Apparatus brevis ad theologiam, et ius canonicum complectens indicem historicochronologicum conciliorum, Paparum, antipaparum, Patrum, & scriptorum ecclesiasticorum, necnon hereticorum & compediosam iuris utriusque praenotionem. Accedit appendix de t

발행: 1751년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

ig PATR5s, ET DOCTOREs. Cardinalis S. Priscae ab Urbano II. vixit ad an. II 3 o. Multa perpessus pro Romana Ecclesia. Scripsit libros s. Epistolarum , Opuscula S., Sermones II.

S. Gregorius Magnus vixit ad an

6o . Eius Epistolarum Aegistrum, seu Regestum constat XII. libris . Heterodoxi, atque inprimis Jamesius in Vindiciis Gregorianis , aliquot eius Epistolas ipsi abiudicant, ac praecipue sq. l. i. de Disciplina circa Lapsos,quam tamen erudimii cum Nat. Alexandro ab antiquis temporibus interpolatam concedunt, 6q.L T. , & Io. l. II., &32. l. Iet. , quam etiam delarmatam concedit Nat. Alexis apud quem vide responsiones Catholicorum: Pr vilegium S. Medardi multos habet impugnatores cum Launoyo et alii tamquam legitimum tuentur cum Roberto atri mario , N Joanne Mabillonio in Apologeticis contra Launo m. Scripsit Moralia in Job , Librum Pastoralem, Homilias in Egechielem, & in Evangelia: Libros Dialogorum, communi auctorum.& Codicum MSS. consensu, quidquid plures Hetaerodoxi & nonnulli Catholici dubitaverint . Commentarios in Libros Regum , in VII. Psalm. Paenim tentiales,. in Cantica negat esse S. Gressorii

152쪽

& Sacramentario eius novis deinde accessionibus aucto. Sanctus Gregorius, dictus vagiane nus , quia natus est prope Nagiantum, ct Nagiangenae Ecclesiae curam aliquam

diu , sublevandi patris sui illius urbis Episcopi causa, suscepit. Fuit Episcopus

Sagimorum in Cappadocia , postea Cp. electus, & confirmatus a Concilio Cp. I. anno 38 I., quo tempore Episcopatu se jubens pacis causa abdicavit,&in patriam duam reversus In senectute bona quievit circa annum 3so. s. Maii aetatis circiteros. S. Basilio fuit amicitia coniunctissimus , omni scientiarum genere praecellans , in Theologia summus et unde Autonomastice dicitur nolletus. S. Gregorius Neocaesariensis Thaum turgus dictus a dono miraculorum, quo

maxime pollebat, fuit Origenis discipulus cyrca annum a s q. , & exacto sub tanto Magistro quinquennio Neocaesi riensis Episcopus ordinatus est. Septemdecim tantum Christianos intrans repexit, & moriens totidem tantum Gentillas reliquit. Obiit circa annum 26 S., Sanctus Gregorius Nysienus D. Basilii

153쪽

rg6 PATRgs, ET DOCTORES. Magni , S. Petri Sebastae Praesulis, Safictae Macrinae Abbatissae frater ipse sanctissimus, anno circiter g o. Nysilae in

Cappadocia Episcopus constitutus fuit. Ob Fidem Nicaenam acerrime propu gnatam a Valente Imperatore Ariano in exilium missus , exul octo annos in variis locis erravit . Sedi suae postea restitutus anno 381. Concilio II. Generali interfuit , & vixit usque ad annum 3sq. Vocatus est a VII. Synodo cecumenica ,

Tater Batrum, Sanctus Gregorius Turonensis natus est apud Avernos anno sqq. avunculo Gallo Episcopo Avernens c Ver-mout en Auvergue, ) bonis litteris inostitutus, Turones petiit ubi primum Diaconus, deinde an. 3T3. Archiepiscopus, tandem anno spi. obiit. Scripsit Historiae, sive Annalium Francorum libros Io. , & alia quaedam opera de Miraculis plurimorum8S. Martyrum, Confessorum, & S. Martini.

