Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

442 CAROLI CALΦ1 iuuetur auxilio: σ quia ordinatum ha bebat, quomodo Noramanni de isto regno expellantur , oe postea defendantur: σsivverra de quacumque parte in isto regno surrexerit, comprimatur, vel ιfendatur. σ quia de generalibus σ sperialibus ca is generalia σ stecialia ca

pitula habebat disposita, quae filio seuo

fidelibus suis , qui in isto regno re manebant , data habebat, oe secum portabat: dixit, quia de ipsis capitulis quadam capitula excerpta habebat, quae

in illorum omnaum notitiam recitari io-

lebat. Et tunc iust Gamzlenum Can cellarium , ut haec sequentia capitula in

populum recitaret.

D E honore & cultu Dei, atque sanctarum Ecclesiarum, quae auctore Deo subditione & tuitione regiminis nostri consistunt, Domino mediante, decernimus, Ut sicut tepore beatae recordationis domni & genitoris nostri excultae M honora-

652쪽

tae, atque rebus ampliatae fuerunt, & quae a nostra liberalitate honoratae atque ditatae sunt, de caetero sub integritate sui seruentur: S: sacerdotes atque servi Dei vigorem ecclesiasticum , 3c debita priuilegia, iuxta reueredam auctoritatem obtineant:

& eisdem principalis potestas, & illustriu

Virorum strenuitas, seu reipublicae administratores, ut suum ministerium competenter exequi valeant, in omnibus rationabiliter, & iuste concurrant. Et filius no

ster haec supradicta simul, Deo iuuante,

conseruet. II.

Vt omnes nostri fideles veracitet sint de nobis securi, quia quantum potuerimus, iuste , & rationabiliter scierimus, unum' quemque secundum sui ordinis dignitatem & personam honorare M saluare, &honoratum ac saluatum conseruare Volumus. Et unicuique eorum in suo ordine, secundum sibi competentes leges,tam ecclesiasticas quam mundanas, rectam ra tionem & iustitiam conseruabimus : Mnullum fidelium nostrorum contra legem vel iustitiam, aut auctoritatem δc iustam rationem, aut damnabimus, aut dehonorabimus, aut opprimemus, vel indebitis

machinationibus amigemus: M legem, V

653쪽

444 CAROLI CALVI

praediximus, unicuique competentem , sicut antecessores sui tempore antecessorum nostrorum habuerunt, in omni dignitate & ordine nos, adiuuantet Domi no, seruaturos perdonamus. illis videlicet , qui nobis fideles &obedientes,atque adiutores cooperatores, iuxta suUm ministeritam&personam, consilio M auxi

lio , secundum suum scire & posse , M se

cundum Deum, ac secundum sarcialiam fuerint, sicut perrectum unusquisque in suo ordine &statu Imperatori suo, Ss sto seniori esse debet. Et Capitula, quae aviass& pater noster,pro statu & munimine sanctae Dei Ecclesiae,mministrorum eius, Mpro pace ac iustitia populi,'ac quiete regni constituerunt,& quae nos cum fratribns nostris regibus, & nostris , & eorum fidelibus communiter constituimus : sed 3c quae nos consilio & consensu Epis-COporum , ac caeterorum Dei & nostrorum fidelium, pro suprascriptis causis in diuersis placitis nostris conseruanda statuimus ,& manere inconuulsa decernimus , similiter & a filio nostro inconuulsa

Conseruari Volumus & mandamus.

Si Comes de isto regno obierit , cuius fi-

654쪽

lius nobiscum sit, filius noster cum caetetis fidelibus nostris ordinet, de his qui eidem Comiti plus familiares propinquiores fuerunt i qui cum ministerialibus ipsius comitatus, & cum Episcopo, in cuius parrochia fuerit ipse comitatus, ipsum comitatium praeuideant, usque dum nobis renuntietur , ut filium illius qui nobiscum eri' de honoribus illius honoremus. Si autem filium paruulum habuerit, isdem filius eius,cum ministerialibus ipsius Comitatus, de cum Episcopo , in cuius

parrochia consistit, eundem comitatum

praeuideant, donec obitus praefati Romitis ad notitiam nostram perueniat, &ipse filius eius per nostram concessionem de illius honoribus honoretur. Si vero filium non habuerit, filius noster cum caeteris fidelibus nostris ordinet, qui cum ministerialibus ipsius comitatus, cum Episcopo proprio I ipsum comitatum praeuideat, donec iussio nostra inde fiat. Et pro hoc ille non irascatur, qui illum comitatum praeuiderit, si eundem comitatum alteri cui nobis placuerit dederimus, quam illic qui eum eatenus praevidit. Similiter & devastallis nostris faciendum est. Et volumus atque praecipimus, ut tam Episcopi

655쪽

4 6 CAROLI CALVI

quam Abbates, & Comites , seu etiam caeteri fideles nostri , hoc erga homines

suos studeant conseruare.

volumus etiam, & expresse praecipi mus, quod si aliquis Episcopus, vel Abbas, aut Abbatissa,vel Comes ut vastallus noster obierit, nullus res ecclesiasticas aut facultates diripiat,vel Comiti aut vassalli nostri, aut alicuius defuncti res aut facultates inuadere ,vel usurpare praesumat, vel uxoribus defunctorum laicorum, ac filiis quamcumque Violentiam inferat, & nullus a illorum eleemosynam faciendam, eleemosynarios eorum impediat. Quod si aliquis praesumpserit, & secundum leges mundanas hoc cum banno nostro componat secundum leges ecclesiasticas inde Ecclesiae, quam laesit, satisfaciat. Insuper nostram harmiscaram,secundum modum culpae, & ut nobis placuerit, sustineat. Post haec lecti capitula, dedit omnibus licen-riam cum Dei gratia es seca redeundi ad propria, exceptis his quos specialiter Uperialibus causis considerandis . elpro dona liberanda ρ-

cum aliquantis diebus manere praecepit.

