장음표시 사용
41쪽
3. I. Denominatio chorioidis. ecunda oculi tunica scieroticae subiecta dicitur chorioides,
siue choroides, a similitudine fabricae, quae inter hanc oculi tunicam et membranam laetum inuoluentem, Chorion Vulgo dictam, intercedere veteribus visa fuit, quod illa tunica oculi eodem modo, ac membrana selum inuoluens, unice sere ex venis et arteriis conflata sit, et, uti membrana chorion utero, ita illa plurimis vasculis scieroticae adhaereat γ); dicitur etiam Graecis φαγοειθὴς, siue tunica uuae acino similis, aut vuea, quod instar acini uuae, illam in exteriori facie laevem, in interiori autem asperiusculam crediderint, quae quidem est opinio GA-LΕΝ1. b) circa etymologiam huius denominationis; vel quod eandem sere figuram habeat, ac Vuae acinus, cui pedunculus auulsus fuerit c), eodemque nigro colore tincta deprehendatur OO. Multi tamen iam inter veteres duas inter eas denominationes distinctionem fecerunt, ut partem posteriorem scieroticae subiectam, choroidem; anteriorem Vero pone corneam positam, vueam dicerent O, qui etiam mos inter recentiores ple-
42쪽
plerosque inualuit; etsi Galli inprimis nostro aevo meae nomine Partem posteriorem huius tunicae insignire adhuc soleant.
g. II. Tacita externa eiusque connexio ope cellulo datis cum
solerotica, facies interna omni nexu libera.
Choroides ergo illa tunica est mollis, tenerrima, et, quod ad primum statim intuitum apparet, conflata ex innumeriS vanculis, quorum maiuscula sanguine semper plena deprehenduntur ), quae ab insertione nerui optici ad originem corneae usque concentrica intra scieroticam expansa, faciem eius interiorem oblinit, cum qua et cellulosa tela et multis vasculis conis iungitur. Idem tamen hic, quod in omnibus reliquis partibus corporis humani contingit, ut nempe cellulositas illa in insante.
maiori copia, ac in adulto, huc congesta, et laZior deprehendatur. Cellulosa illa tela utramque membranam ubique arcte inter se coniungit, copiosior autem deprehenditur secundum ductum vasculorum et neruulorum ciliarium, quos scieroticae annectit, in homine tenerrima, ut satu inter utramque tunicam immisso, facile choroides a scierotica secedat, et unice vasculis scieroticae adhaereat; in bove autem aliisque animalibus satis fortis et tenax est, et Vinculum inter utramque tunicam arctissimum constituit, Vt, si scieroticam remouere velis, saepe facilius laminae chorioidis externae laciniae faciem illius interiorem sequantur, aut chorioideis plane rumpatur, quam Vinculum
illud solui possit. In eandem cellulosam in bove SΤAE HELI NVs pinguedinem effusam vidit, quod etiam Mou GAGNI-vs h) nonnullis in piscibus obseruauit. Quo propius autem chorioides ad originem iridi S procedit, eo maiori copia faciem eius externam cellulosa illa obducit, et demum semper aucta album illum circulum, qui orbiculuS ciliaris dicitur, efficit.
f) Eandem ob rationem iam o- g Theses Anat. Bot. quae in. lim UALLA choro idem sanguino- fertae leguntur Das ab Lu. HALLE-
43쪽
Post mortem inter utramque tunicam in hac cellulositate colligitur humor aqueus, qui eo maiori semper deprehenditur copia, quo longius post mortem oculuS euulsus et scierotica aperta fuerit, etsi in homine vivo interstitium illud, quod singi potest inter tunicam scieroticam et choroidem, plenum sit, ut duae illae tunicae ubique sibi contiguae sint; quod quidem huic interutramque tunicam spatio imaginario commune est cum omnibus fere cauitatibus, uti dicuntur, corporis humani, ut ventriculiseerebri, spatio imaginario inter pleuram et pulmonem, et inter tunieam vaginalem et albugineam testiculi et aliis, in quae spatia eodem modo in homine vitio et sano vapor tantum halat, ut omnes illae partes arctissime inter se congruant, nullo interualis Io vero intercedente, qui Vapor Daturalis aut ex morbo intemdum aut post mortem in aquam ccgitur i . Aquuta illa in cadauero in illud spatium Effusa imposilit olim Rio LANO h, qui
illa obseruatione ductus humorem aqueum non fantum his ori grystallino obductum, sod et humori vitreo circumfusum est e credidit, quod ille accurate innuit, ubi alio loco G), humorem aqueum e se suere, tradit, s oculum parte posica, intacita choroide, secueris, ut hanc ob causam iam olim PLA ΜΡ11 m) reprehensionem incurreret. Quemadmodum autem choroides intra scieroticam concentrica expanditur, ita facies illius interna, laeuis, ab ingressu nerui optici ad originem corporis ciliaris VSque retinae ita incumbit, ut illi ubique contigua, neque ullo spatio diremta sit, et duae illae tunicae in homine sano exactissime ubique inter se congruant, quod quidem spatium imaginarium naturaliter vapor replet, qui impedit, quo minuS duae illae tunicae inter se concrescere possint; interdum autem eX Vitio in aquam coactus repertus fuit n , quae maiori copia in illud spatium offusa retinam ubique sua sede in medium compulsam in cylindri formam
ao3. Huc autem non est referendus iocus DIE MERBROENII, Anat. c.