Haymo Epist. Halberstadiensis circa

154쪽

S. Hermas Pauli Apostoli discipulus ,

de quo mentio habetur cap. I 6. Epist lae ad Romanos versu Iq. dicitur obiisse 'anno So. Scripsit opuscula sub nomine T storis, quae magno in pretio habita sunt primis Ecclesiae temporibus . Hesichius , sive Isicius Ep. Salonitanus in Dalmatia V. saec. tempore Zosiis mi , & S. Augustini, quorum extant ad eum Epistolae . Hesychius Patriarcha Hierosolim itanus tempore Gregorii Magni , ut constat ex Ep. go. L. Neuter videtur auctor septem librorum explanationum in Leviticum , sed intermedius quidam Hebchius Presbyter Hyerosolimitanus , quem exeun te saec. V. probabilibus argumentis coninjicit Labbeus scripsisse Graece, licet opus a semibarbaro aliquo deinde versum iit , qui in quibusdam priscis codicibus

Tres ter Salonitanus dicatur . S. Hieronymus natus est Stridone in confinio Dalmatiae , & Pannoniae circa annum 3as . Presbyter anno 3 8. Ordinatus a Paulino Antiocheno, obiit valde senex anno ro. Multos habuit variis temporibus, & in vario scientiarum gemnere Magistros , Gregorium Theolo

155쪽

ag g PATRrs, ET DOCTORES .gum , Apollinarium Laodicenum, Paulinum Antiochenum, Didymum Alexandrinum . Varios Haereticos feliciter confutavit, inprimis Vigilantium, Helvidium , Jovinianum , Luciferianos, Pelagianos Origenistas . A S. Prospero dicitur Hebraeo simul, & Graio, Latioque venustus eloquio , morum exemplum , mundique Magister . Celebres sunt recentiores Editiones operum S.Hyer. Maurina , & Veronenses, quae maiori eruditorum plausu virum bdetur excepta.

S. Hilarius Arelatensis , primum Lirinensis Monachus sub S. Honorato, tum ejusdem in Arelatensi Episcopatu successor anno as. obiit anno qsq. iuxta Morerium anno q s. S. Hilarium vivum S. Leo I. Papa graviter excepit falsis

contra eum accusationibus deceptus :sed-re melius cognita mortuum debitis laudibus honoravit . Hilarius , Diaconus Ecclesiae Romanae , una cum S. Eusebio Vercellensi, aliisque eiectus in exilium anno 3 si . incidit in i Luciferianum schisma ac Rebaptigantium haeresime vocatus idcirco a S. Hieronymo Deucalion orbis . Videtur esse aut hor Commentarii in omnes S. Pau- i

156쪽

PATRlls , ET DoeTORES. Igyli Epistolas , quod inter opera S. Ambrosii habetur, & idcirco vocatur

brosiaster, id est Pseudo Ambrosius . Hilarius , Laicus , scripsit Epist

iam ad S. Augustinum contra eos, qui tanti Doctoris doctrinae circa Gratiam adversabant ii r. Falso huius Epistolae authorem aliqui fecerunt Sanilium Hilarium Arelatensem .

S. Hilarius , Pictaviensis Episcopus

ante annum 3II., in exilium missus est anno 336. , revocatus ab exilio an-RO36o., obiit circa annum 368. Ab omnibus Sanctis Patribus coaetaneis , ct recentioribus impense laudatus est; a S. Hieronymo vocatur eloquentiae Rhodanus . Eius Zelo conservata in

Galliis Fides Catholica , Arianae factionis adversarius constans eam viva voce , scriptis, frequentibusque Synodis debellavit, Hincmarus , Benedictinus, Rhemensis Archiepiscopus anno 8 s. obiit anno 88r. In pluribus Conciliis contra Gothes calcum Monachum c ordinis etiam S. Benedicti ) Praedestinatianum , primas partes habuit. Plura scripsit edita Parthis Studio P. Sirmondi. Ipsius Epistolae Historiam ejus temporis , & u

tramis

157쪽

Ido PATREs , ET DOCTOREs. tramque politiam illustranti Plures habuit Controve*sias cum Hincmaro Juniore Ep. Laudunensi, cujus erat Avum

culus is

S. Hippolytus , S. Irenaei Lugdunensis discipulus , incertae hucusque sedis Episcopus , in Italia Martyr obiit circa annum ago. Plura scripsit, quorum supersunt quaedam fragmenta tantum cum Cyclo Paschali Honorius , Augustodunensis Presbyter , & Scholasticus, floruit circa annum XI 2 o. Inter opera plura scripsit seriem Romanorum Pontificum a S. Petro ad Innocentium II. anno IIJo. electum; dedit, & Catalogum haere

Hugo a S. Victore . aut Victorinus .

