Aurea et saluberrima ordinis fratrum Deipare Virginis Mariae de Mo[n]te Carmelo statuta in capitulo gen[e]rali Venetijs celebrato ... et co[n]stitutiones ordinatae

발행: 1573년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Res. Et ostende faciem tuam dc salvi erimus . Vercora pro nobis sancta dei Vers. Domine exaudi oratione.Vers. Dominus vobiscu. Oremus. Oratio. P Rotege domine famulos tuos subsidijs pacis Stheatae Mariae sena per virginis patrocini js confi dentes,a cunctis hostibus redde securos. Oratio. DEus virtutu cuius est totum, quod est optimu,

insere pectoribus nostris amorem tui nominis& praesta in nobis religionis augmentu,ut quae sint bona nutrias, ac pietatis studio quae sunt nutrita custodias, per christum dominum nostr u. Ref. Amen. Et tunc si bonum videatur visitatori faciat eis aliquam collationem exortativa ad obseruantia suae professionis,ad scandala fugienda, ad reuerentiam,& obedientiam reddendam maioribus, ad charit,tem veram habendam ω inter se seruandam,& hu iusmodi, secundum etiam quod requiret materia Occurrens . Demum dicat, quod auctoritate dei Aqua in officio fungitur praelatus dc pastor gregis dei, si fuerit prior generalis,vel prouincialis,vel a ctoritate ei commista, si fuerit alterius eorum vicarius. Ego praecipio vobis in meritum sanctae obedientiae , dc sub praeuaricatione professionis vestrae vide priore, sub priore, regente, clauarijs, & singulis fratribus , clericis&daicis, de familiaribus, famulis domus, unusquisq; Cum fuerit interrogatus, quicquid sit dignum accusatione, dc quod ei dicta. hit constientia esse corrigerdum & emendandum,

pro honestate SI utilitate domus , M animarum salute, dicat pure dc veraciter, se cluso omni odio fauore dc amore,ω quocunq; similiter se cluso pauore . Excepto timore dei M periculi magni damnationis animarum vestrarum. Timeant autem , ne

periu

182쪽

periurii infamiam incurrat,& ordinis grauibus correctionibus puniantur.

N. C AVEANT tame singuli, ne publice aliquod

crimen de altero dicant quod nequirent probare, sub poena talionis. Et dicat eis, quod in visitationibus praelatorum, praeceptum,est pro iuramento sus.cipiendum,ita quod, si quis scienter veritatem celaret,incurreret culpa periurij , M pro tali postmodupuniret hir. Etiam poterui, sub poena excommunicationis praecipere si voluerint,quod veritate referant& expressum requirere iuramentum. Caveat tamen visitator ut non leuiter omni spiritui credat, nec aliquem condemnet ad unius vocem, aut per siuspitio. nem. Postmodum vocet unum post alteru, & inquirat primo, si in visitatione praecede te fuerit aliquis defectus, aut quia accusanda non fuerint accusata, ac corrigenda correcta, si promittentes emendationem se emendauerint, si statuta in dicta visitatione facta bene sieruauerint. Et si quis praesidens aut subditus neglexerit custodire ea,acriter corrigatur tanquam inobediens.

. I N QS I R A T si prior fuerit negligens corri '

gere defectuosos & fratrum excelsus in subuersio nem religionis. Si aliqui sint suspecti de familiaritate nimia personarum lc levium. Si lenonibus & hominibus malae vitae sint aliqui commaniter familiares. Si intus vel extra potatores scandalosi. . Si lusores taxillorum M aliorum ludorum. Si luserint cum se. cularibus. Si habitum ludendo dimiserunt. Si rixosi, brigosi,& an cum saecularibus vel in eorum praesentia. Si aliqui sint a Geti iurare turpiter , aut turpiter loqui,& de Uerendis, modo ioculatorio, unde male hedificarentur coeteri. Si prior dedit fratribus bonu

caueat vis

Di quirantator dilter de i. scriptis inibus,

183쪽

Inquirat, D per omnia si se pax inter priore et fra

tres.

