장음표시 사용
21쪽
mis perpetuam prosperitatem repetere et expecta. re uidebantur. Hanc ob rem ipsi Augusti Caes res morti propinqui auream hanc Fortunam, tamquam arcanum quoddam Imperii, a fidissimis hominibus sedulo et diligenter asseruari atque ad successorum transferri cubicula curabant. Quo meliori . iure nos , quibus Fortunam Serenissimorum nostrorum AUGUSTORVM nostram appellare datur, et qui aurea nos fortuna eorum aurea existento secula adeptos esse credimus, diuino, si liceret, honore assiceremus Serenissimam Austriae Archiducem
MARIAM IOSEPHAM, proximi Deo Augustis' simi Imperatoris Filiam. A qua cum iure meritoque omnis praeteritae felicitatis Complementum, auspicatissimumque futurae principium repetendum, optandum, sperandumque nobis sit, nonne hanc ipsam, quae auro praestantiorem Ρrincipibus nostris fortunam conciliat, eodem more, quo obseruantiS- simus olim suorum Caesarum populus, AUREAM
nuncupemus Qua uero ratione, quibus uocibus, quo gestu, declarabimus Tibi, Serenissima princeps, honorem illum diuino proximum, quo Te mentis nostrae pietas religioque colit et ueneratur Θ Etenim Te non solum in sanctiori Palatii parte nostri Prin- Cipes arcano qu*dam sacrorum ritu colunt, Tibi suuditorum quoque studium publice priuatimque
22쪽
innumeras dediCat aedes, aras, statuas. Iam dudum corda Tibi nostra communis omnium in Te amor uouet. Haec Tibi in praesenti templa singulorum reuerentia Consecrat. Indignum hoc putare noli summa Tua dignitate ministerium. Immortale enim quiddam huic inest seruitio, quod brcui unius hominis uitae spacio terminari nescit. Ad seram quoque posteritatem eorum Cultus propagatur et religio, quibus talia olim templa ipsorum merita e
truxerunt. . FORTU MAM TE appellamus AR
terea ex ueterum Romanorum ritu BONAE SPEI
et SALVTN IS cognomentum addimus. Quid ex usu Principibus, quid patriae, quid nobis suturum de Te speremus optemusque, ex publica SDxoniae intelligis laetitia. Eandem igitur Te semper praesta, quam nobis laeta omnium omina et auspicia pollicentur. Nihil a more priscae religionis alienum abs Te petimus. Quamuis enim talem
putarent ueteres esse deorum naturam, ut eos non
nisi bene et clementer posse mortalibus facere, nostraeque adeo admonitionis minime indigere existimarent, quoniam tamen aliquando nostra ipsorum culpa mala sequerentur, pro his saltem declinandis auertendisque deos officii sui admonendos esse st tuebant. De Te uero, ut quod res est dicam, mutus omnino quiddam speramus, confidimusque Te,
23쪽
neque si quid a nobis commissum fuisset, quamuis
postes, bonitatem Tuam, clementiam et salubrita tem esse mutaturam, neque si uelles non mutata
prius natura Tua posse. amugitur, qualemve Tibi porro in perpetuam diuinae huius indolis m
moriam fingemus collocabimusque statuam Θ Auro argentoque , ut bene nouimus, pietatem nostram non metiris, multoque minus nostra talibus rebus. indiget religio, quae non manuum nostrarum Opus est, aut facultatum sacrificium requirit, sed aetem,
talem Consecuturo piae mentiS exercitio contine. tur. Interea tamen nescio qua ratione animus noster imaginum quarundam contemplatione delecte. tur, quaS humanum aliquando ingenium artificioseciso auit. Hac animi uolUtate si mihi in praesen ii perfrui liceret, elegantistime expressam Roma norum ueterum acumine Fortunae speciem Serenissimae Archiduci paulisper circumponerem indueremque, non quasi cultus noster talia desideret, sed ut cum muta quadam inanimataque effgie comparata uiua ipsius loquensque pictura in cogitationubus nostris absolutior praestantiorque appareat. Admodum usitate autem ita olim Fortunae simula carum effiagebant, ut manu sinistra cornu Amaltheae
teneret, dextra uero nauis gubernaculum gereret.
