De feriis anni Romanorum vetustissimi observationes selectae: observationes ...

발행: 1891년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

conditaeque eum ope, cuius ipsum nomen nihil aliud significat nisi opimam Dugum copiam, quae horreis conditur, et quam apte utrumque numen seriis celebretur et mense Augusto circa finem messis et media hieme peractis sere excutiendi frumenti laboribus: nam ferias in famulis operibus patratis haberi, id est ad perfectionem operum rusticorum conferri ex sententia pontificum Romanorum iubet Cicero de leg II 19 et 29. neque id neglegendum est, eodem secreto, quo Consi ara in circo sub terra delitescit, etiam Opis religionem tegi, cuius in regia sacrarium ita arcanum, ut eo praeter Virgines Vestales et sacerdotem publicum introeat nemo 'in denique ex ea quam protuli Opis deae inte pretatione lux adfertur ei sacrificio, quod Volcanalium die Aug. 23 incendiorum arcendorum causa apud aedes Volcani in circo Flaminio, Iuturnae et nympharum in campo, Opis opiserae in Capitolio, Quirini in colle, Volcani in comitio actum testatur fratrum Arvalium hemerologium cs Iordan phem epigr. I p. 229 sqq.): nam ut Volcanus ignis gubernator et Iuturna reliquaeque nymphae aquarum Subsidia suggerentes, ita Ops amvocatur, quae horrea modo frumentis repleta ab incendiorum periculis immunia serves; nec ortuito actum esse, ut haec Volcani dei infesti placatio esse peracta media inter Consualia impiconsivi interponeretur, Huschrius Vidit Das alte rom. Jah p. 2513. Iam igitur id quod seriarum Opis et Consi in fastis vicinia indicabat et nomine et indole deae omnibus modis firmari vidimus, numina suisse antiquitus inter se coniuncta. quodsi postea a coniuge suo Ops abducta est Saturnoque in Volgi opinione copulata,

ingruentibus graecarum sabularum nubibus actum est. nam postquam Saturnum deum a Graecorum Κρονω non esse diversum creditum St, cum inter Romana numina circumspicerent quae huius coniugi Rheae responderet, ultro se offerre videbatur ea dea, cuius

seriae palia a Saturnalibus proxime aberant, praesertim cum et opem et Rheam terram significare communis opinio ferret cf. ectelius proleg ad vid. sast. p. CCXXXIM.quae comparatio, qua religioni Romanae nihilo plus lucis adserri concedendum est quam indo, quod matrem Matutam Leucotheae Stimulam Semelae, Virbium Hippolyto adsim iuverunt, quando instituta sit pro certo dici nequit certe Saturnum pro Κρον iam Livius Andronicus constanter ponit, cum Iovem Iunonemque Suturni pueros dicit, et de Saturno Opeque Iovis parentibus longum sermonem nectit Ρlautus Cisteli. I 1, 7 sqq.; cuius loci sales, qui eo consistunt quod Alcesimarchus deorum cognationem perturbat et a Melaenide corrigitur, quamquam iure a Jordano Herm. XVI p. 230 ex exemplari graeco derivantur, tamen intellegi a spectatoribus Romanis non poterant nisi Opem eandem esse atque Rheam arbitratis 3 neque hoc mirum est, quoniam Rheam deam iam sat antiquo tempore in Romanorum notitiam pervenisse iam Rhea Silviae sabula demonstrat, de qua conserendi sunt Schweglerus hist. Rom. I p. 428 et Herm. Dieis Sibyllin. luite p. 94 Sq.

3 Varro de l. l. VI 2I. nequo alia causa est cur nonnulli, quorum fidos satis firma eam visa est Maerobii III auctori, Opem consivam haberent pro arcano numine, in uiua tutela urbi Romae

salus posita esse credebatur.

4 el etiam lauti mil. lor. 082, Pers. 252 et Euhemeri Enniani excerpta a Laotantio inst. div I 14 servata.

12쪽

Veteris Opis Contivae num quae memoria in religione populi posterioris aetatis remanserit non facile diiudicaveris: nam tituli Opi dicati raenestinus et Albensis C. I. L. XIV 3007. I 3912 Aeserninum IX 2633 consulto omisi possunt ortasse ad illam reserri arae vero idibus Augustis anni p. Chr. 7 pi Augustae et Cereri matri in vico iugario dedicatae C. I. L. I p. 399 ad graecam deam spectabant; nam hic opem pro

Tellure cultam esse docet eius cum Cerere coniunctio.

