Disputationum anatomicarum selectarum : ad chylificationem

발행: 1746년

분량: 1018페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Neminem pariter latet, eo ipso tempore quo dilatantur ventriculi cordis, Arterias contrahi. Quidam, nec inferioris notae Anatomici ' hujus legis immunes esse Coronarias Arterias existimant. Has contracto corde contrahi, contracta orta dii tari contendunt. utant semiiunares valvidas ita dilatatae aortae parietibus applicari, ut Coronariarum Arteriarum ostia pone ipsas latitantia, nequaquam pateant irruenti sanguini, quamdiu cor contrahitur. Constat praeterea corin sua contractione palle1cere; unde inferunt contracti cordis Arterias ita fortiter omprimi, ut ipsarum omnino fere aboleatur avitas, a sanguine permortae Pstolem repulso, facile dum cor relaxatur dilatanda. Nec desunt qui dias oli cordis Symbronam esse Arteriarum Coronariarum dilatationem probare conentur ex eo quod, nisi per Violentamdortae contractionem repercussus sanguinis in patentes Arterias Coronarias diis

462쪽

diverteret, semiiunares valvulas impetu suo disrumperet, atque inventriculum posteriorem reflueret. Etsi quamdam veri speciem prae se ferant argumenta hactenus nar morata, nullius tamen limi ponderis Q iippe Coronarias Arterias tunc dilatari, cum systolestia cor sanguinem in ortam aculatur, docent coninachionis must .utorturi phaenomena, probant qaae sequerentur absurda, ii res ita se non haberet, demonstrat cordis ad costas pullatio, evincit demum experientia non semel repetita. II. INs1GΠΕ duo exinortae basi linc de inde anterius prodeunt ur culi, Arterias dicunt Coronarias. Statim ab origine in oppositas feruntur partes. Sinister surculus, emisto prius supra cordis convexa majori ramo ad apicem usque protense, ventriculum posteriorem inter de ejus auriculam infectitur Dexter anteriorem ventriculum interi ipsi adjacentem auricatam contorquetur. terque facto semicirculo, alter alteri extremo tuo unguntur, basimque cordis Coronae instar circumdant. Ex illorum conjunctione princeps exsurgit ramus, a Xta planam cordis superficiem mucrone tenus extensus, hicque per Anastomosim cum ramo sinistri sarculi copulatur. Omnes hi arteriarum Coronariarum trunci, in numerosas per liniversum cor late disteminatas abeunt propagines. Non absimili modo distributae venae Coronariae, adductum per arterias ad remotiora cordis puncta sanguinem, capillaribus hauriunt osculis, huncque partim in utramque auriculam exiguis foraminibus, potissimum vero in anteriorem majori trunco UO-munt, partim per ductus peculiares, in fossulas quibus interna exarata est ventricatorum superficies oblique apertos, in cava cordis infundunt. Hic naturae mireris industriam. Contractis auriculis, constringuntur alantia in ipsis tum tenuissima Venarum Oronariarum ostiola, tum majoris earumdem trunci orificium, nec

nisi dilatatis iisdem appellenti per venas Coronarias sanguini libera

conceditur effusio. Quam prudenti igitur consilio cautum est, ne alternis solummodo erusLandus in auriculas sanguis vasa cordis opprimeret. Tantum talet aestant beneficium, in cordis

sinus opportune producti patentesque venos ductus His faventibus,

463쪽

tibus, occlusum ad alariculas contrachas offendens aditum sanouis ad dilatatos tunc temporis deflectit ventriculos, quibus contractis ad auriculas vicissim dilatatas divertitur. Hac arte fluxu continuo in venas Coronarias propulsus sanguis, ab iisdem fluxu haud interrupto egreditur Nec alio sine expertes has esse valvulis, frequentiqUe lavicen coita municare Amisomos plus quam verisimillimum est 1 II. ΜΓscUL Us quivis se se contrahendo sit crassior, durior, pallidior. Nec mirum. Contractae brae in arctiores veniunt contactus. Omnia musculi substantiam pererrantia stringuntur vasa sanguinea venos vero prorsus e X inaniuntur. Sangui Vndequa- qne prellus, magna vi e capillaribus venulis in ramulos, ex his in Rmos, e ramis tandem in truncos , totus quantus est dicto citius Xpellitis r pallescit inuiculus. Interea geminatis cordisiecibus per Arterias novus accedit sanguis, qui interdicto cum venis commercio, cumulatur in Va IS, Urgescunt ergo, contenduntur, intumescunt, musseulusque pariter turget durescit. Talia meminisse quid ad rem intelligatur Arterias Coronarias eodem ac cor tempore contrahi nullo modo posse. Nec enini contrahi ulla arteria potest,quin contentos inguini pateat exituS, nec exitus ullus est Arteriarum Coronariarum sanguini, occlusa per cordis systolem venarum via. Restat igitur ut Arteriae Coronariae distendens fluidum in venas exprimant cum relaxatur cordiSrantlia Unde patet dilatari easdem non posse, nisi cum orta dilatatur. Sed quod majus est, 1 Arceriae Coronariae dilatarenturi ortae