natione Saxo , Canonicus Regularis in coenobio S. Victoris Parisiensis, obiit circa annum II o. cognominari solitus, alter Augustinus, vel lingua Augustini . Hugo Carensis , sive de Sancto Caro Delphinas ex valle Barchinonetae ad Ebredunum , ex ordine S. Dominici omnium primus Cardinalis factus ab Innocentio IV. circa medium saeculi decimi tertii . Concordantias Bibliorum primus excogitavit, pieque obiit Lugdu-

158쪽

hi , sepultus in Templo FF. Praedicato

rum anno Ialsa

S. T Delphonius Ep. Toletanus ab an 618. ad scripsit lib. de Vi ginitate S. Marci, & ser. de S. Maria , quem Nierembergius edidit . Reliqua Opera sub eius nomine Parisiis excusa pro supposititiis habet Joannes Poga. Idiota diu incognitus mansit. Is est Raymundus Jordanus , primum Praepo situs anno I 38 I. Ucetiensis c mes ) deinde Abbas Cellensis . Sapientis illius Ddiotae opera miram spirant pietatem . S. Ignatius primum S. Petri Discipulus, deinde ejus in Sede Antiochena post Evodium successor anno To. usque ad annum Io . aut Io8. quo Martyr obiit Romae sub Traiano . Septem Epissio las ad Smyrnenses, ad S. Policarpum, ad Ephesios , ad Magnesianos , ad Philadelphios , ad Trallenses, ad Romanos tanquam genuinum S, Ignatii opus agnoscunt eruditi. Ex iis Epistolis multa Fidei dogmata , inprimis Christi Divinitas , ejus in Eucharistia praesentia re lis mire confirmantur,ex iis inquam non secundum vulgatas Editiones, sed se

159쪽

r at PATRES , ET DOCTORES .

eundum Editionem Usserit ex MSS. Anglicanis , & Vossii ex Cod. Medicaeo . Usserius corruptelas omnes miniatis literis distinguit a verbis S.Ignatii. Joachim, Abbas Ordinis Cistercienis sis , ex Calabria oriundus , floruit XII. saeculo , & ineunte XIII. obiit. Eius liber contra quasdam Magistri Sententiarum opiniones damnatus est in Concilio Lateranensi IV. sed intacta fuit Joachimi persona , quia vivus Opera sua iudicio Sedis Apostolicae subiecerat .

. Joannes Cassianus , natione Scytha , i in Bethleemitico Coenobio educatus a

pueritia , AEgypti Monasteria peragravit , & cum SS. Patribus frequentia dexebus Asceticis habuit colloquia , unde

Collationes eius prodierunt. Constaritinopolim profectus , a Sancto Chrysostomo magistro suo Diaconus ordinatus , ab Innocentio I. Presbyter factus post captam ab Alarico Romam , Massiliam venit anno circiter qIo. Duo Monasteria ibi fundavit . Obiit anno qq8. iuxta Labbeum , & iuxta alios an. 33. Multa operatum ascetica, tum polemica adversus Nestorianos composuit .

S. Joannes Climacus , sic dictus ab Opere,cui Graece titulus est. climax, seu

160쪽

Scala , obiit valde senex post transactos in Monasterio montis Sinai annos 6o. circa finem saeculi VI., & juxta alios

anno ComS. Joannes, Damascenus a patria d ctus , floruit saeculo VIlI., sub cuius medium obiit . Pro cultu sacrarum Imaginum strenue decertavit contra imp ratores Leonem Isauricum , Constantinum Copronymum , & alios Incon octa- stas . Multa opera Theologica scripsit contra Eutichianos , & Nestorianos .doannes Duns Scotus Vide infra

Scotus ae .

Joannes Gerso Gallus Dioecesis Rhe-1nensis natus anno I 363. Doctor Parisiensis anno Igyr., is paulo post Cancellarius Universitatis . Anno I Iq. interfuit Concilio Costantiensi Legatus Regis Galliae, & Provinciae Senonensis. Concilio finito Parisios reverti prohibitus Lugdunum se recepit, ubi reliquum vitae tempus libris conscribendis, & parvulis cathechisandis in Ade Divi Pauli insumpsit . Obiit anno Igas. mense Julio , & in Ecclesia Sancti Laurentii sepultus est . Mira fuit pietate affectus erga Divum Josephum Beatissimae virginis Sponsum.

SEARCH

MENU NAVIGATION