Gabrielis Laureani antistitis domus pontificalis laudatio funebris habita VII id. septembris anno MDCCCLI /a jo. baptista Brancaleoni Castellani in lyceo seminarii Romani poeseos professore nunc substituto cardinalis a brevibus pontifiis.

발행: 1851년

분량: 20페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

GABRIELIS LAURE ANI

A I ISTITIS DOMUS PONTIFICALIS CANONICI PATRIARCHALIS BΛSILICAE PRIACIPIS ΛPOSTOLORUM PRIMI CUSTODIS BIBLIOTHECAE VATICANAE

LAUDATIO FUNEBRIS

3쪽

Quanto doctrinarum, atque adeo romani huius cleri, et populi incommodo dicam contigisse, ut

annis itisce postremis non pauci desiderati in urbe si ut viri clarissimi, quorum Alii quantumvis senes bono tamen publico visi sunt emori non debuisse, alii vero in medio vitae spatio, vel in aditu ipso, ac limine honoris acerbo funere corruerunt 3 Ac ne persequar singulos perspectos vobis Auditores, ac probe cognitos unum hic nominabo poeticae olim artis praeceptorem in Lyceo nostro, modestum germanae latinitatis haeredem, ut appellavit ad me scribens Eques Angelus Maria niccius, exemplar antiquae virtutis, et sInctimoniae , Gabrielem inquam Laurea nium , cui laudationis ossicium triste sane, atque acerbum, sed tamen justum, ac debitum a me est hodieruo die persolvendum. Quam vellem, ut quemadmo-

4쪽

dum ad honestandam Rapliaulis Sanctii memoriam proposita in ejus su neve est d picta ab ipso tabula longe omnium praestantissima, sic datum milii nunc esset proserre vobis Auditores uliquid ex multis , quae vir literatissimus ligatanc soluta Oratione scripsit elegantissime; plus hoc certe ad illius praestantiam Ostendendam valeret, quam quantum eniti ego, atque essicere dicendo possim. At si vox haec, et sacultas, quantula taudem sit, egregiis aliquando viris honori suit, ejus certe laudi inserviat oportet, cujus informata olim est praeceptis optimis, et institutis. Quamobrem adeste mihi dicenti, Auditores, rogo vobis dum probavero, quantopere vir optimus de literis, ac praesertim latinis sit meritus, quantum pietatis studium cum literarum cultu sociarit, sic ut Conmisso praecipuum plane sit et lycei , et urbis

lumen extin Ctum.

Sapientis nomen si quis existimet illis dumtaxat tribuendum, qui multarum rerum, AC VI riarum notitiam mente , ac cogitatione Comprehenderint, qui investigare ac pervidere p0ssint

rerum ipsarum causas, et naturas, is utrum recte

judicet, haud ego scio. Nam si vere est ab Ilorn-tio scriptum memoriaeque proditum recte Sapcrg, hoc est sapientiam ipsam scribendi esse et

PrinCipium, et fontem, enimvero qui bene, hoc

5쪽

eSt Rccommodate, ornate, graviter scribendi sa- cultatem sit adeptus, ille censendus omnino est sapientia instructus, ac munitus. Quod si Justam merentur et admirationem, et laudem, qui facultatem hanc eximiam, et illustrem sint assecuti,

quanto potiori jure praeconia sibi nostra vindicant, qui latine scribendi laude praestiterintΘ Haec enim romani populi propria lingua est, quae do

minata olim in soro, et in rostris subjecto orbi, ac domito jura explicavit, quae consecrata POSt- modum christianis ritibus, et caerimoniis tantum splendoris obtinuit ac dignitatis, quam insonare adhuc audimus sacratissimi ore Principis ex vaticana illa arce vitae, salutisque praecepta cunctis

late gentibus pri mulgantis. Atqui ut haec lingua tam nobilis, lam illustris plena majestatis, plena

decoris ne langueret, atque obsolesceret, sed Vero in hac urbe tamquam proprio in Solo vigeret floreretque magis omni ope, et industria, CXCmplo praesertim suo Laure an ius contendit. Atque ut a primis elus studiis ordiamur, satendum illud est. non ipsum prae se tulisse ab ineunte aetate ingenium alacre eX perrectum, quale in literatis plerisque viris scimus enituisse, sed tamen himusmodi, in quo vis Omnis et quasi flamma delitu-S CCI Ct, eXCutienda, excitanda postmodum studio atque cruditione - doctrina quippc Nim Promo'

6쪽

iret insitam - ut cecinit Lyricorum princeps. Ita que praeclare posita in iis studiis opera, quibus aetas juvenilis informari solet in Seminarium Bo- manum admissus est. Florebant per id temporis in Gregoriano Athenaeo cum multi spectabiles

scientia viri, tum inprimis thesaurus ille recondi-larum artium, ac doctrinarum Ignalius nossius Sucietatis Jesu, atque aevi sui splendor, ac decus. 0uum Laurean ius discendi ardore incensus mature sese adplicuisset seni doctissimo, is ut erataculus, ac Solers dispexit adolescentis montona,

et quandam quasi scintillam elucere vidit in nil ad artes optimas, ne literas potissimum latinas, si cruditio, contentioque accederet, aptissimi. sua propter haustiantem, suisque parum fidentem viribus confirmavit, orexit; atque inde factum est, ut egregiae sp i adoles eris tanto viro hortatore, et vel o etiam adjutore propositam palestram alacri animo Sit 3ggressus, consecto suo cum laude Plit sophiae, ac d heologiae curriculo se iterum abdiderit in literas, easque non primoribus, Ut riunt, labris attingere, sed imbibere penitus in animum induxerit. Neque enim imitari eos voluit, qui levi quadam imbuti literarum, et latini sermonis Cognitione maximam se rem secisse arbitrantur si decerptis hinc inde voculis, ac dicendi sol mulis quoddam quasi tessellatum opus scribendo con-

7쪽

singant, verum sibi proposuit imitandos Sadoletos, Benabos, Masi ejus, Manutios, aliosque hujus notae viros, qui suo marte latine scripserunt, hoc est summo studio, ac labore id sunt assecuti, ut propriam sibi , ac nativam bene loquendi formam

compararint.

