Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

Comites, ac reliqui, qui nobiscum conuenerunt, Italici regni optimates, quo rum nomina generaliter subter habentur inserta, perpetuam optant prosperitatem 5 pacem. Iam quia diuina pictas vos, bea-rorum principum Apostolorum Petri & Pauli interuentione, per vicarium ipsorum, domnum videlicet Ioannem summum Pontificem, M uniuersalem Papam,

spiritalemque patrem vestrum , ad profectum sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque omnium inuitauit, BG ad imperiale culmen sancti Spiritus iudicio prouexit:.Nos

Vnanimiter vos protectorem, dominum, ac defensorem omni u nostrum eligimus.

cui & gaudentes toto cordis affectu subdi gaudemus , de omnia quae ad profectum totius sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque

omnium salutem decernitis & sancitis , totis viribus annuente Christo , concordimente S prompta voluntate obseruare promittimus.

Et Jubscripserunt illi , qui in Italia

adfuerunt. An spertus sanctae Mediolanensis Ecclesiae Archiepiscopus subscripsi.

602쪽

CAPITULA. 4 COIoannes sanctae Aretinae Ecclesiae humilis Episcopus subscripsi. Ioannes Episcopus sanctae Ticinensis Eeclesiae subscripsi. Benedictus Cremonensis Episc. subscripsi Teudulfus Dertonensis Episse subscripsi. Adalgaudias Vercellensis Episc. subscripsi. Αχo Eporediensis Episcopus subscripsi.

Gerardus exiguus in exigua Laudensifcclesia Episcopus subscripsi. Hilduinus Astensis Ecclesiae Episc. sub se. Ratbornus sedis Augustanae Episc. subsc. Leodoinus Mutinensis Eccl. Episc. subsc. Hildradus Albensis Ecclesiae Episc subsc. Bodo humilis sanctae Aquensis Ecclesiae Episcopus subscripsi. Sabbatinus Ienuensis Eccl. Episc. subsic. Eilbertus Comensis Episcopus subscripsi.

Adelardus seruus seruorum Dei Veronensis Episcopus subscripsi. Ego Paulus sanctae Ecclesiiae Placentiae

Episcopus subscripsi. Ego Andreas sanctae Florentinae Ecclesiae Episcopus subscripsi. Reginerius Abbas subscripsi. Signum Bosonis inclyti Ducis , S: sacri palath Archiministri, atque Imperialis Missi.

603쪽

io CAROLI CAL ut Signum Richardi Gomiti

Signum Ualfridi Comitis. Signum Liuifridi Comnis. Signum Alberici Comitis. Signum supponis Comitis. Signum Hardingi Comitis. Signum Bod radi Comitis palath. Signum Cuniberti Comitis. Signum Bernardi Comitis. Signum Airboldi Comitis.

CONFIRMATIO C Is ALPINORVM.S I C v T domnus IoannesZpostolicus,& uniuersalis Papa, primo Romae elegit, atque sacra unctione constituit. omnesque

Italici regni Episcopi, Abbates, Comites,& reliqui omnes, qui cum illis conuenerunt, domnum nostrum i gloriosum Imperatorem Karolum Augustum unanimi deuotione elegerunt sibi protectorem ac

defensorem esse. ita & nos, qui de Francia, Burgundia, Aquitania, Septimania, Neustria, ac Prouincia, pridie Kalendas Iulij, in loco qui dicitur Pontigonis,anno XXXVII. in Francia , ac Imperij primo , iussu eiusdem domni N: gloriosi Augusti

Conuenimus, pari consensu ac concordi deuotione eligimus S confirmamus.

604쪽

tia capitula , quae confirmauerunt, tenentur ad6cripta.

In nomine Patris, & Fiiij, & spiritussancti.

