Oratio in funere Caroli VII. Romanorum regis imperatoris electi : habita in Pontificio Quirinali Sacello III. id. Martias anni MDCCXLV ad sanctissimum d. n. Benedictum XIV pont. opt. max.

발행: 1745년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

que imposterum futuri sunt Caesares , ipsum aequare, superare Certe nemo possit . Horret enim animus suspicari, in media hac Terrarum Orbis luces, ubi Religio , dc Virtus perpetuum sibi domicilium posuisse videntur , Xtremata haec pietatis ossicia non tam supremae illius Dignitati, quam virtuti rac Religioni debita haud ex animo quempiam persolvere. Neque vero quisquam vestrum Auditores existimet , me ad praeclarissimi Caesaris laudationem funebrem accedentem, ejusdem familiae, vel ditionis , vel armorum jura suscepisse tuendaci Satis enim didici Reges omnes suspicere , quorum ausae, quaecumque eae sint, si in Belli discrimen adducantur , perperam ni fallor inconsulto a ij propugnantur, a quibus neque armis, neque conssilio juvari possunt. Tantum enim abest , ut ex hisce privatorum studiis, d contentionibus, quae passim ignorantur , aut tamquam somnia , Italiae nostrae pace dictum sit deliramenta ridentur , aliquid capiat emolumenti Respublica, quin potius ipsius plerumque tranquillitas civili dissensione turbetur . Doleamus funes, cperenni lacrymarum fonte prosequamur po te tantam Christiani sanguinis effusionem ., emittamus ad superos diuturnas prece , ut qui dominatur a mari usique ad mare , in cujus manu sunt Principatus is Regna nobis tandem aliquando

placatior fiat. Quapropter si qua alicujus de

12쪽

me erga illum studisvestris mentibus haesit opinio , propterea quod semel iterumque missus, fuerim ab eo saepius exceptus humaniter, multisque benevolentiae argumentis ornatus discesserim, hanc quaeso deponites quas enim Commune nostrorum temporum calamitates publice in ejus Aula sum deprecatus, cur in hujus Urbis conspectu non deneam meque Committam profecto , ut a quibus semper abstinui dum

viveret, ea nun persequar recensendo, cum a

nobis excessit Ingenita haec illi erat animi cel-ssitudo, ut quamvis in maxima rerum suctu tione positus, nonnisi quae expetenda sorent, sibi duCeret tribuenda , neque succensebat huic Italiae parti, si quae a Germania jure Impexij deberi sibi arbitrabatur, a media dc neutrius partis Gente non praestarentur. Tanta est, tamque ampla ejus laudandi materies, ut si laudavero , in nullius ossensionem cadere pertimescam nec vereri merito possim, quin justi rerum aest, maiores aequi mihi, bonique consulere velint. Etenim id unum a vobis peto, ut liceat mihi super ejus tumulo effundere lacrymas, d quae hactenus premebam silentio, ne propter invidiam temporum opinaretur quispiam, me ideo in illius laudibus occupari, ut audientium animos eo delinimento praejudicatos ad favendum BavariCae Causae allicerem, nunc ipse jam vita sun-dto , omnique suspicione depulsa , palam depromere: Justane autem sit, dc communis bono

13쪽

rum omnium haec doloris causa, vestrum erit iudicium. Ac principio quidem ordinem quaeso, rationemque dicendi non expectetis ab eo, quem Mabripit doloris aestus, d tanta rerum consertim sese offerentium copia Circumstat, ut non minima haec me cura sollicitet, unde potissimum exordiar Anne ab altissimo avarici neris sanguine P At quis vestrum ignorat Noricorum Ducum originem in ipsa sui vetustate abditam , atque retrusiam , ne inserius quam ab antiquissimis Caroli Magni temporibus repetendam , inter Caeteras, quae per universum Orbem summa nobilitate praefulgent, esse Clarissimam, nisi vero ad peculiare CAROL UILdecus pertinere putemus, quod tantam illi natura genuit ingeni vim tantamque animi magnitudinem, ut quicumque amplissimus honoris gradus illo fuisset minor, nisi Regius , atque

Imperatorius. An ab oris, d totius corporis

dignitate, e cujus aspectu imago quaedam ingenitae majestatis emicuit An vero ab incomparabili suavitate, d elegantia morum, qua quidquid

aut diceret , aut faceret, tanta moderatione,

temperantia , d liberali quadam specie condiebat, ut ad devinciendos omnium animos,ac mirabilem sui excitandum amorem, Consulto a natura faetiis videretur Recenseam ne armorum,

equorum, aliasque palaestricas, d gymnasticas exercitationes, quibus aptissima quadam mem-

14쪽

brorum compositione , c consentanea totius corporis habitudine sic utebatur, ut si alius quispiam idem praestaret , immortale decus , vel inde consequeretur Num liberales artes, cpacis alumnas litteras , quas cupide fovebat, 8 excolebat impenssius , nisi ut praedicem nullum fulisse negocium tantae dissicultatis, aut molis , quod sine interprete non intelligeret, quatuorque linguis non explicare , absolveretque, quas ita Callebat, ut in Germanica minus quam in reliquis doctus haberetur , Italici vero sermonis usu adeo 1bi indulgebat, ut Italicis quoque Mussis fuerit oblectatus . Sed quid Italicas Musas commemoro citatos quos

cumque potissimum vero aeternam hanc Urbem omnium Terrarum arcem principem sic adamavit, ut dulce sibi putaret, quod Communis hujus Patriae pacem inperatori nomine , numquam se perturbaturum fore putaret. At

haec quae in aliis maxima fuissent , in ipso

erant levissima.