Vidimus numinum sociatorum Consi opisque serias in fastis ita coniungi, ut et Opico tria et Opalia celebrata sint post diem quintum Consualia, triduo inter utrasque serias interiecto quod in seriarum Romanarum ordinatione minime singulare est, sed compluribus aliis exemplis firmatur. nam cum Ommsenus C. I. L. I p. 366 demonstraverit serias per plures dies extensas non continuari nisi cum intervallis idque propter numeri imparis studium in omni anni Romani dispositione conspicuum evenisse, haec observatio ita suppleri potest, ut plerumque inter complures dies seriatos, qui aut ad easdem serias pertinent aut eidem deo celebrantur aut numinibus inter se cognatis dicantur, non singuli dies interponantur, quod fieri videmus in Lucariis Iul. 19. 21 actis, sed tridua, cuius usus exemplum maxime perspicuum Carmentalia offerunt, quae aguntur Ian. 11. 15': Lemuria, quae tribus diebus concluduntur at 9. 11. 13, utram legem sequantur in incerto est, cum inter primum ultimumque diem festum triduum, inter singulos singuli dies intersint sed suppetunt exempla alia mense Aprili triduo interiecto celebrantur vicinae seriae ordicidia Apr. 15. Cerialia Apr. 19, quae artissimo conectuntur vinculo Fordicidiis enim Telluri sordarum boum sacrificium flori Ovidius testatur ast. N 634, elluris autem cum Cerere iam in vetusta Romanorum religione certa conspicitur consociatio, cuius multa adferri possunt testimonia sic seriis Sementivis ot sessuri et Cereri stamen sacrificat cum invocatione omnium numinum quae arva tueri credebantur, ut narrat Ovidius ast. I 671 sqq. et quem iure huc rettulerunt Fabius ictor apud Serv. Georg. I 21 porca praecidanea quamquam Cato de agri culi 13 et Gellius IV 6 8 solam Cererem nominant, et Cereri et Telluri immolatur secundum Varronem de vita p. R. III apud Non. p. 163 erc.), sicut in universum porci sacrificium inprimis his duabus deabus convenit'); denique idibus Docembribus, quo die a. u. 486 Telluri aedes in Carinis dedicata est, praeter Tellurem etiam Cereri fit, et quamquam in hoc

observationem non ultra prosecutus est.

6 Vide quae composuit . arquard Rom. Saaissem. II p. 365 n. 2 et adde orat. epist. II 1, 143.

13쪽

sacro lectisterni mentio in astis raenestinis' et apud Arnobium VII 32 saeta nasciritus indicium est, tamen ipsa dearum coniunctio ad veterem Romanorum superstitionem quin redeat dubitationi exemptum videtur iam concedes opinor ne Aprili quidem mense casu actum esse, ut elluris Cererisque dies est eodem spatio dirimantur, quo Augusto et Decembri Consi opisque numinum sociatorum seriae. Iam ut ad alterum exemplum pergam, inter serias artio mense deo Marti celebratas excellere notum eri Quinquatrus viri. 19 et ubi lustrium ari 23: nam Quinquare , quae postea propter aedem Minervae hoc die in Aventino dedicatam huius Mao se putabantur, proprie artis serias suisse recte ominenus C. I. L. I p. 389 praeter alia collegit ex salso Charisii p. 81 veriloquio; qui cum Quinquatruum nomen a ficticio aliquo verbo quinquandi hoc est lustrandi deducat, his seriis lustrationem armorum agi solitam fuisse apparet, quocum consentit quod eodem die Salios Martis sacerdotes tripudiavisse fastorum raenestinorum aliisque testimoniis constet Tubilustrii vero diems tum Marti sacrum fuisse et iidem asti et Laurentius Lydus de mens. IV 42 testantur. celebrantur igitur ubilustrium seriae artiae post diem quintum Quinquatrus et ipsas ferias artias; sed etiam qui dies est ante quintum Quinquatrus, id est