Et cornu quidem istud in fabulis a Ioue ipsius nutricibus hac concessa facultate traditum fuisse dicitur,
24쪽
ut, quodcunque optarent, effere exinde possent. Hoc igitur in manu Fortunae collocabant , ut quaecunque homines uellent et Cuperent ab illa accipi et donari sibi posse credorent. Sed clauum praeterea dextrae appon bant, ut in manibus et potestate Fortunae omnia sita esse intelligeretur, quae cornu Contineret, ab eaque, quibuscunque uellet, posse pro lubitu distribui. Iam pridem abs Te , Princeps Serenissima, plura α maiora expectamus , quam quae olim Amaltheae cornu in se comprenen.dere putabatur. Omnium enim et singulorum felicitatem principum nostrorum fortuna Complexa est. Quam cum in Tua esse potestate, atque abs Te ut uisum fuerit augeri ac minui posse uideamus, nonne iure meritoque publicae Saxoniae felicitatis puppim curae Tuae commissam esse statuamus p Quod cum ita sese habeat, quid amplius nobis superest, quam ut Teprecibus nostris ueneremur, uelis, quaecunque e re sua principibus patriaeque esse uidebuntur, quaecunque uniuersi ac singuli commodis suis profutura cupiem optabuntque , larga in eos manu effundere, neque desertam abs Te feli- Citatis nostrae navim incertis uviatis ac fluctibus committere, sed pro Fortunae bonae spei ac sa-D luta.
25쪽
Iutaris more , quam ueteres quadrato saxo inhaerere fingebant, non ipsa solummodo Tibi semper in benefaciendo cupiendoque constare, sed nobis quoque Constantem pra- Curar perpetuoque duraturam felicitatem. Memoriae proditum ab antiquis scriptoribus legimus , apud Romanos aliquando aureas For
tunae effigies in solio Iouis Capitolini, quem illi
tanquam optimum Maximum ceterorumque deorum regem et principe praecipuo honoris cultu assiciebant, collocatas fuisse. Quodnam conuenientius Tibi sit, Serenissima princeps, hoc summi numinis consortio Θ Abs Te enim secundum Deum immortalem ut multa alia, ita istud inprimis, quod saepius commemoraui, summam omnium reliquorum complexum bonum petimus. Societatem praeterea Fortuna in Templo Iouis Capitolini aliorum quoque . deorum dearumque inueniebat. Hic enim iam priscis temporibus Terminus et Iuventus substitisse serebatur, . quibus deinceps Iuno ac Minerua, aucto denique illata aurea Victoriae statua
horum numinum numero, accesserant. Veniam
nobis, Serenissima Princeps, dabis, si Tibi quo
que , quae dudum conuictu superum digna es, eosdem non quidem 2cios nostrae' uenerationis,
26쪽
sed simulacra quasi Tui muneris, aut si quidem 'talibus indigeres, exempla, adiungamus. Te minus apud Romanos stabilitatem securitatemque Imperio ac saluti publicae largiri putabatur. Aia Te sicuti Principum nostramque, selicitatem
repetimus, ita firmamentum eius perennitatemque expectamus. Iuventus serena neque in ru-
gas contracta fronte, hilari facie, uultu benigno, eademque semper fingebatur. Te nobis propitia mutationem inposterum fortuna nostra haud metuit, neque iniquitatem casus horret. Cceptum semel Te nobis annuente cutium haud . deseret, et qualis iam nobis arridet, talis omni tempore permanebit. Iunonem ueteres non Lucinam tantum, id est quae uitae lucisque mortalibus afferret beneficium, sed Sospitam quoque et Conservatricem ' appellarunt. Te, Serenissima Princeps, proximi a uita beneficii, selicitatis scilicet hostrae autorem nominamus et Colimus, Tibi tutelam committimus rerum uita cariorum , praesidio Tu nos fortunasque nostras commendamus. . Verendumne nobis ali- . quando erit , ne concepta de Te sipe uolo.
