Caroli Boucheroni Orationes habitae in R. Taurinensi Atheneo

발행: 1829년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

XCVinctissime ConStringens, mira pulchritudine. Ilaec monumenta, neScio quam romanam amplitudinem Regiis aedibus inserunt, quas idcirco excultiores hospites invisunt Studiosissime, Regem mirati, qui neque rumsticis otiis, in tanta regionis suburbanitate, hane veterum elegantiam voluerit deesse.

Vix dici potest, AuditoreS, quantam ubique gratiam istiusmodi in promovendis bonis a tibus munificentia, Regi conciliaverit. Nam quum praeclara

quaevis studia mansuetudinem flavent animorum, tum ea Pra

102쪽

XCIxsertim, quae ad pulchrum per tinent, ut qui in his plurimum sit, humanissimus habeatur. Et huius quidem rei fructum Percepit Rex, quum Neapoli , Romae , Mutinae , Mediolani ageret , nuperrime vero in itinere ad Orobios instituto. Est ibi Verbanus lacuS, eorum qui Galliam alluunt Cisalpinam , post Benacum Sane pubcherrimus. Duae autem insulae

haud longe a Palantio oppido

e mediis aquis erumpunt, quae Sororia quadam vicinitate ac similitudine inter se Coniunctae, a Borromacorum gente,

103쪽

in cuius ditione Sunt, nomen accipiunt. Ac nescio, an aliae iucundiores ad visendum sint, quum altera perpetuo Virens, stirpes serat omnium terrarum; altera salientibus, hortiS, SPQ-Cubu S manu excavatis, tabulis, signis instructa atque ornata,

eam Speciem praebeat, ut divina quasi virgula enata videatur. At ubi Aronam Primum , deinde ad insularum maximam diversatum venit Rex, qui undique concursus siebati Quae gratulationes illi habebantur lNec enim solum oppidanorum multitudo ab Intratio, Suna ,

104쪽

CI Licinii soro aliisque campestribus locis eo convenerat, Sed montani homines iam antea rei

fama permoti, ex Ilelvetiorum et Lepontiorum sinibus confluxerant, qui dissona lingua,

Consono Clamore Regem Salutabant. Vt autem, adveSPerascente iam die, nocturnis ubique secibus lacus coepit collucere, laetisSimum omnium Spectaculum editum est: naves ad pompam instratae di-SPerSim, consertim, huc illuc discurrebant, Simulacra Pugnarum inibant; tunc victi evadere , victores instare , inte-

105쪽

CUrea Symphoniacorum globi per

oram dispositi, Vario& ConCentus emcere. Biduo stipatus cunctorum studiis, in hospitio domus ClariSSimae una cum Regia coniuge suit Rex, quoad r gutu ameSSituque populorum ad Gaudianos discessit. Est in

eorum confinio alter lacus,

Cusius a Romanis dictuS, modicae magnitudinis et Summae item amoenitatis , sed diverso Plane adspectu. Nam quum Verbanus ad multam Ionestudinem pateat, hic contra Circumsidentibus undique montibus in orbem concluditur.

106쪽

CUI Scopulus ab imo lacu in planitiem attollitur , olim arx, nunc aedificiis contectus, et

perantiqui sani religione in priam is nobilis, quod Iulio, viro

Sanctissimo , eae gentes dedi-Caverunt. At simul vexillariam navem conscendit Rex, lyntres, scaphae, lembi vario colore distincti, eum comitabantur buthil ut iucundius eo exCUrSuesset, nihil quo melius vernacula illorum hominum festivitas posset ostendi. Quum paullo post eadem illa loca succederem, euntium, redeuntium tu mae passim occurrebant Rex

107쪽

cIVin omnium ore serebatur, tituli Per compita grandibus literis erant inscripti, qui singularem

ipsius in universos Comitatem testarentur. Sed infinitus es- Sem , si vellem Singula Persequi; hoc unum confirmabo, instar triumphi illud iter suisse, quod Rex ab Insubrum sinibus

ad Novariam , ad Vercellas , ad Taurinum, frequentissimis ubique omnium civium ordinibus , peregit. Quae quum ita sint, Cur Regi vehementer non gratulam bimur, Qui, quod optimis nonii unquam Principibus desuit,

108쪽

ut Suinmas populorum testificationes haberent, cumulatissime contigerit 2 Atque id eo

magis , quod PraeSenS aetnS, DESCio quo Commota felicitatis desiderio, et solertiora consilia, et ornatiorem quam antea P Cem requirit, sive is adhuc stimulus ex praeteritis Conve Sionibus remanserit , sive hoc demum crescentibus artibus tribuendum sit, quae humum nam vitam in dies adaugent. Sed tu , o Rex, excitatis monumentis, Communitis viis, ex- Structo navali, barbaris insigni clade multatis , aperte OStetim

109쪽

CVIdisti, te velle seculo satisfacere , et Spem futurarum rerum relinquere. Perge porro inceptis insistere 3 ex te namque discent aequales, non tam

generosum esse regni neceS-situdines dissimulare , quam easdem, uti facis, explere. Sic multa a maioribus inchoata perficies , gratiorque tui memoria ad posteros perveniet, quos videaris immortali cogitatione fuisse CompleXUS.

110쪽

V. GATTIERA R. A. Imprimatiar FERRARIS MODERATOR.

SEARCH

MENU NAVIGATION