Loquarne igitur de militaris artis gloria,

qua summus Imperator in dedecore Carere

non potestri Prognatus ex sortium Virorum Gente nihil magis gestiebat animo, quam bellicas majorum suorum laudes aemulari mira-

propter Vi pueritiam egressus sub Austriacis 11gnis militiae tyrocinium posuit, Duce, atque Magistro magno illo, qui Turcarum fuit terror, Eugenio, qui ubi per totam illam foeticis

simam

15쪽

simam expeditionem vidit inclytum dolescet, tem non solum quaecumque gregari Militis

munia sedulo obeuntem, verum etiam in Taurunt expugnatione inter prima agmina manus cum Hoste alacriter conserentem Video , inquit Filium ex me accepisse, quae M a Patre ejus axim liano didiceram Quoniam vero inter hujus funeris

luctum postrem quoque Belli initia non sine lacrymis meminisse cogimur etsi enim militaris virtus per se laudanda acclesia tamen mitis animo sanguinem perhorrescit quanta fuit in illo instaurando celeritas 3 Quanta invictos clementia quanta in subactas Provincias

moderatio, Continentia At omnipotens rerum omnium arbiter Deus - cujus udicia imperscrutabilia sunt qui non secundos praeliorum exitus , sed alias palmas aliosque triumphos a C A R et o deposcebat, flecit, ut excogitata ab ipso Belli instruendi ratio semper in irritum caderet Quem igitur neque acrymae amantissimae Conjugis , neque charissimorum Liberorum gemitus, d angore retinuerant, quinin medias acies nudato ense procurreret, U-blica Imperi ratio, aederatorum Conssilia retinuerunt. Superatus est absens , sed praesens

omnino numquam vinci aliquando potuit, cogi non potuit praeripuit illi ortuna non victoriam, sed locum tempusque vincendi. Verum isthaec a nobis missa sunto, non in CAROL solum , sed in quocu que Christiano Principe numquam satis superque luSenda . im

16쪽

Invitat enim me fulgidissima virtutum cohors , qua stipatus Regni gubernacula moderabatur: vocat justitia, qua Judiciorum corruptelis solemniter damnatis , jus uniCuique celeriter tribuendum mandavit. Vocat integritas, qua jussis ad concionem Cujuscumque ordinis Administris palam edixit, ne strenas, clautia extra ordinem reciperent, aliasque pravas consuetudines abolevit assiduus in negociis tractandis labori mira in consultando sedulitas, in conficiendo celeritas , accuratissima in publicis impertiendis muneribus vigilantia, Cum

dicere consuevisset Reges in ac Reipublicae parte Judices se, non Dominos incerrimus ingeniorum aestimator , non prima , ut olim apud nonnullos Caesares, secundae, tertiaeve admissonis amicos habuit, eos dumtaxat benevolentia Complexus, quos existimatione dignos Censeret.

Quamobrem quoscumque per Germaniam Dpientes Viros invenit , vel inter Familiares vel a consiliis adscivi , inter quos spectatissimum Praesulem gestisque muneribus tota Europa clarissimum, quem indigitasse sussiciat, advocavit, rogavit, induxit, ut ejus praestanti virtute , atque prudentia nixus , regimen auspicaretur Imperij, dc universae Reipublicae componendae egregiam, M salutarem impenderet operam . inibus exequar verbis invictam patientiam , qua miserorum preces, d querimonias audiebat humaniter , quibus eximias largitateS,

17쪽

gitates, c summum de omnibus benemerendi dessiderium, quo amittere se putabat quidquid

in aliorum non conserret emolumentum.

Neque vero singi haec putetis, quae patent , quae nota sunt omnibus , loquor enim nostra hac qua ille vixit aetate alloquoreos, quorum plerique illum noverunt , vel quibus est familiariter usus, loquor quae O in pinblicum pro serenda , non sine me dedecore facile redarguerentur ue de CAROLO enim praedicari merito poterat suae divisa beatos sci- tint, collecta tenes quae Cum aliis quoque Regibus non disti rear ego quin poss1nt esse communia , haec tamen illi propria rac ingula Iia . fuere , summa nempe magnanimitas, atque Clementia , qua plerisque omnibus , licet in comitiis contra stetissent, lubentiss1me neque rogatus , pepercit, eosdemque quasi jacentes extulit,in pristinam eorum dignitatem amplificavit, incredibilis quaedam sortitudo, d strenui pectoris robur, quo inter maXimos rerum super alias decidentium fluctum, tot tantasque sustinuit aerumnas, pericula , labores, itinera acerbissimos rerum eventus, oris, Domi ab

