Gabrielis Francisci Le Jay e Societate Jesu. Orationes Regi ob delectum regiae urbi novum praesulem solennis gratiarum actio. Habita in Collegio Ludovici Magni a Gabriele Francisco Le Jay, Societatis Jesu sacerdote

발행: 1696년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

laudem est consecutus.. Testis denique ILLUSΤRIM. SIMOs PMEsuL Ludovicus Antonius Noailius; quem, si comeessiim sibi Antistitem gratulatur universiis sopulus, quia magnum prae se fert nomen, eundem multo lubentius a mat ε, quia Nomini magno h*reditaria Fama Virtuique respondet. Dicamus enim vero quod res est ; in hoc apice dignitatis, parum juvaret ad commendationem magnum n

men attulisse, nisi illud pari virtutis Fama illustraretur. At qualis illa Fama est, Au-DITOREs, qua Veluti circui

32쪽

Ieptus Illustrissimus praesiit ad

nos accessit Cogitate peremnem dc constantem Famam; non Variam, non mutabilem, non interruptam ulla vicissi tudine aut temporum, aut locorum , aut ossiciorum; quae tam sana atque integra Lue

rit in ipso flore juventutis, quam in matura jam aetate conspicitur; tam bene comparata censerios contra Aulae sagacioris oculos, quam diC sitis postmodum in regioni bus intacta tam mirabilis o lim in quotidianis vitae communis exercitationibus, quam inter ipsos Apostolici mune ris labores praedicanda. Fa-

. . in .

33쪽

imam intelligite non dubiam. sed probatam ; non ambiguam, sed consessam; quam neque pia ac benigna popi

lorum excuset ac fulciat imi expretatio ; neque vis autho ritatis ac reverentiae dissim let ac tutetur: Famam denique , ut uno verbo complectar

omnia, existimate; quam ipsa Veritatis AEquitatisque regula Summus Pontifex Christique Vicarius, tam singulari nuper Elogio praedicandam judicavit. Sed quid ego vos m OT,

meam praesensistis, jam prae

vidistis quid velim, jam dia

34쪽

identem occupastis. Nequeri vero, Regum sapientissime , cum Pastorem nobis Noallium eligebas , quia visus ille tibi omnium optimus quem eligeres, populi consensum

praevenisti. Non tuum unius

judicium illud fuit, sed omnium: jam erat ille nobis in Votis , cum tu illum Nobis destinabas : tu tantum jure Principis antevertisti, primusque fecisti, quod omnes facturi erant, Ii liberam populis tuis eligendi moram permisisseS. Nam quem e nobis non perculerat Virtutum illarum

taria, quae hodie tantum in

35쪽

electo praesule non placerent, nisi jam placuissent, ante quam eligeretur. Iam erat pervulgata opinio illius probitatis, quam felix inchoavit indoles, felicior educatio peris fecit : promovente sedula piae Parentis sollicitudine: quae nunc laboris sui fructuri hunc habet ; ut in filio virtutates partim aemuletur, partim ad publicam utilitatem sue , crevisse gaudeat, quas olim insevit ipsa & excoluit.

Iam pervaserat animos om. nium spectatae toties prudentiae laus , quae non tam ann rum accessione parta est;

quam admirabili quodam ro-

, - ,

36쪽

bore ingenii, & in regendis

componendisque motibus a nimi accurata sedulitate. , Quam multis porro, quam illustribus spectatum monumentis novimus studium tuend ae,promovendae,amplificandae Religionis3Utinam hic adessent orationi meae sus gatores; quotquot tam e Cadurcis quam e Catalaunis,

partim rationum momentis

convictos', partim permoto exemplo vitae sanctioris, par tim lenitate ac munificentia mitigatos Lab errorum caligiane, ad avitae sinceraeque fidei lumen traduxiti Atque ut a

sint illi ac sileant: clamant

37쪽

satis ac loquuntur, tot exhanc lati pro pietatis incremento labores, tot sollicitudines Patastoralis curae, tot institutae prudenter pro asserenda fata.

chiore disciplina legeS. Vigebit ad perpetuam rei

memoriam ; & in tuis, Calaalaunum, fastis aeternum lege eur editum nuper ab eo De

cretum illud sapientissimum

quo nascentem, aut potius interpolatam ex Beguard rum erroribus & Fanaticorum somniis vesaniam, tam

scienter quam tempestiud profligavit. Ecquis est, qui nesciat, ut liberalis, ut magnificus, ut

38쪽

profusus in Egenos; quorum inopiae sic in toto Catalaunensi tractu pxovidit; ut annonae caritatem & cissicultatem temporum, nisi ex largiori munificentia sui Praesulis

. Sed esto sane: reperiantur per me licet, qui liberalitatem

ω munificentiam in aerumn

sos tandiu prae se ferant; quam diu id solo nummorum dic pendio praestabitur. At quo vis quisque tandem est, qui vel sui sapitis, valetudinis, vitae periculo, alienam sublevare

inopiam de calamitatem non dubitet 3 Hoc enim in te mirati paucos ante annos sumus

39쪽

Pa su L ILLus ΤRIssIM GPatere quaeso, ut vim hodie modestiae tuae paulisper adhibeam: da mihi hanc ve- .niam, ut percuncter & exquiram a te, quis animi tui sensus foret cum in tenebricosum non semel carcerem, in Nos comia tetris infesta morbis ingressus, sacrum caput pxaesenti periculo tam constanter objiceres 3 Nihil ne te amicorum preceS, ni hil obtestatio familiarium, nihil exempla tot hominum, quos importuna vis mali quotidie de medio tollebat: nihil ille, qui lateri tuo haere-λbat, Sacados, & quem lethlia

40쪽

sera loci pestilentis aura af. flatum in oculis poene tuis .

oppresserat: nihil tua ipsius

valetudo graviter tentata, dc in summum magno bonorum omnium moerore adducta diLcrimen , nihil te , inquam,

istaec omnia deterrebant Nuhil ut modum tam inusitatae pietati poneres: ut vicariam aliorum operam substitueres; ut vitam Religioni, ac tuorum saluti reservares, admonebant 3 Videbas haec omnia iprofecto & sentiebas: vicit a dor inauditae pietatis; . &, ut alienae incolumitatis curam tuae ipsius vitae anteferres, persuasit.

SEARCH

MENU NAVIGATION