656쪽

FRANCORUM REGI s

natus est.

ANNO INCARNATIONIS

Dominisae DCCCLXXuri. in Compen

dio palatio, haec quae sequuntur ab Episcopis petita sunt apud Hludouuicum regem ab eopromissa Episcopis.

Vobis perdonari nobis petimus , ut unicuique de nobis, S: Ecclesiis nobis commissis, secundum primum capitulum, quod nouissime in Carisiaco domnus Imperator pater vester asc

657쪽

& a vobis seruaturum, consentientibus fidelibus illius ac vestris, atque Apostolicae sedis Legatis, legente GauΣleno denuntiauit, canonicum priuilegium , ω debitam legem atque iustitiam conseruetis, &defensionem exhibeatis, sicut rex in suo regno unicuique Episcopo,& Ecelesiae sibi commista per rectum exhibere debet.

PROMITTO &perdono vobis, quia unicuique de vobis , & Ecclesijs vobis commissis, secundum primum capitulum, quod nouissime in Carisiaco domnus Imperator pater meus a se, & a me seruaturum,consentientibus fidelibus illius ac nostris, atque Apostolicae sedis Legatis degente Gauetleno denuntiauit, Canonicum priuilegium, & debitam legem atque iustitiam conservabo,& defensionem, quantum potuero, adiuuante Domino exhibebo , sicut lex unicuique Episcopo MEcclesiae sibi commissae per relium exhibere debet.

658쪽

. . .

synodi Tricassin:e: ANNO INCARNATIONIS

Dominicae DCCCLxxv m. Inssictionexi I. mense Augusto, lι insunt in J nodo Tricassina haec quae sequuntur capitula, flatuta a domna Ioanne summo Ponti fice Romano e qua sancta Synodus recepit m confirmauit. .

UT Episcopi cum omni revorentia a cunctis mundi potestatibus debite

honorentur,aLque coram eis sedere nulla. tenus audeant, nisi illis praecipientibus. Et res ecclesiasticae a laicis Sc popularibus, praeter Prassulum earum Conscientiam, nullo modo contingantur. Quod si post hanc nostram definitionemquis tentaverit, priuScommunione Ecclesia repulsus, si non resipuerit, anathematis Vinculo in

nodetur. . '

659쪽

Ecclesiarum sanctarum possessiones, ides: monasteria, mansa, corre , Villas, patri- monia , onmiaque quae iurisiictionibus earumdem con Uent Iint, nullus. stappeterea Romano seu reliquis Pontificibus praesumat, nisi personae quas canonica cancit au- ctoritas: ut est illud primo anno ordinationis nostrae apud B..Petrum Apostolum

constitutum.

III.

Vt illa capitula, quaestnno praecedente pud Rauennam statuimus synodali collegio , inam uulsa ab omnibus obseruetur.

Vt Episcopi nullomodo confratrum consacerdotumque suoru in pardipendere audeant vexationes, Eces csiarum quaprei- suras : sed unanimiter cuncti baculo pastorali, & 'Apostolica auctor reate succincti,

in praelio pro domo Israel , id est Christi

Ecclesia, stare communiter non praetermittant. V. Vt expulsi laici, vel quilibet de clero,pro quibusdam iacinoribus a proprijs Episcopis , ab aliis iuxta canonum statuta non susci antur: ut igne poenitudinis decocti, misericordiam Domini, prout potuerint,

660쪽

CAPI ΤVLA.. lacrymis fletibusque sibimet ante mortis obitum adquirant. V I. Nemo alterius liberum hominem; sicutiam in alia Synodo constituimus, recolligere praesumat line illis causis, quas leges mundanae praecipiunt. Si quis deluceps

contra haec nostra statuta tentaverit, sciat

se ab omni ordino Ecclesiastico esse pri-

. Conse trum, Coepiscoporumque accusationes fieri occulte omni modo prohibemus: quia saepe contingit ut innocent sa malis huiusmodi condemnentur. Sed si accusatio superpersqna cuiusti belEpiscopi dicitur, canonice sancitus in publicum prς- tendatur. quoniam scriptu est: Cecidit de Apoc. caelo accusator fratrum, qui accusabat eos - δ'' ante conspectum agni. & iterum: Qui odit 1. Ioan fratrem suum homicIda est S , qui non di- Is Mligit fratrem suum que videt, Deum quem non Videt, quomodo potest diligere t His talibus do oumetis instructi: Si quis contra hoc Dei decretum tentaverit Episco- Rus, presbyter, diaconus, proprio honore priuetur: laicus vero cuiuslibet dignitatis, omni Chriciana careat dignitate : & nisi utrique resipuerint, anathematis vinculo innodentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION