장음표시 사용
11쪽
Cum cognitio causarum occasionalium
ad praedis portentis investigationem utilis sit, de iis primum dicendum erit. Inter has,
tempus humidum pluviosum, subitae mutatationes a tempestate serena ad humidaria, et calor intensus, maxime frequentes sunt. Frigus etiam inter causas occasionales ab FIOIsmanno numeratur, eX eo quod afthmaticos nonnullos aestate, quam hyeme, saniores observaverit: Detractio sanguinis copiosa et repetita; purgantia, et emetica fortiora ; aliaeque evacuationes mimiae ; ebrietas ; crapula ; Venus nimis culta ; potus
tepidi; cibi omnes aere fixo abundante8, vel qui dissiciles concoctii sunt; aes Vaporibus acribus, ut fumis tabacci, metallorum, sulphuris, aliorumque stimulantiUm, repletus ; animi affectiones inordinatae, qualeS B sunt,
12쪽
sunt, timor, vel ira; nimia studiis applicatio, lucubrationesque nocturnae; eXerci tatio justo violentior ; haemorrhoidum, 'mensium, aliarumque eVacuationum suppressio ; febres maxime intermittentes, hysteria, hypochondriasis, podagra retropulsa, catarrhus, PeriPDelimonia; haec omnia inter hujus morbi causas enumerantur; multaeque aliae ab auctoribus numeratae sunt, quae hoc loco silentio praeteribimus.
Huic morbo maxime favet testantibus fere omnibus j temperamentum sanguineum, irritabilitate simul et debilitate conjunctum. Sed sunt inter asthmaticos, qui corpore firmo et bene formato gaudent, qui nullis assectionibus aliis nervossi generis obnoXii
13쪽
sunt, et in quibus morbus omnino localis esse videtur. Ex hisce igitur observationibu8, morbum Pendere a textura vel fabrica quadam pulmonum crederem. Cum temperamento forsan haeredetarius est, sed aliquid simul et pulmonum compagi tribu
Multa suadent asthma ex colluvie serosa non orire. Asthmatis paroxysmus semper fere mitigatur, anteqUam mUCUS CX- screatur ; hinc mucum abundantem, PotiuSeffectum, quam causam, paroxysmi judicarem : Secretio muci ex quaVis causa aucta, vasa bronchialia irritando, contractionem spasmodicam inducere potest; hinc potius pro causa Occasionali, quam Proxima, haberi
14쪽
haberi debet. Eaedem fere asthmatis sicci, ac humidi, causae recensentur; eademque in utroque adhibentur medendi consilia: Sola muci secretione inter se discrepant; siccum porro in humidum haud raro immutatur ; ad idem igitur morbi genus omnino referenda videntur. Omnes fere hujus morbi causae sunt, vel quae debilitatem simul et irritabilitatem inducere possint, quales sunt Omnes evacuationes nimiae, Vel quae in habitu debili ac irritabili morbum suo stimulo excitant, quales sunt fumi tabacci, sulphuris, levis mentis. emotio, &c. Debiles spasmis prae aliis hominibus obnoxii sunt. Eaedem fere sunt causae asthmatis ac alio- Ium morborum spasmodicorum. Asthmatis paroXysmus subito invadit, et pariter subito decedere nonnunquam obserVatur. Ex cunctis proinde facile creditu est, asthma a constrictione spasmodica bronchiorum esse prognatum. Monebam supra, inter asthmaticos esse, qui corpore firmo stabilique gauderent.
15쪽
Exinde quaeri ideo potest, an morbum in iis ex eadem causa produci crederem tNonne morbosa sensibilitas vel irritabilitas in pulmone inesse potest, qua facilius in contractionem cieatur, dum in omnibus aliis partibus corpus firmum robustumque
Definitio asthmatis, ni fallor, pro dia- gnosi haud inepte institui potest ; nec certi-US, aut melius, qui8 morbus ab alio distinguitur, quam definitione symptomata ei peculiaria, et pathognomonica dicta, complectente. Verbis squentibus cel. nostro Cul- leno definitur, Spirandi dissicultas per intervalla subiens; cum angustiae in pectore sensu, et respiratione cum sibilo strepente ;iussis sub initio paroxysmi dissicilis, vel nul
16쪽
la, versus finem libera, cum sputo muci copio .
Quanquam ex concursu symptomatum aegros summo in periculo versari judicaremus, constitit tamen multos, per plures anno8, hoc morbo laborasse; nonnullos etiam ad vitae munera, sine ullo fere incommodo, valuisse. Curatio tamen in juvenibus perdifficilis, in senibus fere impossibilis
esse, apud medicos huc usque habita est; neque profecto immerito: Quo recentior fuerit morbus, eo melior curationis spes, et vice versa. Si a labe haereditaria pendent stestante Floyero) medelam non admittit. Quo frequentiores paroXysmi, et violenti O- res, eo majus periculi adesse constat. Si a podagra retropulsa ortum fuerit asthina, idoneis remediis haec ad pedes iterum reducta,
17쪽
ducta, paroXysmum asthmaticum haud raro solvit; cachexia, pedum tumore8, hydrops pectoris, Vel generalis, macies, phthisis, Vertigo, lethargia. apoplexia, paralysis, syncope frequens, et cordis palpitationes, delirium ferox, ac deliquium animi, pessimi sunt ominis, mortemque adesse demon
Indicationes curatoriae in hoc morbo sunt, smo, In ParoXysmo spasmum tollere; ado, Ipsius regressui obviam ire. De his ordine tractandum est. Asthma nunquam testante Floyero) sanguinis detractione sanatur ; et sit saepius educatur sanguis, metus haud inanis erit, ne Per tabem, cacheXiam, aliosve hujusmodi morbos, aegri miserrime Pereant. Nunquam
18쪽
quam igitur, nisi urgente suffocatione, san- lguis detrahi debet. Epis pastica thoraci ap- plicata dyspnoeam in paroXysmo augent, quippe quae ipsius dilatationem impediant: Sed forsan epis pastica inter scapulas applicata, isto incommodo carebunt. Cathostica fortiora semper nocent; mitiora, prae- cipue Vero enemata, utilissima judicantur remedia. Emetica etiam leniora a Floyero aliisque multum laudantur. Si ex capitis quodam dolore, ex oppressione circa 'scrobiculum cordis, et aliis hujusmodi
symptomatis, parOXysmum nocte subsequente eXpectare liceat, optime adhiben- Jtur gr. vii. Vel viii. ipec. insigne levamen i haud raro allatura. Expectorantia oleos a iet mucilaginosa ventriculum opprimunt ; 'hinc malum potius augere, quam leVare, crederem. Fugiendus est calor eXternus. Medicis celebrantur nitrum, sal ammon. 'multaque alia, tam acida, quam media, quae omnia silentio praeteribimus. Castor, sp. aether. Vitr. Opilam, In Osch. aliaque hujus y
19쪽
generis antispasmodica reliquis quibusvis medicamentis, mihi anteferenda videntur. Quibusdam forsan plethoricis nocerent ista; plerumque vero si fides experimentis danda sit) periculo vacare certum est. Opium solutioni paroxysmi felicissime inservire, testatur Floyerus.
Nunc de iis quae ad secundam indicationem pertinent. Cum morbus a debilitate, simul et irritabilitate, oriri videatur, nostrum erit .ea adhibere remedia, quae ad vires restaurandas conVeniant. Inter haec praecipua sunt cori. Peruv. et metallica quaedam ; quae omnia, quibusdam asthmaticis, plethoricis scilicet, nocere non ignoro. Cortex tamen, infusi vel decocti forma, simul additis aromaticis, vel acido vitriolico, Ventriculo gratior, quam sub
pulveris vel alii cujusvis solidi specie, fit; et tum in asthmate spasmodico felicissime administratur. Balneum frigidum, ni vetet Plethora, perutile est. Si unquam fonti-C culi
20쪽
culi vel setacea in hoc morbo juvent, plethoricis maXime, et iis qui evacuationibus suppressis laborant, conveniunt. Alvus laxa servanda est. Lucubrationes, praecipue nocturnae, Violenti animi affectus, ceteraeque causae occasionales, sedulo vitandae sunt. Multum ab aere pendet, qui, quo purior est, eo asthmaticis minus nocet ; crassior Vero quibusdam magis conve- nil. Asthmaticis nunquam contemnenda est exercitatio, sine qua omnia medicamenta erunt fere inutilia ; exercitationibus
autem strictius sic dictis, variae gestatio nes, veluti equitatio, navigatio, vectio incurru, fere anteponenda sunt. Cibus animalis semel de die sumendus, levis simul, et qui multum nutrimenti praebeat, impri- mis quaerendus: Fugienda Omnia quae flatum procreant. Multum nocent potus tepidi, thea, cossea, &c. Utilissima erunt Vinum rubrum, albumque Hispalense; Parca quantitate, as umpta.