idus artias, antiquitus eidem deo sacratas fuisse persuasum habeo. nam quod Equirria, quibus in honorem Martis ad aram dei in campo sitam equi currebant, secundum calendaria fiebant pridie idus i. e. ari 14, iam o senus s. c. p. 366 388 monuit praeter seriarum consuetudinem pari mensis die celebrari sed hoc posteriore demum mutatione ortum esse et Equirria primitus in ipsa idus incidisse mihi e seriarum quae mense Octobri aguntur comparatione elucere videtur etenim cum Ioachimus armard recto viderit Quinquatrus art. 19 et Armilustrium Oct. 19 utrasque armorum lustrandorum serias ita inter se cohaerere, ut alteris ante bellum initum alteris post expeditionem finitam arma Marti sacrarentur, nemo quod sciam Sati animadvertit eadem ratione quirriis medio artio mense actis respondere idibus Octobribus antiquum sacrificium, quo equus October Marti immolabatur utrumque enim sacrum Marti dicatur, utrumque fit in campo ad veterem aram artis, utroque equi discurrunt curribus iuncti una re differunt, quod mens Octobri equus bigae victricis dexterior Marti immolatur servatis priscis lustrationum caerimoniis, de quibus praeter Festum p. 178 adeundus est Prelictus myth. Rom. I p. 366 sq. hic cum plerisque recentioribus cs inprimis Guil. annhard Mythol. Forseh. p. 156 sqq. in eo erroit, quod artem veterem terrae agrorumque deum arbitratus hoc sacri1icium ob frugum mentum fieri

7 Μοmmsenus C. I. L. I p. 408 s torum rasnestinorum fragmenta ita supplevit, ut ne dilium mentionem infuisse sumeret, provocans ad testimonium ertulliani de idol. 10 flaminime et aediissεoer eant Cereri schola honoratur feriis siemelenius pro Cereri schola in Agobardino legitur reatis eois). quod vereor ut recto huc sttulerit; num idibus Decembribus discipulos feriatos fuisse non m gi usquam traditur, quam hoc dis flaminicam et aediles sacrifica e contra scimus omnibus nundinis flaminicam in regia Iovi aristo immolasse Maer. I 16, 30 et nundinis magistros ludos dimisisse Ructor est Rrro sat Menipp. D. 279 uoch.): itaque ad nundinas hic locus reserondus videιur, ex quo id discitur, etiam aeditas nundinis sacrificasse sequitur ut neque Gelenius neque Reifferscheidius qui legit aediles saerifieant reati Tertulliani verba recte restituerint; ego quid subsit non XPiscor.

14쪽

Ρaulo p. 220 credidit neque vidit hanc opinionem nihil esse nisi unam e permultis coniecturis plus minusve absurdis, quas ad interpretationem sacri intellectu messis grammatici veteres excogitaverunt Fest 4. 178. Ρlut Q. R. 7 indeque solum confictam,