exemplam sequendo chorum, dc refectorium in obseruantia , silenti j, in locis de in horis congruis , in abstinenti js,&alius caeremon ijs ordinis,ut faciendo inclinationes.&α Si fecit legi regulam dc statuta, Mobseruare eam,quia per praelatorum diligentia or do construitur,qui destruitur per eorum negligen tiam. Si sine acceptione personarum frequenter re.

darguit deficientes. Si bona pax dc concordia inter priorem dc singulos fratres. Si etiam inter se omnes fratres amore dc pacifice conueniant. Similiter si famuli sint pacifici honesti & c. Et si reperiat quod nosit bona pax in domo, inquirat diligenter causam radicitus,& aspere corripiat dis ordiae auctores. Et inquirat de vitio proprietatis . Si quis sibi donata appropriet. Et si no veniant omnia ordini data, ad manum prioris aut procuratori s. Quomodo fratre sobstruent silentium, Cum caeteris caeremonijs. Si bene obediant prior Si se mutuo revereantur in loque-do,aut quidam alios contemnant. Si diligenter veniunt ad chorum. Si qui sint suspecti de horis non dicendis. De non confitendo frequenter, de immiscedo se in deuote sacris mysteriis , de de irreuerenti j sin diuinis officijs. Si sint aliqui curiosi , qui aliquadolo uilitates in bursis,etonis, cultellis, vestibus ferunt, Si utantur diploidibus, caligis consutis, camis eis i

DCis. Si murmuratores . Si non recognoscunt defectus suos in capitulo Sc extra.Si quando accusantur aut redarguuntur, sint benigni, patientes,& promittant emendationem. Si cantant catilenas seculares,

turpia aut viciosa sonantes,& sic de alijssimillibus. M. POST quam vero inquisierit de his quae sunt Circa curam animarum, quam habet, inquirar de dispositione rerum temporalium . Et primo si domus

184쪽

gravetur debitis,& quatum & quibus tenetur, de si habeat aliquid indepositu, attedat dilige ter, quae Iut causae, dc si reperiat quod sine causa sic defectus re dudat i rectore.& tuc informet se ta per fratres clericos de coversos, qua per familiares domus, audie-do singulos ad parte,quomodo potuit domus ita indebitari. Et omnis frater cuiuscunq: status etia familiaris, si sciat aliquod crimen in priore aut procuratore,aut quocunq; alio, quod debeat corrigi, quod tenetur reuellare, etia si no esset super hoc interrogatus,dc hoc ad parte, nisi vellet probare,quia tunc posset dicere manifeste. Et de his quae ad partem dic ut ur visitatoribus debent ipsi facere dilige te inquisitionem a longe, non nominando personam denaciantem, sed neq; de nuciata, sed de vitio dc crimine ut siciant si sit secretum, aut pluribus notu, sic quod posset probari. Et inquisitione facta, de nunciatus , vocetur ad parte, Sc interrogetur si res ita se nabet, dc si probetur contra eum,ipso negante, acrius puniatur, secundum casius exigentiam,sive prior fuerit siue alter,quia prior, nisi calus est et omnibus manifestus, dc non esset tunc propter casum deponedias, in presentia aliquorum de dii cretioribus,corrigatur Si factum vero sit notum omnibus, coram cuncti Sarguatur Et quicunq; interrogatus per visitatores , dc veritate celaverit, a nullo fratre absoluatur , nisi a priore generali, aut prouintiali, aut nisi cum poenitentia decem dierum in pane dc aqua, non obstante

quacunq; gratia tali fratri concessa quod possit absolui ab omnibus casibus, a quibus prior gcneralis de prouincialis possunt absoluere. Et bene caueant visitatores Sc eorum socii, quod secreta audita extra capitulam nunquam publicent in scandalum cu

