Compendium Petri Pitati Veronensis in academia philarmgnica mathesim profitentis, super annua solaris, atque lunaris anni quantitate, Paschalis item solennitatis iuxta ueteres Ecclesiae canones recognitione, Romanisque calendarii instauratione, deque

발행: 1564년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Sbardelati Carmen.

Doctos, quos aliis foras dedisti,

Uer antassidua manu, teruntque

Viri, quot quot habentur eruditi, Et desiderio flagrant Iegendi Plures consimiles tuos libellos , Tu fac sis, alij exeant libelli, Docti illi egregie tui libelli, inteis doces bona scire, quicquid mi Fauens Vranie dedit tibi, alta Dum my steria syderum recondis Q nae tu grandia paruulis libellis Tradis tam facile, expedite, & apte, Ve quae ipsi prius assequi eruditi Magno vix poterant labore, nunciam Te docente, negotio sine ullo Ipsi percipiant ineruditi. Id si tu benefeceris, negare Nemo ausit tibi plurimum bonorum Debere ingenia omnia, omnium quod omnes tu pariter iuves labore Tuo , atque egregijs tuis libellis, Quis ortus, obitusque syderum, atque Motus discere das laboriosos, Motus implicitos. reconditosque

262쪽

BELLO FLORIUM PETROPIT ATTO, ASTRO NOMO CELEBERRIM Ο '

U G E Pilatte pater toto sat Iusimus anno,

Nec laudes habuere suas Belstoria rura, Rura tibi imprimis debentia , tempora non Ouod Agricolas doceas,quae sint magis apta colendae Telluri, quς sena inio cuicunque serendo; Sydere quo pecudes dextro, quo arnaeta magistri Admittant, quo frondator nemora auia caedat, Sed causa longe ex alia, quam dicere non est Praesentis curae, aut studii, sed laudis honores E meritos illis mea carmina serte sub auras, Carmina Viti sator quae nobis quaeque Lyeus Suggerat, & Bromio chartas conspergat odoro pCastalios alii latices, & flumina potent

Nos bacho madidi, nos cretica vina calento Promissum carmen Belctoria rura canemus;

Et potum Aeneadas perhibent cecinisse Maronem p Quod liquet Argivos sic decantau it Homerus. Pergameosque duces multo profusuς Iacco; Adsitis Diui, que is simi Belfloria curae. Coepio Romanas acies ac ductor agebat Depicta in clipeo crepa galeaque decorus, Nam coepe inuentum fuerant insigne suorum Moturus bella illiricis, Istroque rebelli, His olli primum terris praesagia laeta Monstrauere Dei, promissis adfuit aequus

Iuppiter Illiricis victis. Istroque subacto

263쪽

Hae iterum' in patriam redeunti, nuntius urbe obuius occurrit patres decresse triumphum. Scilicet his inquit terris mihi candida semper, Laeta meis inquam hic respondent omnia uotis. Dij faueant, aras statuam, templumque sacrabo Hic ego constituam sedes, requiemque senectae. Sic fatus meritos laribus perloluit honores; Emicuere foci laetum, flammasque dedere; Instaurant epulas soci i clamore sequuti, Et nigro apponunt spumantia pocula Baccho Inuitantque loci Genium, ruriSque Penates, Panaque praesentemque Palem, facilesque Napeas, Moieque bellantum peragunt incondita ritu omnia, dant festi se Itus.& carmina dicunt. Respiciunt animis superi pia uota secundis. Hinc reduces acies, victriciaque agmina victor Coepio, victrici redimitus tempora lauro Et patriae, & patribus reddit, peragitque triumphum Vt uero primum licuit per fata, Penatex Antiquos reserrens patrum.Belfloria rura Concessit, nimio. laudum satiatus honore. Obvius huic iuuenum generosior ecce Pitatius Campalto satus, & nympha Zephiritide uenit Dona ferens, centum lectas de mille iuuencas, Lac pressum, uinique cados, & pinguia terrae Iugera, flava Ceres colit, & quae Flora, Palesque Bella inquam quae Flora colat Titania Virgo, De qua ruricolae Belilotia rura uocarunt. Coepio quem contra facie admiratus amica Suscipit, & thalamis spondet coniungere natam, Unica seeminei fuerat quae Portia sexus. Portia Uirginibus longe praelata latinis ;Quam plures petiere proci, cupiere parentes, Innumeri quam saepe nurum, sed Tuscus aruspex, ut monitus uetuere sacri, & responsia Deorum. Namque eadem responsa Deum cecinere futuram Heroum claram,& uatum pulchro ordine matre

Expectata dies claro surgebat eoo

264쪽

Bellorum quam sorte Duci, gratoque ministro

Iusserat esse sacram magni regnator olypi, Quam stud ijs posthac memores coluere nepotes:

Tu uero ante omnes Musarum cura Pitatie

Inst ituis, lususque nouos, celebresque quotannis, atque Philarmonicos adhibes, nostrae decus urbis. .Phoebeos iuuenes, soli qui tendere contra Arcadas haud renuant, malint seu dicere laudes Sylvarum , seu facta Ducum, seu pinguia culta, Flectra, fides, calamos pari ter tractare parati. Sacra ergo ,& data connubiis, lux aurea CGIO Fulgebat, lecti villarum mille coloni Munera portantes spumantia cymbia lactis, Praepingues uitulos,agnos,haedosque bimestres, Aurea mala, nuces, & plenis farta canistris, Cretique cados u ini, uariasque uolucres, Set i serosque apros,capreas,leporesque sugaces. Mu itaque praeterea,qui nobis ditia rura Ferre solent, uerum pueri, innuptaeque puellae Cestantes taedas, redimiti tempora sertis

Astabant foribus sponsi, sponsaque frequentes, Atque himen, hymenee io, hymen io, canebant: Vos decus egregium sponsi , sponssque decorem Dicite Hamadriades, vos pompam dicite nymphi,

Et sacros memorate choros,memorate choreas, Dulcisonosque modos,cantus, conuiuia ista, Certamen uarium,uariis data praemia ludis.

Ipse alias referam, quae C pio templa sacrauit, Qualeque natorum studium , cultusque nepotum Insuperos, contra a Diuis data munera genti, Haec super indigenae ueluti, istique subulci Nomine de sponsae dicam ter, & amplius, omnes nanimi assensu Porcilia rura uocarint.

Quique loci Genius, γε monstra horrenda Dearum

Saepius in somnis pariter memorabo Pitatium Compulerint iterum Belfloria rura uocare. Hunc sat erit nouisse, Deos haec rura uolentes.

Assiduam aeternis studiis coluisse per aeuum.

265쪽

Flora tuo tantum debes foramosa Titato, uam fidibus Thebae, quum Taphos Idriliae. auum debet Cereri tellus, sacchos Thymolus, Et laurus Phoebo, Pallas oliva tibi, Numine quae suogaudent, perci ora feruntur In populos ι illo tu rediuiua nites.

SEARCH

MENU NAVIGATION