quod equi priusquam sacrificaretur collum panibus redimire solebant quo ex ritu nihil colligi posse quod causam naturamque sacri declaret iam eo patet, quod eadem aer, monia etiam in aliis sacrificiis usu venit, quibus nihil cum frugum eventu esse constat, v. gr. in Vestalibus Quid fast. VI 311; s. o. ah in actis societ litterar Saxon. p. 3153. Veram autem huius sacri rationem inter veteres ii viderunt, quorum sententiam ita refert Festus, equum hostiae loco Marti bellis de sacrari. ergo quae de Quinquatribus et Armilustrio adnotat mmmmnus . c. p. 389 scilicet antiquissima aetate, aut quam per hiemem bella continuari coepta essent, omprehendebatur his fere diebus belli tempus lustransurque igitur militum arma et cum promuntur et cum conduntur eadem integra ad Equirria et equi Octobris sacrum transferre licet. nam equi quoque bellatores et antequam ad bellum exercitus proficiscitur et post reditum de bellico lustrantur e pianturque quae si recte disputari, consequens est ut mularia et sacrum Octobre non minus eodem mensis die constituta suerint quam Quinquatrus et Armilustrium, et mensis Harii seria Martiae Equirria ari. 15 Quinquatrus art. 19, ubilustrium art. 23 ita se exceperint, ut singulis singula tridua intericerentur: quod idem in mensis Octobris quoque sacris Martiis idibus et post diem quintum idus celebratis observatur iam cum septem octove dierum festorum paria invenerimus ita disposita, ut posteriores seriae post diem quintum priorum agerentur, de casu vix iam cogitaVeris intellegesque qua ratione lactum sit, ut e vetustis dierum nominibus in atrus desinentibus, quae significant quotus numeretur dies aliquis post alium diem certi nominis'), in fastis Romanis neque uiatrus et Sexatrus et septimatrus, ut apud Tusculanos, neque decimauus, ut apud Faliscos, Sed solae quinquatrus supersint, quia videlicet quintorum dierum singularis erat auctoritas. ceterum cur quirria locum mutaverint et ab idibus in diem praecedentem migraverint, quamVis certam causam adsequi nequeamus, tamen probabile est ideo hoc factum esse, quod idibus artiis duo praeterea celebrabantur sacra publica, scilicet Italia Iovis sacra nam idus ante Caesarem dies fastos suisse non credo Soltauio annal philol. XXXIII1886 p. 27 sq. - et seriae Annae erennae, cavendumque esse videbatur ne populuSab his sacris ludorum salemnitate avocaretur, praesertim cum Annae Sacrum extra urbem ad primum lapidem viae Flaminiae agendum esset de his Annae Perennae seriis qui docte et ingeniose, ut adsolet, commentatus est Hermamus Sener muS. Rhenan.

XXX p. 20 sqq. non debebat me quidem iudies frivolis Ovidii labellis last. III 675 sqq.)tantum tribuere, ut Annae artisque in religione Romana aliquam fuisse consociationem putaret artemque anni deum fuisse inde probare studeret mihi ut Iovis artis Annae

seriae uno die concurrerent mero casu factum Videtur. 8 Vocabuli quinquatrus derivationem recto definiunt Varro de l. l. V 14 et Festus p. 254, in

eo solo errantes, quod tristrua quinquatrus aestimatrua nil nisi post diem tortium, quintum, septimum idus significare arbitrantur, cum ea voeabula non minus dies sodem intervallo a halendis, nonis, quo libet dis corti nominis distantes significare posse oonsequatur ex iis, quae de dis atri primari notione bone monuit O Gruppe Herm. XV p. 624; os etiam Useneri nota mus Rhen XXX p. 222 n. 6.

15쪽

Sollemno equi sacrificium idibus Octobribus actum quin inter antiquissima populi Romani sacra publica fuerit in tanta caerimoniarum prisca vetustate vix erit qui indubitationem vocare Velit eo magis miramur in hemerologiorum notationibus litteris maioribus perscriptis huius sacri nullam fieri mentionem, cum Equirria, quas serias ad eandem aetatem recedere probabile est, ibidem commemorentur huius rei non aliam causam suisse suspicor quam quae effecit, ut ne Annae Perennae quidem seriae in his indicibus perscriberentur, sed e solis adnotationibus, quae in fastis Vaticanis Farnesiani que adpictae sunt, et e scriptorum testimoniis innotuerint uterque scilicet dies, et Annae Perennae et equi Octobris, iam suum nomen gerebat, cum idus essent hemerologiorum Vero cum non ea esset ratio, ut in usum sacerdotum plenam darent tabulam omnium quae singulis diebus celebranda essent sacrorum, sed populo destinata in civium conspectu ponerent singulorum dierum et nomina et condicionem, quod consilium in talibus fastis quales asseiani supersunt maxime conspicitur , si quando complures seriae uno die concurrebant, omnes enotare non solum non opus erat, Sed ne opportunum quidem, quoniam ex quo sacro dies nomen duceret ita non perspicuum fuisset et magnae evenissent turbae itaque quae in idus Iovis serias incidebant seriae aliorum deorum non perscribebantur in ipso dierum estorum laterculo, nonnumquam vero in adnotati nibus liberae reipublicae aetate veteri tabulae additis, quales in hemerologiis superstitibus leguntur minoribus litteris exaratae, locum invenerunt quodsi igitur ad idus Martias in fastis Vaticanis adscribitur feriae Annae Perennae uia Flamonia ad lapidem prim um , hoc nolim cummo seno C. I. L. I p. 375 ita solvere, ut primitus scriptum uerit feriae Iovi sacrum Annae Perennae idque quadratarius confuderit, sed seriarum Iovis mentionem, ut quae omnibus idibus recurrant, ut plerumque in hemerologiis omissam se, solas Annae indicatas; nam has non minus serias suisse publicas quam Iovis ex Macrobii I 12 6 Lydique de mens re 3 testimoniis patet consimilis est ratio eius diei, qui est X kal. Ian. et vocatur in fastis LAR 'alia a sacro Larentae sive Larentinae, cui eo die parentabatur per sacerdotes publicos eodem enim die Iovis serias fuisse et lasti raenestini adnotant et acrobius auctor est Ι10 11 quomodo igitur seri potuerit, ut sacrum parentale ad inferos pertinens idem celebraretur Iovi de caelesti iure cum Hommseno' miraremur, nisi mero casu actum esset, ut numinum nullo cognationis vinculo iunctorum seriae in unum diem concurrerent '. tertium eiusdem rei exemplum offerunt Liberalia viri. 17, de quo die haec refert asurius Sabinus fastorum libro secundo laudatus ille quidem a acrobio I 4, 1M Liberiaivm dies a pontificibus amnium Martiade appellatur iam cum Uberi Martisque ullam fuisse in ipsa veneratione societatem nemo dum contenderit, utrumque autem sacrum inter serias publicas numerandum esse iam e nomine pateat, hic quoque tenemus duas serias per casum uno die coniunctas,