XV. ubi, laesa parte posica bulbi
humorem viscidum erumyere, asserit; statim enim apparet, phaenomenon illud deberi humori vitreo, pervulnusculum choroidis erumpenti.
LE , qui etiam inter retinam et cho-D roidem
44쪽
n sena PTIO ANATO M. oc VLT HVMANT mam contraxit so). Nullibi autem altera tunica alteri adhaeret neque cellulos tale quadam, neque VascUliS ab altera in alteram transeuntibus duae illae tunicae inter se cohaerent, et iterata experientia fretus cum Ill. HALLERo ausim assirmare, a facie interna choroidis ab ingressu nerui optici inde usque ad coniunctionem processuum ciliarium cum corona sic dicta ciliari, ne unicum quidem vasculum in retinam tran Sire, et crediderim. vascula illa ex choroide in retinam tranSeuntia, dicta FABRiCIO AB AQUA PENDENTE o , WEPFRRo q), AMBRos Io EERTRAND cr), Sae. YVES s , aut HoVIo t), et ANTON. MAI-ΥΠκ1κ AN u), si Vere adessent, non adeo plane oculis meis subducere se potuisse, post iniectiones non in seliciter ope mercurii factas, quae circuloS et arteriolas iridis fere micro scopicas in oculis animalium maiorum facile mihi deteXerunt, cum tamen ne vestigium quidem vasculi in choroidis facio interna in retinam tran Seuntis unquam mihi occurreret. Praeterea ipsa facies illa interna tapeto inferius describendo, levi, ubique aequali, tecta, et pigmento nigro obdusta contra ipsum illum transitum vasculorum omnino Pugnare Videtur.
queum emanare scribit. Vid. Octili artis. anat. Amstet. 168o. p. I o) Vid. MORGA GN. epist. anat. XVIII I. 138. Intra hoc quoque spatium sedem habui ste videtur morbus ille mirus, quem Ill. HALLE R. in Programm. de induratis corporis humani Maνtibus, annexo dissertationi Cet. Suso EGELII , si flenti experimenta circa varia venena in vitiis
animalibus instituta. I. VIII. gra phice descripsit. Ubi choroidi suberat lamina lapidea, illi coneentrica haemisphaerico cauo similis, quae per rabatur rotundo foramine, quo
neruus Opticus subit, intra quam ca Deam neruus quas, alba nempe Cylindrus , ex foramine nerui optici orta. Et corruptae lEnti crustallinae adhaerens, repertus fuit, vestigium forte compressae retinae et membra. nae humoris vitrei. recusa in oper.
45쪽
g. ULNigredo, qua utraque facita choroidis tingitur.
