Comoedias; edidit Theodorus Bergk.

발행: 1852년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

Universit os Illinois Library

7쪽

EDIDIT

V o L. I.

coNTINENS

ACRARNENSEM EQUITEM NUBEM VESPAS PACEM.

SUMPTIBL ET TYPIS B. G. TEUBNERI. MDCCCLII.

9쪽

In Aristophanis comoediis edendis ante omnia hanc legem religiose observandam existimavi, ut nihil inscio lectore novarem itaque diligenter notavi lectionis diversi talem omnibus Io cis, ubi mea editio a Dindornana, quae anno DCCCXXX Lipsia in libraria eid mannia publici juris facta est, discrepabeamque diversitatem, ut sacilius perspici posset, quid in una quaque fabula sit immutatum, subjeci praefationi tacite leviuscula quaedam in verbis distinguendis Vel versuum numeris describendis correxi, quae singillatim enumerare vix operae pretium esse videbatur. Adhibui autem praeter adnotationes a Dindorsio apud Oxonienses editas ipsa fabularum editione uti non magis licuit, quam scholiorum recensione ab ipso indorsi instituta), in Acharnensibus editionem Frie derici Ilenrici laudes, in Vespis editionem R. B. B Oschipii, in Lysistrata editionem Roberti Enseri, in Thesmophoriagusis editiones Francisci Volum furachii et Roberti Enperi, inmanis item ejusdem Fritetschii, et praeterea ea, quae Carolus Beer In libro de numero histrionum apud Aristophanem Lipsiae a. IM . docte et probabiliter plerumque commentatus est. ouos libros si quis adeat, facile unoquoque loco intelliget, quid codicum auctoritate sit restitutum, quidve vel

alienis vel meis conjecturis correctum itaque eas tantum conjecturas hominum doctorum nominosim commemoravi, quas in- dorsius et ceteri quos dixi editores Aristophanis vel neglexerunt vel nondum cognoscere potuerunt. Facile autem fieri potest, ut me quoque latuerint aliorum emendationes quod si forte ipse eaSdem conjectando assecutus sum, fruantur illi inventorum

laude cujus laudis quam non sim appetens ipse modo in his sabulis corrigendis experius sum, cum animadverti multa, quae ante viginti fere annos in Aristophane emendaveram, his proximis annis, ubi praeter Pindorfium de Aristophane optime meri- -

10쪽

PRAEFATIO.ium alii quoque homines docti ad hujus poetae tabulas emenda das et explicandas accesserunt, ab aliis occupata SSe. Sedulo autem operam dedi ut oratio Aristophane quam maxime ex librorum optimorum auctoritate restitueretur, Itaque haud raro malui locum aperte depravatum intactum resiliquere uuam pro arbitrio aut praeeeptarum opinionum gratia immutare an adnotatione autem alia praeterea, quae verisImilia VI-debantur, proposui, multo plura additurus, si per ejusmodi editionum institutum liceret rationem accurate reddere eorum, quae quis corrigenda enset: nam si si simpliciter quid scribendum tibi videatur significaveris, semper verendum, ne aut non satis intelligatur, quid sibi velit emendatio quamve sit necessaria, aut etiam ea quae per Se Sunt plana et perspicua maligne simulent se ignorare. In Versuum denique numeris describendis pauca admodum immutavi, nam certius do his rebus tum demum judicari potest, ubi aecuratius in leges, qua poetae scenici sint seculi fuerit inquisitum. Addidi praeterea priori huic volumini ea, quae veteres Grammatici et de comoedia Attica et de Aristophane commentati sunt Perditarum autem comoediarum reliquias non recepi, cum jam ante undecim annos in ei noliti editione poetarum comicorum illas reliquias explicare et corrigere studuerim, quamquam nune alia vel addi vel emendari poterant. ouod si opera nostra in Aristophanis comoediis posita hominibus antiquarum litterarum studiosis non prorsus improbata fuerit, fortasse alias ea quae nune tanquam παρεργ' in nos recepimus, secundis euris iterabimus.

Seripsi arburgi Chattorum die VIII mensis Iunii MDCCCLI.

Theodorus ero. IN PRO LEGOMENIS DE COMOEDIAMAEC, OUAE

MUTAVI, NOTANDA SI T.

SEARCH

MENU NAVIGATION