16쪽

qui in astis ex alteris nomen accepit; nam in fastis asseianis et Farnesianis diei significatio sola os LIBER alia , cum in hemerologiis Vaticano et Caeretano C. I. L. M3592 post hoc nomen addatur AGON ium sive Asconium Τ): sed illam rationem communem astorum usum reddere discere licet e Varrone de l. l. V 14, qui Liboralium nomen e fastis, Agonii e libris Saliorum Agonensium citat, itaque hoc alterum in fastis non legit et consentaneum est in plerisque hemerologiis solum diei nomen extitisso nam qui diem art. 17 commemorant auctor belli Hispaniensis c. 31 et Cicero epist. XI 25, 1 ad Attic. XI 10 1 Liberalia nominant , sacri vero Martialis mentionem

et in pontificum commentariis et in eorum sacerdotum libris, quorum primariae in eo sacrificio partes erant cur vero non ab Agonio sed a Liberalibus dies nomen acceperit in propatulo est, cum iteratus eiusdem nominis Sus confusionem astorum minaretur, Agonii autem nomen te praeterea in anni tabula Occurrat Ian. 9inai. 21 Dec. 11. horum dierum ultimo praeter Agonium celebrantur seriae Septimontium Vocatae, quae in fastis non leguntur, non ob eam causam ob quam equum Octobrem Oct. 15 et Mnas

Perennae serias art. 15 tragonium Martiale art. 17 et Iovis serias Dec. 23 desiderari dixi, sed quia e duobus sacrorum publicorum generibus, quae discerni videmus a Verrio Flacco Fest p. 24M in fastis non indicantur nisi quae publico Sumptu pro populo fiunt, excluduntur quae pro montibus pagis curiis sacellis, veluti Septimontium Paganalia Fornacalia Argei itaque non adstipulor Ommseno Rom. StuarareeL III p. 114 Septi- monti serias sub Agonalium nomine iam in Veteribus umae iustis commemoratas fuisse, neque fieri posse arbitror, ut e Septimonii caerimoniis ab Antistio Labeone descriptis Fest. p. 348 cf. 340 341 de nomine de hoc Agonio celebrati aliquid discamus; quod fastorum Amiterninorum apicibus AG I mmmmnus C. I. L. I p. 408 elicere conatus

est ysonia In vi , iam eam ob causam reiectaneum videtur, quod Inuus non Ossiende est sed cognomen, cui in sobrio fastorum sermone non magi locus est quam vocibus quales sunt Lucetius Gradivus ulciber aliae similes mihi, cum in calendariorum partibus maiore litteratura exaratis numquam accidere Videam, ut inter seriarum nomen et

diei notam AP in ratur significatio si cui ei seriae celebrantur, illud AG in mero

quadratarii errore ex AGO natum esse persuasum est cui ergo de Septimonti die pro populo sacrificatum sit nesciendum erit. Quod in sacrificio equi Octobris et in sacro Annae Perennae Vidimus, deorum serias in idus incidentes diei nomen non dedisso, hoc idem etiam in kalendas cadere Martiarum kalendarum exemplo inlustratur, quae solae ex omnibus halendis P notam gerentes