Incipiunt capitula quae domnus Imperator Larolus, Hludouuici Augusti pia memoriae filius, mna cum consiensu oesuggestione venerabilium Epistoporum, illustrium optimatum , reliqu0rum

que fidelium fluorum, ad honorem an lae

Dei Ecclesiae , madpacem acprofectum totius peri, set erit,anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCLxxvi. regni merosui in Francia xxxvi. Imperi, aut sui primo , Indi hone IX. mensi Februario n palatio Ticinensi

CAP. I.

V T sancta Romana Ecclesia, sicut est

caput omnium Ecclesiarum , ita ab omnibus honoretur Sc veneretur. neque qui si quam contra ius & potestatem ipsius aliquid iniuste agere praesumat. sed liceat ei

605쪽

debitum tenere vigorem, & pro Vni Uersali Ecclesia pastoralem exhibere curam, atque sacris precibus omnium pro omnibus interpellare auctorem.

II. .

Vt honor domno & spiritali patri nostro Ioanni summo Pontifici,&venerabiti uniuersali Papae,ab omnibus conseruetur: Mquae secundum sacrum ministerium suum auctoritate Apostolica decreuerit , cum summa veneratione ab omnibus suscipiantur, debita illi obedientia in omnibus

conseruetur. III.

Et licet in omnibus id obseruare velimus, praecipue tamen sancimus, ut in termino beatorum Petri de Pauli Apostoloruprincipum,ncmo in eudo& redeundo,uel ibi morando,aliquam vastatione & deprς dationem facero praesumat :& quae ipsius sanctae Ecclesiae propria sunt,nemo aliqua machinatione, sine voluntate ipsius sacri Pontificis, sita vindicare praesumat. Quod si quisquam fecerit,restitutis male praesumptis, immunitatem ipsius Ecclesiae persoluat, & bmmim nostrum tripliciter

Componat. I V.

Vt Ecclesiasticus honor, & sacerdotalis atque clericalis reuerentia,debita compe-

606쪽

CAPITULA. 4J3tentique sinceritatis religione ab omnibus amplectatur, Sc in omnibus custodiatur, sicut aut & genitoris nostri monent edicta.

Vt Imperialis honor ab omnibus fideli.

ter observetur: & quae ab eo, seu per epistolam, seu per legatos praecipiuntur, an ullo impune audeant violari.

Vt Episcopi ministerium suum secundum sacros S: sancto Spiritu promulgatos

CanoneS peragant, parrochias suas absque alicuius impedimento, praedicando, Cor rigendo, & confirmando circumeant. Min hoc agendo nullus eis contraire, M quod au ministerium illorum pertinet contradicere in ipsis parrochi)s audeat, vel eis exinde aliquam molestiam inferat. sed adiutor, si oportuerit, inuitatus a Pontifice quisque Ecclesiae filius existat: ut liceat eis criminalia scelera, & alia quaeque corrigenda inquirere, discutere,& dijudicare sanonice. Quod qui temerare pro-tcrue praesumpserit, triplicem legem, Miriplex bannum nostrum persoluar.

Vt Episcopi, secundum sacram iussionem Domini nostri Iesu Christi praedica-

607쪽

tionem per se, Vel per suos, congruent rexerceant, & presbyteros suos ut similiter faciant instruere procurent. It vitacula res & fideles laici diebus festis, qui in ciui talibus sunt, ad publicas stationes occurrant : SI qui in villulis & possessionibus sunt, ad publicum ossicium in plebem festinent.& nullus latibulosa Missatum in suis domibus officia celebrare praesumat sine sui rationabili licentia Episcopi.

v III.

Vt Episcppi in ciuitatibus suis proxi

mum Ecclesς claustrum instituant,m quo ipsi cum clero secundum canonicam re- νgulam Deo militent: sacerdotes suos ad hoc constringant, ut Ecclesias Iagia relinquant , & aliubi habitare praesumant Sint etiam subiecti proprio Episcopo secundum canonicam auctoritatem : nec per contumaciam ab eorum potestate dissiliat. Neque sieculari potestati ad hoc eis commendare se liceat, aut eos quilibet recipe - .re audeat, Vt contra canonicas leges, S

debitam Episcopi potestatem quodam modo defensentur. Huiusmodi vero sa-eerdotes Episcopalis illico censura disciplinis Ecclesiasticis subdat. nec fas est Omnium eorum sollicitudinem Episcopos

608쪽

CAPITULA. 6 II non gerere, quibus in committendis fictis ordinibus dignum visum est commu

nicasse. IX.