Facies autem externa & interna choroidis in adulto ex mishro fusca semper apparet. In oculo hominis adulti non solum suscitas illa totam faciem externam choroidis obtinet, sed et ipsa scieroticae facies interna, quae choroidi incumbit, et celi losa tela utramque tunicam connectens, illa fuscitate tincta deprehenditur, quae facies externa in fetu alba & sere rubella semper reperitur M. Sedes autem huius suscitatis in facie extemna sita osse videtur in ipsa choroidis cellulositate, neque materiae cuidam nigrae extrinsecus chorOidi insidenti, aut laminae eius externae subiectae, et per illam translucenti, tribui posse videtur ). In oculo enim recenti neque digitos, si externam faciem attingas, fere tingit, neque choroides aquam turbidam reddit; sed et illa cellulosa choroidis, per plurimos dies in aqua maceratae, pertinacissime nigrum colorem conseruat, etsi, si1 Iaminae exteriori foret subiecta, per lacerata choroidis loca Oigra materia posset exire. Post aliquot autem dies, cellulosa illa tenuissima, putredine resoluta, in minimos flocculos & pulvisculos nigros abit, quae aqUulam, EX VOpore coacto inter utramque tunicam ortam, nigro colore tingit & turbidam redditi Manifestiora omnia illa apparent in oculis animalium maiorum. in quibus tela cellulosa maiori copia inter seseroticam & choroidem deprehenditur, et sortioribus fibrillis facta ubique accurule illas coniungit - , quae tamen, licet choroides ad putredinem
que Omnis choroides, abluto pI
gmento nigro in fetu et infante auha est, et sane experientia pugnat contra TAYLORVΜ , qui externam
quoque faciem in infante fuscam esse, et insenio fensm albescere dicit. Tr.
du mechani lime de ι' oeil, p. a3. In omnibus autem animalibus quadrupedibus, et in auibus externa facies choroidis fusca est, in piscibus autem plurimis, e. g. in lucio pisce e legantissime colore argenteo fulget, et in rana ante ius micis sere aureis conspersa est. In perca marina huis ius faciei colorem argenteum iam adnotauit Ili. ΗΕisTER in dUI de choroidea g. V. not. h. y ConL MORGA GN.em'. anati
XVII. 3. ra. Vid. fermonem de differretia
fabricae oculi humani et brutorum in Comment. Soci Reg. M. Gostin . T. IV, p. 196.
46쪽
vsque macerata fuerit, a nigro colore in dilutiorem & magis aubescentem nunquam mutatur. Ne autem mirum facito cuidam videatur, cellulositati ipsi nigredinem illam tribui, plura habemus in corpore eXempla telae cellulosae nigrae, ubi nulla valet suspicio, nigredinem pigmento cuidam nigro, propriis glandulis secreto, deberi. Sic & in homine & in boue, & porco cel- Iulosa, quae funiculos medullares nerui optici dii linguit, & illa, quae glomerulos minimos glandularum conglobatarum nectit.& in thorace & in inguine fusca interdum in adultioribus mihi visa fuit. Sed et reticulum Malpighianum nigrum quodammodo huc pertinet cu). Aliter autem sese res habet in facie interna, cui insternitur verum pigmentum nigrum, aut pullum, in infantibus crassius, solidius, saturatius tinctum, & fere instar pastae choroidi obductum, prope ingressum autem nerui optici vix ullum, ubi circulus albuS apparet, et anterius crassius, quod in fetu, teste Usis L 1ΝG1o bo, iam adest, palpebris nondum seruiatis,&, uti DIE MERBROECKIVS c iam obseruauit, per tenuiorem scieroticam ibi pellucet, cui inde color ex albo coeruleus conciliatur. PΕΤΙΤvs d) cum Most GAGNIo optime monet. colorem illum nunquam sise prorsus nigrum, sed potius ad eum, quem labaci vocant, vergere. CrasthieS quoque huius pigmenti increscente aetate ita sensim diminuitur, ut transpiciendo per humorem vitreum vasa choroidis sanguinea retro illud nunc aquosius saltum videri possint, quae in infantibus Eo tanquam lamina nigra omnino tecta latebant jD. In omni autem aetate color
hi Multa alia in oculis brutorum
sunt loga,. praeter choroiciem, ubi cellulosia nigra deprehenditur In scieroticae externa facie oculi suilli in utroque latere maeulae duae nigrae apparent, cum ipsa scierotica subieeta candidissima sit. Oculi ceruini coniunctiva circa corneam Ni-Rerrima quoque apparet. In oculo felino et caprillo linea nigra limites inter corneam et scieroticam ponere sere videtur. Vid. in Comment. Soci Reg. Se Gotting. loc. modo cit.