1l Agonia ivs Agonaἰia sormκs, quas praebent Varro de l. l. V 12. 14, aulus p. 10, Ovidiussast. I I sqq. nulla auctoritate nituntur, sed ad exemplum Lucarium Feralium aliorum chao sunt: nam de hoc nomine nihil compertum fuisse nisi quod ex fastorum compendio AGON elici poterat insanae quas scriptores illi proserunt nominis interpretationes ostendunt inter qua reliquis minimo praestat ea, quas Agonalia a verbo apparitoris sciscitantia caedin hostiam oporteret agone deducit, quam velim non videretur probare vel Buechelorus Umbrio. p. 30. re vera unica quae extabat nominia forma sui agonium h. s. aerificium es. Ommsen . I. L. I p. 383 a voce ago, quae A sollemni agendi verbo eadem ratione derivatur qua edo ab edendo, non aliter descendens atque a praecone

praeeonium.

17쪽

se antiquitus sinatas fuisse indicant Τ'); et adnotant lasti menestini artis serias esse narratque Lydus de mens. III 15. IV 29 his alendis Salios arma movisse qui dies

cum certe in libris pontificum Saliorumque suo nomine non magis caruerit quam Equirria Agonium artiale Quinquatrus ubilustrium, hoc nomen in fastos non receptum incommuni notitia interiit prorsus eadem ratione alendarum laniarum nomen alias obscuravisse videtur serias antiquas, Carnae videlicet deae sacrum publicum, quod fastis Numae recentius esse minime inde colligi potest, quod Macrobius I 12, 31 huius sacrificii originem a L. Iunio Bruto arquiniorum expulsore deducit quod cum e sola mensis Iunii Iuniaeque gentis comparatione ortum esse pateat, contra sacri vetustatem nil emcit, praesertim cum fastorum interpretes etiam alias indubitatae antiquitatis serias non modo ad regum expulsionem sed vel ad obsidionem Gallicam reserant priscas has serias esse et ex ritu sacrificii apparet et inde quod alendae Iuniae a pultis labatas sacro Carnae oblato in volgi ore labariarum nomen retinuerunt vel usque ad quartum p. Chr. saeculum, quo ludos deae editos esse Philocatus testatur C. I. L. I p. 39M: denique vel ipsum seriarum nomen, quamvis in hemerologiis non peracriptum, casu Se Vatum est, siquidem recte ommmnus in testamento monensi C. I. L. Id 3893, ubi praescribitur uti rosas Carnar iis ducant, Carnariorum nomine alendas Iunias indicari intellexit est autem hoc testamenti praeceptum maximi pretii ideo, quod docet Carnae diem simili ratione ad deorum inserum religionem spectavisse qua arentalia Bosalia similiaque sollemnia, quibus dis Manibus inserias offerre moris erat testatoresque praecipere solent es armard Rom. Stauisvinw m p. 31 sq.), idemque e labarum sacrificio patefit, quarum in sacris feralibus usum nuper docte inlustravit O. Crustus mus Rhen. V. XXXIX p. 164 sqq. iam igitur intellegitur cur kalendae Iuniae inter dies nefastos tristes nota addita reserantur, quod idem Februariis quoque Iuliis Octobribus Decembribus alendis accidere videmus atque in kalendis Februariis, cuius mensis prior pars tota lustrationibus addicta est cs omine C. I. L. I p. 386 hoc explicatione non eget, in Iuliis Decembribusque, quamvis cur nefastae tristes sint nunc declarare non Valeamus, non ita offendit, quia sequentes quoque dies Iul. 1-3 6-9. Dec. 1-33 eandem notam gerunt. kalendae vero Octobres inter medios dies iustos comitialesque nefastae hanc indolem, nisi omnia saliunt, traxerunt e Tigilli Sorori expiatione quo, annis hoc die in Esquiliis facta quod sacrificium cum posteriores propter Iunonis Sororiae Ianique Curiatii cognomina cum volgata demoratiorum Curiatiorumque certamine et de Horatio sororicida sabula coniunxerint, certe tam vetustae originis erat, ut in fastis Numae perscriptum legi consentaneum esset, nisi diei nomen iam kalendae Occupavissent. ipsum sacrum kalendis ad ianum viae superpositum ' Iano et Iunoni factum pertiners videtur ad eandem religionem, qua haec numina omnibus halendis in sacrificiis coniuncta