suo modo prior sit eorrige et duS. Frater interrogatus a visitatore i νetitatem relauerit a nullo absoluatur,

nisi. oecis

185쪽

SECUNDA PARS. S. CONSTITU. R. G. SORETH

mscunq;. Et etiam faciant talem praeceptum omnibus,quod nihil,quod sit magis tacendum,aut quod cedat in infamiam cuiuscunq; non praesumant manifestare sed solum in publico capitulo, ut dictu est, reuellent,quod mandat visitator,vel quod euidens

ratio dictat,si sint defectus qui probari possint. Visi fo=ὰὰ ου E T ita debitis informationibus habitis, cogre- moneat Ista capitulo , secundum quod dicitur in capite detres quod ab capitulo conuentu ali, moneat omnes, quod absq;sque coisten contentione cum omni mansuetudine unusquisqι obue. ctia maneat in loco suo cum silentio,nisi ad praeceptum visitatoris dicant culpas suas,aut accusent alios fra', tres, vel requisitis perhibeant testimonium veritati pure & sinceriter. Et tunc priori Sc potioribus iniugatur strictissime,quod si contigat aliquem pro sua

conscientia exoneranda , eum de aliquo accusare , quod propter hoc solitam humanitatem dc benignitatem quam communiter solet habere erga fra. tres. in infirmitatibus,tangoribus,liceti 1s,solatijs.&c non subtrahat postmodu ab illo,qui eum accusauerit,ex vindicta,nec signu vindicte ostendat. Et etiam omnibus fratribus iniungatur districtae, ne unquam proinde aliqua molestiam inferant his, qui eos accusabunt. Si autem aliqui parui defectus venerit ad noticiam visitatoris,poterit 1llos per se proponere dc Corrigere. Et primo dc ante Omnia expediantur idi, qui non sunt capitulares , deinde vocetur prior , in quo ut dictum est , si sit aliquis defectus non omnibus cognitus,vei maiori parti, non publicetur faciliter, sed ad partem in praesentia benivolorum eius. Et priore faciente culpam suam, quamdiu erit pro stratus, totus conuentus pio sui reuerentia stet, donec surgat, dc eo expedito, caeteri sigillatim unus

Post

186쪽

post alium procedant, dc omnibus expeditis , conueniant omnes fratres ,& flexis genibus dicant. Confiteor deo &c. S: visitator det eis absolutionem, qua non obstante , nec etiam accusationibus& confessionibus factis, confiteantur singuli de publice in capitulo confessis, secrete in confessione sacramentali. Postea si videat ut expedire, faciat visi. tator aliqua statuta rationabilia, quae fratres debe ant seruare , & dimittat ea in scripto, sua manu signata,& sigillata sigillo.&c. ω copiam retineat, quasi fuerit vicarius mittat praelato. cuius vices gerit. Et totum possie suum faciatvisitator omnino, quod relinquat post se pacem in conuentibus visitatis eorum turbatores turbando,& ad alia loca transmit tendo,aut alio modo conuenienti. 8s Prior si A. citculpa ua

totus conuen

tus pro sui. R. stet donec furgat. Pro viribus agat visitator quod om

nim post si

pacem relinquat.

54. De officio prioris Iocalis. Cap. V. R IO R E S conuentu ales habeat

subditos suos admonere & corrigere. Et regulam dc Constitutiones

ordinis fratribus clericis & laicis, etiam novicijs per se vel per alios legere,& exponere in capitulo vel refectorio sextis ferijs ad minus, aut legi facere ita, quod ubi sexta feria praecedente dimiserit,incipiat in sequente ut ab omnibus inteligantur,& super omnia ad obseruantiam tam regulaena; quam constitutionum se alios efficaciter coactare. Habeant etiam suos fratres freque ter admonere,quod ordinate se geranti choro,&extra,quod

se uniformiter inclinent, sic quod manus cacellatae

N iiii possint

Prior tene tur regalam

et fratribus

legere.

