbere ac vires augere suas , quanto id semel aggressis nec pedem referre tutum sit, nec Primcipum auctoritati vulnus inferentibus mediocris

fortuna unquam esse possit . Nulla deinde mala in Angliam invecta , quae huc non referant initium suum. Prout alterius Factionis homines in Concilio , ita cognatae familiaresque Factioni Partes ad populandam Insulam invaluere . Prisbyteriani saepe non solum depressi sed fracti ac fere ho- 'stiliter divexati . Coneussi saepius Episcopiani, M Iura proinde & Regis Majestas ludibrio habita;

atque illud horrendum , paucorum Civium prote

vias

30쪽

via, cunctorum ignominia patratum Avorum meis moria primi Caroli Regis paricidium . Unum remedium comprimendae Partium discordiae, ne se inviacem dilacerarent, inventum, nec frustra aliquando adhibitum et Catholicorum insectatio , qua cunctorum adversus istos Occupatum commune

odium domestiea dissidia, cum pluribus par non esset

persequendis, componeret negligeretve. Sed, quamquam exaturatae hac fera crudelitate, faepius Facti nes se invicem collisere eo ferocius, quo jam caedibus assuetae. Quod utique insigni documento ut ad rem nostram accedam hoc ipso & superiore an, no compertum est. Etenim λεsbyteriani; quibus, aliisque frequentioribus Sectis , Catholicum qu que nomen professis, secundus Carolus, vix dum Regno potitus, Religionem, e sua cuique voluntate publice colendam, concesserat; mox otii desiderio deceptus ac timida quadam ingenii facilitate , hujusmodi libertatem, veluti devotam principi Anglicanae Sectae victimam, jugulaverat excideratque peni tus ; hi, inquam , incensi & pristino in Reges odio& recenti injuria, in regiae auctoritatis pernicie feroces animos extulere. Quoniam vero superioris seditionis, quae Cromuele duce commota fuerat, experientia didicerant: Imperii habenas moderante legitimo Rege, ejus concuti majestatem posse , hau, quaquam dejici; dominatum ab regnatrice Domo in alienam deducere cogitarunt. Ita novis illum conditionibus e sua ipsorum sententia atque utilitate

SEARCH

MENU NAVIGATION