Ira6. y. 79- ε md Ioc. modo cit. f) In plurimis animalibus ex quadrupedum genere choroidis interna facies non ubique spadicea aut pigmento nigro obducta est, sed magna
47쪽
color ille in posteriori parte choroidis, quae verae retinae inincumbit, aquosior est, minuSque pertinaciter illi adhaeret, ut aqua calidiori facile, inprimis si Vasa cera fuerint repleta, ab-1torgi possit la), ac in facie posteriori viaeae, & coronae ciliaris,
ubi multo crassus, solidius, magisque nigrum, ad pastae Uaturam propiUS accedit. Vueae inprimis in adultis arctissime adhaeret, eiusque substantiae ita iungitur; ut in vivo homine, etsi iris aqueum humorem ubique contingat, in eoque tam crebro agitetur & moueatur, ipsum tamen colore non inficiat li); sed& in mortuo, vix, nisi choroide macerata, aqua plane detergi possit. In infantibus autem tota sero illa lamina nigra, quaevueam oblinit, taeniae nigrae instar, leui maceratione inde secedit, ut iris candida appareat. Corpori autem ciliari non aequali ubique modo illinitur, quum valleculis inter processus ciliarses intermediis arctiori vinculo sit agglutinatum, & saturatiori solidiorique pasta illas obducat, apices autem prominenteS liberas sere & nigredine puras restinquat, ut striae illae candidae nigris valleculis alternis vicibus interposilao annulum eleganter ex albo & nigro varium emciant, quod quidem pigmentum vix nisi dissicillimes ex illis valleculis abluitur, si oculus ex corpore hominis adulti evulsus fuerit. Semper tamen magna pars huius pigmenti fusci, quod corpus ciliare obducit, humori vitreo agglutinata haeret, dum hic a corpore seiungitur, annulumque format, quo lens crystallina cum humore vitreo deposita, circumcirca ornata apparet. In infantibus non raro contin- magna saepe ex parte, inprimis pro- mens Soc. Rem M. Gotting. Obseru, pes ingre m nerui optici pulchris de disserentia fabricae. &c.
potius Coloribus, argenteo. aut ad cg) Uid. Comment. Boerhaari T. splendorsm matris perlarum acce- IV. g. DXXII. not. e. Vix ergo dente, viridi, Coeruleo, aut flauo ful- video, cur nonnulli ex antiquioribus, get. In lucio pisce autem facies Vti SPIGELI vs Libr. X. pag. 326. choroidis retinae obuersa coerulea PLEMPIVA Ophthalmogr. C. X. instratam sibi habet pastam fere ni- FABRIC. AH AQVA PENDENTE degram solidiusculam , in laminae co- oeulo P- I C. IV. pigmentum ni- haerentis speciem extensam cui grum jaciei choroidis internae innais pastae demum pigmentum e rufo tum et inseparabiIr dixerint.
fuscum, facillime ab aqua solubile, h Idem iam adnotauit MoR- ubique illinitur. cons. T. IV. Com- GAGN. epi' anat. XVII. g. sa.
48쪽
tingit, ut omne pigmentum a corpore ciliari secedat, et processuum ciliarium apices non solum, sed etiam valleculas interpositas albas & puras relinquat, quod humori vitreo circa lentem agglutinatum radiati sere floris discum ex nigris petatis compositum egregie exhibet i . Illud pigmentum, quo viaeae facies posterior, & corpus
ciliare obducitur, nigri muci ex ultimis sorte villis laminae internae secreti naturam referre fere videtur. A facie autem posteriori iridis & corporis ciliaris oculi recentis & inprimis infantis laciniae saepe maiusculae, choroide in aqua huc et illuc agi-.tata, facile secedunt, quae in aqua sultantes et membranae tenuioris instar inter se cohaerentes naturam peculiarem, & indolem ab omnibus reliquis succis secretis diuersissimam, facillime produnt. Aeque minus tamen ac in suscitate faciei exterioris ad glandulas proprias, quae illud pigmentum secernant, confugere necesse habemus, & certe glandulae CHIR Aci D, MARV1 I), BRIAS EA V m), & corpuscula rotunda VALSALVAE n , quibus secretionem illam peragi credebant, iam antea obsoluerunt co), et ingeniosa magiS quam vera sunt, quae de huius pigmenti atri generatione recentiori tempore LE CAT
proposuit. Omnibus autem probe eXpensis, pigmentum illud nigrum ad naturam reticuli Malpimiani propius accedere mihi videtur, cum quo indole pulposa, iemifluida, & quasi ex
muco concreta plane conuenit, &, Vt illud rete, ex coacto albquo humore fusco de tapeto villoso choroidis exhalante compo i) Idem vidisse videtur CAssg-RIVs, ubi Penta A. de organo vi- sua T. V. f. p. et '. corpus ciliare plane album et partem posteriorem choroidis fuscam fere pingit. Annui m nigrum in humore vitreo circa lentem relictum idem delineat. T. cit. f. ar. et a8. et RV YsCH. T. XVI. f. r. .
o) Cons. Comm. Eoerh. T. IV. I. DXXII. NOt. e. p) Tratu des Sens. y. 159. Contra hunc iam dixit Cel. CAMPER. in differt. de quibusdam oculi partiabus cap. III. quaest. Ι. quae inferta legitur Volumini IV. Dissert. Anat. ab Ill. HALLERo coIIε'. F. Gyr.