Praeclare quidem ex more suo I ullius in libro de Oratore - Prasce 'ta, loquendi subtilior cognitio literarum alit, libri confirmant, ac lectio veterum oratorum, ac poetarum - hine fit, ut qui ad bene dicendi laudem adspiret, is studere etiam poetis debeat, ex iis enim et asse-ctuum motus, et rerum serina, et Color, et Orationis vis, et copia atque adeo numerra S, Concentusque potissimum sumitur - af senis enim oratori poeta, ut idem Tullius scripsit , numero austrictior paulo, in amplificando aequalis, ac P0sne par, Sic ut, qui Optima inclaruerunt pangendorum carminum sacultate, iidem nou mediocri eloquentiae laude plerumque floruerint. Quod ut ostendam exemplis aetati nostrae propioribus, cui non audita nomina Cunichii, Zamagnae, Maz-golarii clarissimorum e Societate Jesu poetarum Atqui si degustamus horum politissima latina carmina aeque Orationem splendidam, uberem, nervorum plenam , ac roboris demiramur. Id quum probe intelligeret Laurean ius non latinis oratO-

8쪽

ribus dumtaxat vel historicis dandam sibi operam censuit, sed vero etiam poetis praesertim comicis,

Plauto inquam cimus sermone locuturas musas

suisse, si latine loquerentur, Varro assirmavit, itemque Terentio cujus sabulae propter linguae lautitiam a Laelio scriptae teste Tullio serebantur. Tantum porro in illorum studio profecit, ut venustissimi utriusque auctoris stilum potuerit imitari: qu0d quidem quantae sit laudis existimare inde licet, quod nemo sere unus hujusmodi

scriptionis genus sit ausus attingere. Miror equidem, Auditores, quoties lectitem senarios versus perelegantes a Laureauio florenti adhuc aetate compositos in lunere Iloisii Godat dii, ac recitatos in frequenti Arcadum coetu Summoque Cum Plausu exceptos , adeo scilicet reconditam illam Plauti venustatem, nativumque leporem Spirant, ac redolent. Itaque quum jam omnium sermone celebraretur ad munus poeticae sacultatis tradendae vocatus in Gregoriano primum Athenaeo. postmodum in Lyceo Seminarii nostri tanta cum laude eo sinetus est, ut omnes praestantissimi doctoris partes explere sit visus. 0uid enim dicam,

ut auditores excitaret suos ad .l gustandam avidissimis sensibus, et quantum possent imitandam granditatem Maronis, Tibulli nitorem, majestatem

9쪽

Propertii, Catulli venustatem p Ut arcessitus ad eloquentiae artem aliquot annos profitendam beatissima inlliani fluminis copia discipulorum mentes assatim rigandas curaret uae porro ad scribendum proponebat argumenta ita concinnη, atque ac- Commodata adolescentium igenio erant, ita dicendi flore polita, ut recte scribendi exemplar dixisses numeris omnibus absolutum : eo scilicet curas omnes intendebat suas , ut exquisitum recti, ac pulchri auditoribus suis sensum ingereret; in quo certe quidem literariae institutionis summa consistit. Quum probe teneret eximiam Quintiliani Sententiam - praeceptorem scilicet non officium tantum in docendo sequi oportere, Nerum etiam affectum, - ingenita sibi suavitate sic devinciebat discipulorum animos. ut quo vellet, sacile impelleret non artium Optimarum m3gis, quam Vitae, morumque magister. Plures recitavit orationes in quibus temperatum dicendi genus secutus est, utpote ingenio suo miti, atque eleganti apprime

accommodatum ita tamen, ut Pro re, ac tempore impetus caperet et ad tullianam majestatem, ac robur assurgeret. Ex illarum numero mea quidem sententia peculiarem illa meretur Commendationem qua disseruit, quibus studiis, atque artibus ad summum eloquentiae principatum Tullius

10쪽

perveneriti quod argumenti genus, cum in ipsa illa oratione graviter admodum, copioseque expli-CRSset, amissam a se suisse aegro quidem animo tulit. Quid vero de altera dicam, qua laudes Complexus est ignatii Bossit, quaque grati animi Persolvit ossicium erga studiorum Suorum Ru Ct Orom,

quem parentis in loco semper habuisset Enimvero in ea oratione omnibus artis coloribus viri doctissimi imaginem sic expressit, ut quod de Virginio Buso a Cornelio Tacito in exequiis diseriissimo laudato Plinius scripsit in Rossium perbelle cadat, nimirum supremum ejus felicitati cumulum iaccessisse laudatorem eloquentissimum. Plura ac varia, quae scripsit latina carmina ingenii sui monumenta praeclara collecta habebat eo consilio, ut in publicum ederet, sed quominus perficeret, horribiles, quibus asilicti sumus, urbis casus prohibuerunt; eaque quum antea Josepho MeZZosuntio, et Aemiliano Sartio, ut erat modestissimus, probanda exhibuisset, summis extulerunt laudibus viri doctissimi; atque adeo Mergo-santius tanta elegantia captus, ac dehnitus epigramma hujusmodi essu dii ex tempore.

Dicitur haec Gabriel qui scripsit, ut ipse Catullus

Mutat0 tantum nomine vivit adhuc.

SEARCH

MENU NAVIGATION