Inclinatio es quomodo sint agenda,

187쪽

SECUNDA PARS. S.CONSTITU. R. G. SORETH

gensi suo officio a supe rioribus gra

ad quae tene

atum

possint attingere genua, in trado dc exeundo choria, capitulum,& refectorium, ae etiam ante atrare maius, transeundo,ubi corpus christi reseruatur , & vi cieant,quod inclinationes faciant, nudati scapitibus, reueretes, cib poena mediae culpae,& breuiter, quod

rubricae ordinalis cle inclinationibus M prostrationibus deuote ab omnibus observentur. Habeant etiapriores locales per se vel per alium porta custodire, aut custodiri facere , & conuentu ales suos quoties eis vitum fuerit,visitare, chorum, refecto riu, capitulum regulariter sequi & tenere,copulum de receptis & expensis a recipientibus,& exponentibus recipere dc audire, praesentibus tribus custodibus per couentum elactis,& aliis volentibus interesse d bonis comunibus per assensum custodu praedictor u ordi nare, quos, si in aliquo agendor ut issentire cotingerit, ad maiorem & saniore parte Couentus recurratur, 3c saecundia eorum dictu omnia di seponantur. Quod si non fecerit negligetes fuerint, a superioribus grauiter puniatur, secudia exigetiam delicti. ITEM ordinamus ut quilibet prior nouiter institutus in aliquo conue tu, postqua oste derit littera sui prioratus, antequautantur in aliquo,Officio suo, videatur inuentaria conuentus sui praece ris,& secundum illa, recipiat bona omnia illius conuentusn penitetia culto du, aut famoris partis conuentus,

sub poena suspensionis ab officio , ita quod, seclusis aliis iustis impedimentis:pro honore dc utilitate co tu ΠNIS euidenter necessarijs,si cstra praefatam con isti cutionem venerit, ex sui negligentia, aliquis fratria in eum offenderet,iudicamus eum non offende ire in praelatum. Item cum postea recedet ad capitu- luna, vel alia causa mutabitur ab officio de omnibus

bonis

188쪽

bonis conuentus secundum inuet acta sui introitus habeat reddere rationem custodibus &fratii bus,dc successori suo, si faerit praesens, aut praesidenti conuetus tempore sui recessus, vel co motionis, sub poena suspecti d fraude proprietasti. Et si prior nouiter institutus non reperiat etiam inuentaria praece rum,faciant inuentaria noua, coram fratribus supra dictis,oc ponatur in archa communi,sub poena .ssuspensionis ab officij executione & sequelae. Et si aliqua bona conuentus fuerint non reperta,poenagrauiori puniatur, donec conuentus suum damnum recuperauerit, nec ei credatur, quoruncumq; temporalium administratio . Neq; suffragetur gradus magistratus, bachalariatus,aut alius, cuiq; constituto priori alicuius conuentus,quado teneantur omnia, quae secundum regula dc constitutiones ordinis tenetur

prior facere, praesertim pertinetia ad sequelam chori capituli, dc refectorij, nec obsistant quaecunq; gratiae, aut priuilegia magistris concessa, vel concedenda, quod si non fecerint, prior prouincialis eos deponat ab officiis , sub poena depositionis a prouincialatu. Item ordinamus, quod quilibet prior loca lis possit substituere vicarium pro sui absentia in couentu non obstante, quod ibi sit sub prior per elec tionem vel alius, nisi quando iturus est ad capituluprouinciale,quia tunc si sub prior manet, estvicarius& si eligatur in socium, alius stater eligatur in vica

rium.

- E T si prior pomit aliquem fratrem suum, ad recipiendum procurationem pro fratribus, aut conuetibus ordinis licentiare, hoc tamen facere non poterit pro saecularibus, aut quibuscunq; personis extraneis.Q ad agenda sit mortuo priore videatur in capite Prior depo

situs ab of

eio tenetur reddere ra

tione de bo nis cou DAGetistodibus.