49쪽
ni videtur 9 ), quae quidem sententia ex inserius dicendis non
g. IV. Opiniones Auctorum circa originem choroidis.
Circa originem choroidis eadem fere valent, quae supes rius de scierotica dista sunt. Omnes enim fere Anatomici, qui scieroticam durae matris propaginem esse perhibent, eodem modo choroidem a pia matre nerui optici prognatam et formatam esse docent r , quae quidem sententia, postquam RVVAC Hi Vs choroidem in duas diuidi posse Iaminas monuit, eo fuit aucta & ornata, ut ex arachnoide exteriorem laminam, choroidem proprie dictam, ex pia matre autem internam, quam RVVACHIVs a suo nomine En chlanam dixit, efformari plurimi crederent D: nec multum abludunt, quae de huius tunicae ortu tradidit Cel. LE CAΤ t), qui piam matrem nerui optici ad originem retinae in duas laminas secedere scribit, quarum ait m in choroidem, altera in laminam interiorem scieroticae accessoriam degenerare videatur. Etsi autem paulum dis erant, quae nonnulli eX antiquioribus de origine huius tunicae docuerunt, qui piae matriS Alteram Iaminam quidem in choroidem abire, alteram autem ad constituendam cum substantia medullari retinam inseruire crediderunt γ); in eo tamen omneS consentiunt, choroidem propaginem piae matris nerui optici v
deri. Quae quidem sententia de continuatione piae matris in choroidem inprimis a MARIOTT1 asseclis avide fuit arrepta, quorum nempe theoria, quae choroidem Verum esse visus org
num docet, praecipuo illo fundamento ita subnititur, ut, illo sublato, omnis illa hypothesiS sponte corruere videatur. E
Vid. g. Praeterea cons. Verba de reticulo Malpighiano Ill. ΗALTERI 3. 427. Cl. MOEHRING pigmentum illud iam cum rete Mal-pighiano comparat, et vasculosum esse credit Diff. de visu p. 38-
50쪽
contrario autem, quotquot fere, scieroticam esse propriam oculi tunicam, nec eX dura matre natam, perhibent, eodem modo, - choro idem esse tunicam peculiarem, & a pia matre nerui optici plane distinctam a Trinant, quod inprimis ALBINVs eiusque
f. V. Connexio choroidis ope cellulo, latis cum pia matre nerui optici.
Tunicae choroidis facies eXterior, quo propius ad ingressum nerui optici accedit, eo arctiori vinculo cum lamina intemna scieroticae coniungitur, Vbi, plurimae Arteriolae Ciliares posteriores, & copiosior cum illis allata tela cellulosa utriusque tunicae accuratiorem coniuncitionem esticiunt. Vbi autem circa ipsam primam originem retinae pia mater in omni ambitu laminae cribrosae, per quam substantia medullaris transit, a neruo optico reflexa, circulo fasto in oculi cauitatem aliquantum pro- minuto ad scieroticam accedit, Vt intimam illius lamellam constituat, quam fabricam supra descripsimus li); ibi choro ides illi circulo piae matris arctissime adhaeret ope breuissimae &densissimae cellulositatis, & soramine circulari & margine integro αὶ Djs de visu, g. aa.
De oculi humani fabrica, g. VII. a) De oculi confructione, g. VIII. a) Dif. de oculo hum. g. 38. b) O era. circa retinam, g. VI. o Phyilol. T. II. g. 733. d) Di f. de choroides, p. s. e) E U. anat. de la tete T. IV.
de poeil. p. 26. g) Praeter Albinianos discipulos, aliosque modo laudatos pauci i1imos esse crediderim, qui choroidem piae matris nerui optici propaginem esse negare velint. UAL SALVA, qui choroidem ab Arachnoide deducit, festinans scripsisse videtur, dis. ILn. 6. ab M ORGAGNIO ep. XVI. 2.16. iam correctus.