Contrastione, eas nunquam esse posthac contrahenda , sequens ratiocinatio demonstrat Arteria quaecunque dum contrahitur, contentum sanguinem per utrumque extremum conatur expellere Arteriae igitur Coronariae sanguinem contractione sua . Vel in Vena eXpellent, vel aortae tunc temporis dilatatae restituent. Porro an demonstravimus corde contracto , transitum ab Arteriis Coronariis in venas intercludi aliunde sanguis a corde in aOrtain fortiter protrusus , nisi vellenaentior agit in Coronariarum

464쪽

orificia, qua in ut illum valeat repellere vis qua contrahuntur Arteriae Coronariae, has igitur dum orta contrahitur dilatari absurdum est. COR, in pericardio nulla impeditum adhaesione, liberum est,

nullis praeterquam ad basim firmatur retinaculis. Qualis igitur debet esse sanguinis, in Arterias Coronarias qtrocunqUe tempore vibrati, actio in corpus impulsioni ciuilibet haud illicite obsequiosum Eam esse vim sanguinis par arterias dum dilatantur adacti norunt omnes, Ut admotos vel remotioribus a corde locis feriat digitos. Insuper sedentis hominis femore altero supra altersui dechissatim imposito, appensum crus libere PropendenS, Obstante etiam superadditi ponderis resis entia, vicibus alternis ascendere ac relabi deprehenditur. Aliunde forsan quam a sanguinis impulsu illud repetendum esse phaenomenon suspicaris At pulsum eXplores, huncin extremum pedem attolli simul, simulque deprimi observabis. trid plura Terebrato cranio, cerebritan csuperinducta dura mater aliernis per aperturam protruduntUr considunt. Scilicet calvariae basim perreptantes Arteriae numero

de crassiti insignes, ab impetu irruentis per cordis systolem se guinis dilatatae, stiperimpositum removent cerebrum, qua data porta deficientis cranii limites extra propellendum , moxqUe submsidentibiis Arteriis collabendum. Quis nunc nisi plane hospes in

meclaanicis, tanto fortiorem illum se se a centro removendi sanguinis nisi uia experturas esse arterias diffitebitur , quanto fuerint moventipotentiae propiores Qualem igitur putas pia Ureae o 'lumnae intra Coronarias Arterias intrusae futurum esse effectum 'Talis erit profecto, ut cor in pericardio libere fluctuans, fortiter repulsum, valido ictu costas percutiat iam vero Synchronam esse arteriarum cordis Marpi dias olem, demonstrat facta , dium dilatat tu Radialis Arteria, cordis ad costas pulsatio. Non minus ergo manifes ima sit, contracto corde dilatari Coronarias, quam illud dilatiata Radiali arteria, contrahi extra dubitina est. Rationi suscia tare recusas o Astensum vel invito extorquebit haud fallax experientia. Aperto canis viventis pectore, dissectoque perical dio

465쪽

dio, serpentem ad exteriora cordis Coronariam Arteriam lanceo. la perti indas. Exinde subsultim salientem observa sanguinem,

hunc ampliorem dum cor contrahitur, minorem dum relaxatur describere Parabolam comperies. Evidenti sane argumento, sanguinem in priori casu violentius in Coronariaruit Arteriarum parietes impelli.

Naae reponas, quod e sinistro cordis sinu erumpens in aortam purpureus latex, Coronariarum orificiis semiiunares opponit valvulas sicque per cordis systolem, sanguini ad Arterias Coronarias obstrui aditum Coronariarum ostiola saepissime altius pos1ta viderunt Anatomici, quam ut ipsis praetendi potuissent valvulae se- mi limares , quantumvis ortae parietibus applicatae. Sed valeat observatio , neque dum obstabunt valvulae, quin cordis systoli onchrona sit Coronariarum dilatatio. orta sui

contractione tota non vacuatum, imo sanguinem versus cor repellit,

valvulasque inflat Syginoideas. Sanguis ergo subsequente cordis

contractione expulsus in ortam, non prius Coronariarum

aperturis valvularum Vela applicabit, quam superincumbentem sanguinis columnam repulerit, Arteriis Coronariis necessario accipiendam. At saltem contracto corde, ita subit, vehementer coangustantur illius vasa, ut novum non modo non admittant, sedd contentum expellant sanguinem Minime Systole cordis coarct antur quidem disseminata per totam ipsius substantiain vasorum capillamenta, non item serpentes exterius Arteriarum Coronariarum trunci majoresque rami imo compressionis immunes, tanto dilatantur magis, quanto fortiori impetu, Obnegatum per capillaria transitum, in parietes arietat irrumpens sanguis. Metuant aliine aOrtae contractione retropulsus vitalis liquor semiiunares disrumpat valvulas , hujusque periculi avertendi causa, opportune hiante mirentur Coronarias Arterias, ut scilicet divertente ad illas repercussi sanguinis parte, minori reliquus feratur vehementia. Inanis plane formido. Injectiones anatomicae docent Venarum valvulas, semilianaribus orta longe tenuiores, haudquaquam ab