Hostibus, ab Amicis, in Corpore , in animo, in quibus, mirabile dictu, licet natura ingeniosus, vividus M ad iracundiam proclivior esset,

adeo se continuit, ut ne vultum quidem mintaret, sed composito ad majestatem ore , magnus animo, major adhuc imperio sui adversae

18쪽

sibi ortunae vim , dc injuriam sic perserebat,

quasi aliorum infortuniis tantummodo moveretur. Verumtamen hae una UOX nonnumquam ex ipso erumpere audita est Summe Deus, si ibi non parcis, saltem Familiae parcas, cinnocentibus liberis , quaeque justa sunt sanguini meo retribuas

At enim vero cujas ista vox est , quae auribus meis insonuit, qua nempe Religio me quodammodo interpellare videtur praereptum ibi huc usque dicendi locum lamentari Facessite hinc paulisper virtutes reliquae me undique circumsidentes quasi symbola .

unaquaeque certatim ad sermonem hunesmeum Conserre contendatis Fateor me vidisse omnes

in ejus Imperi societatem adscitas , vos per dies , perque noctes in conssilium adhibuit, vestro Comitatu cinctus vel ascendebat quum, vel Jus ex Solio dicebat , sermocinabatur Convivabatur ue verum quandoquidem ne vos latet , quam sancto in loco mihi sit dissere, dum, d quare diem hanc sui juris facere Religio postulet, quae multa idcirco de vobis adhuc dicenda supersunt, ampla materies erunt laetioribus ingenijs ad scribendum proposita. Ingredior jam ut videtis Auditores Rel, gionis Sacrarium Natus CAROLU in Boijs, in ea scilicet Germaniae parte, quam haeretica labes venefico afflatu inficere numqUam potuit , natus in ea Domo , quam eximia in

19쪽

rem christianam merita, quam plurimae sacrae aedes, aut extructae , aut ditatae, amplissimad instituta, Sc dotata Sacerdotia maxime honestarunt , Ortus ex ea progenie Cui singui res laudes a Tridentina Synodo delatae fuerunt, ex iis Parentibus, quos Germaniae Antistites contra funestissimam uecorum irruptionem percusta inter Catholicas partes sociali foedere, Duces, d Capita Bello praefecerunt, ebiberat una cum lacte memorabile illud Magni villelmi flatum propagini huic ex Testamento transmissum mirabodoxam nempe dem Ῥit i sibi bariorem perpetuo futuram , neque se ullius

periculi denuntiatione , atque adeo mortis metu ab hac Sacra Anchora Hellendum , tolerabiliorem fore Patriae jacturam, ac Thorum Ducem potius quam dem , animam amissurum ast igitur haec avariae Septemviris Q Scripta, dc quasi cum ipsis nata lex, ad quam non docti, sed facti, non instituti , sed imbuti videntur , ut non solum patriam Sedem ab omni Haeresis contagione praestent immunem , verum etiam ubicumque

se dederit occasio, Catholici cultus exhibeant se assertores, M vindices . Quapropter ignoscite, obsecro, si praeteream, d missa faciam quaecumque ad privatam CAROLI Religionem spectabant , nimirum sacrorum frequentiam , si1ngularem pietatem , qua re divinae quotidie intererat , d Eucharistico pane faepius in anno reficiebatur , jejunia non solum statis

20쪽

s fatis temporibus, sed quolibet etiam Virginis Matris pervigiliora Aulae indicta , dc rigide

ab ipso servata, cujus quidem cultu ita fervebat, ut nullam sineret praeterlabi diem, quineam conceptis precibus ad calculos frequentandis quinquagies salutaret , neque magnum quidpiam aggrediebatur , quin ejusdem celeberrimum veteris, ut vocant, elingant oppidi simulachrum pluribus milliaribus a Monachio dissitum, consecto pedibus itinere, quasi ad auspicia capienda, venerabundus inviseret. Praeteream quoque tres ad Beatorum Apostolorum Petri ' Pauli limina peregrinatione , quatuor ad Lauretanam Domum, decretas ab eodem ad aras, dc Templa supplicationes , aliaque pietatis ossicia , nec privatim intermissa umquam, d solemniter ad exemplum splendide Culta, ut ad ea, quae publicam Religionis causam

propius attingunt , mea Convertatur ratio Laborat, ut nostis , in Germania Catholica fides cum externis , tum vero etiam domesticis Hostibus . Imminet amplissimae Provinciae Turcarum Imperium, intima partes Contrariae torquent, Z lacerant opiniones si

lemnibus Imperi foederibus sussultae, ac nixae: Externos si respicimus Hostes , duobus quae Contra Turcas ejus aetate Xarserunt Bellis CAROLU in primo pugnavit, contulit ad alterum decem, d octo Hominum millia, licet

nonnulla familiae dissidia , inter ipsum , Q

SEARCH

MENU NAVIGATION