Vt domibus sacerdotum, propter malae opinionis famam, habitatio feminarum penitus tollatur. neque illi in domos earum iitrare indiscrete praesumant, ne nomen Dei, quod absit , per illos blasphemetur, per quos laudari pie& iugiter debet. Venationem quoque nullus tam sacri ordinis exercere praesumat: neque arma militaria pro qualicumque seditione portare audeat, aut habitum quemlibet tantum apicem sacerdotii non decentem

assumat. X.

Vt res Ecclesiasticas,tam mobiles,quam& immobiles, nemo inuadere Vel auferre praesumat. N quae a rectoribus Ecclesiae hactenus, ob timorem vel fauorem,alicuilibellario vel emphyleuticario iure dolose, SI cum damni detrimento, Ecclesiae amisse videntur, ad pristinum ius reuertantur. quatenus liceat illis, quibus earum Cura commissa esst, quieto Λ pacifico ordine eas tenere, pro nobis, ac regno nobis a Deo commisso orare, pauperibusque debita stipendia erogare, familiam Ecclesiae iuste Δρ rationabiliter regere dc

609쪽

is CAROLI CALVI

gubernare. Transgressoribus autem indicimus, iniuste praesumpta restituere, &sicut praefixum est,triplicem legem, & triplex bannum nostrum persoluere.

Vt decimae conlaborationum & animalium secundum sacra praecepta Domino absque fraude S aliqua retractatione offerantur :& in potestate Episcopi maneat, qualiter presbyteris dispensentur canonice. de ut Ecclesias baptismales, quas plebes appellant, secundum antiquam con

suetudinem Ecclesae filij instauresat.

XII.

, Vt Episcopi Comites, & vassos nostros,

in parrochia eorum manente S, paterno

amore secundum Ecclesiasticum ministerium diligant. Ipsi vero Comites & vas- falli, seu reliqua generalitas, praedictos Episcopos ut sanctos patres honorent B: εVenerentur , & ad mmi sterium illorum peragendum, ubicumque posuerint, eos adiuuare decertent. Si vero , quod non optamus, eis infesti.quo minus quae Dei sunt exercere possint, reperti fuerint, aut ipsi contra leges officia sua violauerint, Meos quos Venerari debent inquietaverint, . secundum Capitulare aui dc genitoris . nostri

610쪽

C Α Ρ Ι Τ V L A. AIT nostri emendent. Qualiter quoque presbyteros ac reliquos gradus honorent, ipsius capitularis forma doceantur. Ipsi nihilominus Episcopi, singuli in suo Episcopio, Missatici nostri potestate & auctoritate

fungantur. x M.

Vt Episcopi S Comites in suis ministerijs commorantes, in suis consistant douit bus cum suis vasallis : neque praesumant occasione hospitis in pauperioris cuius piam vicini domo nisii rogati commorari: quia ob hoc maxime depraedationes & discordias hactenus pullulasse manifestum est. Praeuideant quoque, secundum ministerium unusquisque suum, ne in potestate illorum praedae Sc deuastationes fiant. & si aliqui hoc facere tentaverint, omni sua virtute illis resistant. Et si ipsi per se constringere illos ad emendationem non potuerint, constitutis Missis nostris renuntient,ve ipsorum iudicio legaliter secundum Ca pitulare aui& genitoris nostri emendent. Quod si & ipsi hoc emendare nequiue rint,ad nostram notitiam perducant.

Vt quotiens diuinum iudicium aliquem Ecclesiet Pr sulem e seculo vocaucrit,nullus ad suimet perditionem facultates eius

SEARCH

MENU NAVIGATION