12 Nisi sorte eum Soltauio annal philol. XXXVII 1888 p. 834 n. 7 sumere mavis, hunc quo

que diem a Caesare demum inter nos in hilares receptum esse; cuius sententiae ego quidem nullam video rationem.

J3 Nihil enim aliud illud ei uum fuisse recto vidit O. Gilberi Gesct Mn Topostri de Stadi Romes p. 78 sqq. qui tamen multa falsissima admiscet.

18쪽

se narrat acrobius I 9, 16 et 15, 19. itaque hoc quoque sacrum sicut Carnaria et reliqua quae ante memorari, quamquam in hemerologiorum partibus antiquissimis non indicantur, addendum erit seriarum anni Romanorum vetustissimi tabulae amommseno C. I. L. I p. 375 compositae.

Volcanum quod infestum deum supra p. VII dixi paucis in fine commentationis e

plicare iuvabit persuasum enim habeo Volcani religionem Romanam sinceram ab Nφαίστου graeca eo diversam fuisse, quod non aliam ob causam deum publice vener bantur nisi ut eo placato et lavente noxia incendiorum Vis, cui ipse prae Se credebatur, propelleretur: cuius rei et aedes de extra pomerium conlocata documentum est nam

recte hoc eo consilio factum esse ait Vitruvius 7, 1, Volcani vi e moenibus religionibus e saeri iis evocata ab timore neendiorum aedifiei uideantur liberari et sacra ab Augusto et Domitiano imperatoribus incendiorum arcendorum causa ipso Volcanalium die Aug. 23 instituta δ' et dedicationes a magistris vicorum C. I. L. V 801. 802 aut a vigilibus C. I. L. V 798 factae neque insensa de natura non agnoscitur, cum Volcanalibus per pisces rivos in ignem coniectos placatur Fest. p. 238. Varro de l. l. VI 203ipseque inter ea numina primum locum tenet, quibus post victoriam spolia hostium cremari fas est quo de ritu valde errat Prellerus myth. Rom. I p. 152 sq. haec adnotans esue den das aue dabei das Bil de goulitae Muste Amiades im Spielewar, enlystens in es immer assen, etche dem Uulean ei solehen elegenheltengeweth werden Volcanum enim in vetusta Romanorum religione pro labro serrario et armorum artifice habitum esse omnino negandum Videtur, quamvis haec opinio omnium sere Virorum doctorum, e quibus unum dubitare video Iordanum ad relleri myth. Rom. I p. 148 n. Μ, consensu sanciatur qui duobus nituntur argumentis, ulciberi cognomine et ubilustrii seriis Mai. 23 Volcano tubarum labricatori, ut putant, celebratis. sed mistiberum dictum esse qui serrum molliat contra consuetudinem linguae latinae, quae Verbum mulcendi ita adhibere nescit, suspicati sunt grammatici veteres mul p. 144, quocum cs Macr. VI 5, 2. Serv. Aen. VH 72M; immo haec vox eadem rationesormata qua faber, cand wer deum significat qui ignem mulceat, sicut apud Vergilium Aen. I 66 Aeolus dicitur fluctus mulcere cui igitur dedicatur titulus Brixiensis C. I. L. 4295 Miksans miti sine muleibero idem intellegitur atque Volcanus quietus, quem Romae una cum Stata matre venerantur magistri vicorum C. I. L. VI 8023. ubi lustrium vero 'si Iun. Volcani serias esse ego ne fastorum quidem Venusinorum et Amiterninorum adnotationi crediderim, nedum persuadeat Ovidius ast V 25 dicens Proxima Volcani tuae est tubilustria dicunt: Lustrantur purae, quas facit ille, tubae. nam utl4 De prior sacrovida quas Herm. XXu p. 14 n. 1 et supra p. VI adnotavi, alterum testatur titulus urbanus in olla Quirinali opertus c. I. L. VI 26, de quo conserendus est R. Lanciani Buzarct eom. XVII 1889 p. 33 sqq. qui idem verissime monuit Notis. d. seani 188 p. 47o cultum Volcani Ostiensem so consilio institutum esse, ut deus ignem ab horreis et navalibus defenderst.