immisse maxima vi fluido posse disiumpi Suae sunt arteriae pulmonariae

466쪽

4 8. BARON, AN DUM CONI RAHITUR COR, DILAT. cc. monariae semilii11ares valvillae, nulla in ipsa hiant Coronaria vasa, sanguini diverticulum praestitura. Contractis orta palmonaria arteriis, retrognadi versus valvulas sanguinis impetum sustinet, frangitque distendens tunc cordis ventriculos purpureum aliud liquidum. Ergo dum contrahitur cor, ritantur Arteriae Coronariae.

Proponebat Parisiis THEODORUS BARON, Parisinua

467쪽

OBSERVATIONES BINAS ANATO MI cas

ARCU ARTERIAE MAGNAE ADSCENDENTIBUS,

BREVIBVT DESCRIBIT

AC ICHOLAS ACADEMICAS

APERIT

469쪽

Sicuti cordis, utpote macilinae hydraulicae, ea est stractura

ut mutationes in illo omnes secundum leges motuum huic conuenienter contingant ita vasorum, quae sanguinem exinde ad onmes corporis partes deferunt, reuehuntque eo similis deprehenditur ratio. Verum enim vero cum fieri nequeat, utvlhun in natura existat corpus, quod alieri perfecte sit simile; nemo unquam in corporum structuris omnimodam inueniet convenientiam. Atque hoc de vasorum quoque ramificationibus eorumque multitudine, sitibus ac figuris dicendum esse, exemplis iam illusinabo. Maximus iste truncus, qui in egressu e sinistro cordis ventriculo nisi una ortae A. Fig. I. dc ΙΙ. constituit, arteriis coronariis supra valitulas sinulosque ad cor eiusque auriculas demisis, arcum C. Fig. I. HI format, deinde in descensu versus . ortae descendentis nomine insignitur. Ex hoc arteriae magnae arcu tres Ordinarie adscendunt rami, quos vel ad capit spartes vel ad extremitates superiores emittit. Siquidem ramus dexter, qui sub initium reliquis amplior, in duos postea diuiditur, quorum unus supra costam primam lateris dextri reflexus arteria sus- clauia dextra,alier circa laryngem progrediens carotis dextra vocatur. Medius ramus in linea recta ad superiora tendit circa laryngem lateris

si nistri, diciturque carotis sinistra Sinister demum oblique magis supra primam lateris sinistri costam inclinatur . arteria subclauia Ll a sini-

470쪽

snistra di istus Horum ramorum imaginem naturae maxime aemulam optime prae reliquiis depictam dedit ALsALv a) Naturam autem tam in directione quam numero vasorum non eandem emper tenere regulam, arcus testantur Fig. I. II in adiecta Tabula, quae obseruationes exhibet anatomicas, quas mecum communicauit Celeberrimus AssEBOHΜIVS, antecesib meus honoratissamus, qui istos cum suis ramis ex corporibus humanis desumtos ac materia ceracea repletos praeparatosque in supellectilisto anatomico adseruat Nimirum Fg L quatuor maiores ex arcu aortae . orto repraesentat ramos, quorum primus D es ca-

rotis dextra, alier E. carotis sinistra, tertius F. subclauia sinistra, B quartus H. subclauia dextra Ratione directionis rami D. E. in linea recta adscendunt, carotidem dextram sinistram constituentes Ramus vero ascendens F, quando supra costam primam reflectitur subclauiam facit sinistram quae emittit ramulum G, vertebralem internam sinistram. Ramus deniquem e latere sinistro ortus valdeque inclinatus parti posteriori arcus adiacet, cpone oesophagum asperamqae arteriam ad latus dextrum tendens vertebrae primae dorsi de ultimae colli incumbit, ubi subclauia dextra audit Ram autem Fig. II. D. E. G. Ι , eiusdem denominationis cum naturalibus, quoad distantiam a se inuicem non

multum ab ordinaria abeunt Interea ante ramum dextrum D. ex arca adhuc canalis quartu F. ac intra medium G. sinistrum I. quintus H. oritur. Trior es arteria mammaria interna dextra,

quae sub sterno ad abdomen usque descendit; posterior arteria vertebralis interna sinistra, quae in progressu per foramina processuum transuersalium Vertebrarum colli, magnumque occipitis, variis anfractibus cerebrum subit. Quale inter hos utriusque figurae ramos naturales intercedat discrimen, ex allatis patet. Nimirum docet praesens utriusque

casus obseruatio, maiorem amor D X arcu ortae adscenden

tium numerum Figura enim I a naturali dissert ratione origi' nisα Dissert anatomie L ab Il. Fig. L Lit G H. I. K. in operibus eius a Morgagno edita DCCXL. Om. I. p. I O,

SEARCH

MENU NAVIGATION