que, excidamus p Suspicimus certe in Te Consilium, quod a Fortuna plerique ueterum exinciudere istebant. IJoc Tibi, nullis alioqui
27쪽
subie, legibus, admirabili plane exemplo
imperare cernimus, ita ut non saltem in contubernio Mineruae, quam ueteres prudentiae
deam et autqrem esse statuebant, educata , sed ad ipsius prudentiae sermulam ficta et . Composita esse uidearis. Hac una re ipsa denioque Victoria maior serream necessitatem, d rasque, quibus nulla parS temporis uacat, fatorum leges felicissime stiperabis. En iucundissimum plane in sola Serenissima Archid ce Austriae plurium diuinitatum consoletium l .ia speciem Fortunae auro praestantioris i , Cerbe mecum dolent omnes Serenissimi ΡΟ- . tentissimique Regis nostri subditi, quod Regio illius sortique, quo presenti Communique Saxonice Fortuna digne frui possent, animo de-
stituantur. Pleraque enim mortalium regnan- di artis imperitorum, neque ad shmma natorum pars ita affecta est, ut rebus siccundis a que ad uotum fluentibus dissidentius utatur, et quotidie nouae mutationis metu ac suspi . Cione angatur et horreat. Quapropter amtiquis etiam temporibus Cum Fortuna CO
iunctam esse Fidem memoria, proditum legumus, ut hoc quasi symbolo id demum uerum esse bonae Fortunae indicium ueteres significarent,
28쪽
carent, si, quos fortunatos secisset, eos non solum semper et ubique tales praestare posset, sed etiam uellet: quorum alterum Fortunae, alterum Fidei esset proprium', quam lapissime a Fortuna abfuisse ex eventu cognitum sit perspeetiumque. Nisi excusationem meretur, ueniam tamen Certe consequetur nostra soli citudo et diligentia, qua praesenti temporum felicitati diffidentes, futurique curiosi, Aureae Serenissimorum nostrorum AUGUSTORUM Fortimae Fidem adiungimus, eamque 't fida semper alterius Comes esse uelit precamur. Quidus precibus cum ipse Deus immortalis annuat, ad postremum denique pietatis nostrae munus accessiim facimus, Aureaeque ARGVSTORVM nostiorum Fortunae araS poni
mm, non marmore eXcisas, non uictimarum sanguine imbutas, non thure oneratas, non
florum breui marcescentium honore redimutas , sed oris nostri ministerio ut extructas, ita ex imo pectore enascente fidei, amoris nostri et obsequli prouentu Cultas, auctaS, C mulataS, ueterumque more talibus inscriptas et consecratas uerbis,
29쪽
AVGVSTORUM. NOSTRORUM FORTUNA SAXONIAE. TUAE. PIETAS DICAT. DEDICAT GLUTI. SIS VOLENS. PROPITIA PRINCIPIBUS. SUBDITIS i UNIVERSIS. SINGVLIS
Has aras quoniam in communi Dei immortalis templo collocamus, non immerito eaSdem . precibus ad eum pro Aurea Serenissimorum nostrorum Ρrincipum Fortuna fusis initiamus. Auro ut nihil praestantius, ita durabilius nihil osse solet. Perpetuam ergo conserua Deus immortalis semperque duraturam Serenissimorum Ρrincipum felicitatem. Ipse ut constantiam, ita Fidcm ci adhibe. Culpari memeΠ- - . tem. Annis adhuc et aetate floret AVREA
AUGUSTORVM nostrorum 'FORTU NA, Serenissima Archidux Austriae. Non corporis illa tantum, sed mentis inprimis pc
30쪽
petuam iuuentutem agat. Noli nisi canitie, aliisque senectutis pretiis decoratam terris eri pe, coeloque insere. Inspira illi, o Coelestis Amor, perpetuum Serenusimi Principis FRLDERICI AUGUSTI amorem, innumer se et nunquam destiturae Serenissimae Domui prolis studium sese diffundentem. ' Fac illa Regem Serenissimum, optimum, Felicem, Ρωtrem patriae, fac Serenissimam Reginam, Ocelium Saxoniae, et Amore ipse amabiliorcm, fac Serenissimum Principem Regium. Spem et Delicias nostrae gentis, fac denique Regiam
posteritatem auro cariorem ducat. O auream
tunc Principum nostrorum' selicitatem l o auream Fortunam Saxoniael si nos in partem Dmoris huius uenire haud dedignatus fueris. Hoc Fortunarum publicae priuataeque conBrtium si diuturnum Deus immortalis esse iubebit, melio-' ri iure Auream aliquando Societatem appellabimus, quam cuius a Serenissimo olim Saxoniae
Electore Christiano huius nominis primo in fidei singularis praemium institutae recordamur. Tu uero summe Deus constantem ac durabulem; et si quid preces nostrae ualent, perpetuam nulloque tempore interruptam praesta Auream