Prior loca

lis potest subflituere vicariam σμ

189쪽

SECUNDA PARS. S. CONSTITUR. G. SORETH

pite de electione prioris, de pertinentibus ad lauofficium,fere agitur i omnibus capitibus. Volumus quod priores locales de capitulis prouincialibus redeuntes,& in conuentibus de nouo instituti,ossiciales conuentus de nouo cligi faciant, vel eos ad minus confirmari. Et ipsos absoluere possint propternia demerita vel alias inutiles fuerint, quando sibi videbitur expςdire.

De officio sub prioris. Cap. q. sub prior in absentia pri

oris regat et corrigat.

TATUIMVS, quod in quoli

bet conuentu ubi duodeci fratres fuerit profess4,autplures, sub prior per electionem habeatur,& si conuentus tertia vice concordare nequiverit d sub priore, praelatus praesens prout sibi placuerit, poterit prouidere. In conuentibus tamen maioribus, studi)s generalibus, per capitulu prouinciale sub prior ordinetur, demptis reseruatis priori generali, in capitulo de eius officio. Omnis autem sub prior regat

in prioris ab se tia& corrigat. M alia exequatur,quae ad regimen conuentus pertinere dignoscutur,& defectus quoscunq; infra couentum, in prioris absentia comisths,corrigat in conuetu. Poterit in praesentia prioris,i capitulo couentuali ,refectorio,& choro,iuuenes nodum ad sacerdotiu prouectos corrigire, praesente priore & videte. Si aute cotingat priore dc vicariu absentari, & no constituerint aliquem ad licentiandum fratres pro villa in trada,volumus quod habe S prima voce inter remanetes in domo , habeat auctoritate huiusimodi licetiam concede didit tamen euidens necessitas hoc requirat,& in casu

simili

190쪽

simili vicarius quicuq; poterit villa intrare, sine alicuius licetia. Si vero prior domu ex iuerit,dc nul u vicaria ordinauerit, sub priore praesente dc manente, nullus per couentum vicarins eligatur, sed quando eundu est ad capitulu prouinciale , no poterit prior costituere vicariu, sed sub prior praesidebit,& si eligeretur in sociu prioris, tuc couentus habebit vicaria eligere ad custodia c5uetus, sed tame si prior, aut vi Carius vadat .ad capitulu, siue alio,omnia faciat secadu prioris dispositione, nec in aliquo usq; ad sud reditu poterit aliter ordinare. Et sub priores debet freque ter,sicut& priores fratres admonere, quod Ordinate se habeant in choro& extra,& inclinationes faciant reuere ter, dc qnod diuina officia tractim Sc deuote M spaciose faciat celebrari, & Omnia securida ordinale nostrum diligenter obseruari. - De ossicio sacristae. Cap. vij. N quolibet conuentu demptis couentibus curiae romanae, sacrista per electionem prioris conuentus habeatur , nisi per capitulum prouinciale, aut priorem genera tem prouisum fuerit de eodem. Sarrista res ecclesiasticas munde Schoneste,custodiat,& de consilio prioris ordinet ecdisponat de rebus ecclesiae parandis & reparandis , libris, vestibus,calicibus, Sc aliis rebus necessarijs pro sacristia. Videat diligenter,ne infra ecclesiam aliqua in conuenientia dc indecentia inueniantur, dc quod bona hora dc debita portae ecclesiae mane δί vel pere dc de die si sit honestu,secundu diuersa loca, laudatur,dc circa omnia faciat diligenter, quae secundu quartu capitula ordinalis ad ossiciu sacristae spectat De Prior no potes ricam

constituere

eundos ad capitulu. Saersa de consilioprio

r s ordineide rebus eciae ia

sia paradis.

SEARCH

MENU NAVIGATION