19쪽

Ovidii auctoritas satis infirma est, ita vereor ut recte ommsenus illis astorum into pretamentis, quibus seriarum nominibus dei celebrati mentio additur, summam et vetustatem et fidem tribuerit q), cum potius e doctrina eorum, qui de fastis commentati sunt, prosecta quamquam saepe pretiosissima sunt Τ'), tamen nonnumquam Verum non adsecuta esse videantur. ubilustrii vero aio mense acti explicationem disiungi non posse a priore ubilustrio viri. 23 non solum e nominum concentu patet satis enim absurdum esset duorum dierum eodem nomine signatorum Τ' alterum arti alterum Volcano celebrari duorumque ubilustriorum aliam esse rationem atque duorum Equirrium, Vinalium, Consualium, sed maxime inde, quod utriusque diei sacrificium idem fuisse testatus est Verrius Flaccus Paul. p. 353 ubilustria dies appellabant, in quibus agna iubas lustrabant et utrumque sequitur dies nota 'R o F conspicuus quorum sim, ficatio quamquam in incerto posita est v mmmsen chrones Rom. p. 241 sqq.), tamen ipsorum cum ubilustriis conexus haec ad diversos deos pertinere non posse demonstrat. cum vero prius ubilustrium arti celebrari constet v. supra p. IM, Salii vero artis sacerdotes et cum tubicinibus sacrorum p. R., qui tubilustria agebant, arte coniuncti sint mam tubarum in sacris Saliaribus usum multis testimoniis cognitum habemus ' et diebus quoque notari AE insignibus secundum locum Festi p. 278 misere lacerum sacrificio interfuisse videantur, mihi etiam alterum ubilustrium non Volcano sed arti convenire videtur et ad illum translatum ab interprete, qui Volcanum arma tubasque fabricari e graecis sabulas noverat re vera ne posteriore quidem aetate tubicinum patronus fuit Volcanus, sed artificum lautrix inerva, cui anno . Chr. 29 in Pannonia

superiore titulum dedicat seola tubisinum inphem epigr. IV 5033. ceterum in fine hoc quoque adnotare placet, ne soci quidem domestici ignem primitus apud Romanos in Volcani custodia fuisse; nam si Caeculus oppidi raenestini conditor a matre propter lacum conceptus Volcani filius vocatur ut ab aliis ita a Catone apud Schol. Veron. Aen. II 681 idemque nonnulli do Servio Tullio adfirmant, cum hic ab aliis Lare familiari satus dicatur, hoc alterum certe sinceram sabulae Italicae formam servari poste que demum in Laris locum Volcanus successit v. Schwegleri hist. Rom. I p. 714 sqq.): quod ad exemplar graecae religionis actum esse inde patefit, quod Vestae soci deae primum Volcanus coniungitur in lectisternio a. u. 537 celebrato Liv. XXII 10, M.

15 Rom. Forsin. II p. 34. 3 in denor alten die sotinriten de benannien Festino avehendenBessehri en des Kalendera. l6 Ita oditrinalia Iovis seria fuisse solae hemerologiorum adscriptiones demonstrant, cum grammatici Paul. p. 123 e dio nomino sibi confinxerint editrinam deam, quas nulla umquam fuit. 17 Agonia quattuor hic non venire in censum ex iis quae supra p. XII n. II disputavi lucet. 18 Paul. p. 19 armilustrium festum erat apud Romanos, quo re divinas armati faciebant ae, dum aer carent, ubi eanebant; cf. praeterea Lyd. de mens. IV 27 Calpurn ecl. I 68 et anaglyphum ab Ernesto Schulas inlustratum Allam Metontino ines ellem mi Darateliano ines Salierumsuges St. Peterinurg 1873), ubi Salios praecedunt tubicines laureati.

SEARCH

MENU NAVIGATION