Constitutiones et decreta condita in prouinciali Synodo Mediolanensis, sub ... Carolo Borrhomaeo ... Archiepiscopo Mediolani

발행: 1566년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

TARI TERII f. 22 uim intelligat, quose obstringi uult. Sit praefecta id facere neglexerit, eiusdem Tridentini concilij decreto ab eius y- c. 76.cio tamdiu amoueatur , quoad Episcopo

uidebitur. Novitia ne examinetur intra septa monasteris,sed extra: in publica eius monasteri, ecclesia, ut 'libere et fidenter suam uoluntatem exponere possit. Quod uero profesione facta, eleemosyne gratia ad professam sustentandam moua serio datur; id quo tempore puella religionis habitum suscipiet apud uirum, monialibus, et enum Superiori probatum , deponatur;ut nullo impedimento tum monialibus practo e se positi.

Nulla autem renuntiatio bonis a nouitia

fiat i nisi, quemadmodam a concilio Tridentino iussum est, facultate ab Episcopo inel eius uicario permissa, ad duos proximos menses,ante profestonem at. Et quoniam,quae moniales,profesione facta,uelum susceperim quottidie suae religionis diuini officium dicere debent, nulla ad profestonem admittatur, quae congrue legere et ossicium dicere nesciat. id autem experiri debebit is, cuius Uycium est eas examinandi, qui se

252쪽

praesente , eam legere iubebit. Profestonis autem et diei, et anni, quo facta est in libro, ad eum usum confecto ,

memoria conseruetur, manu eius monia

iis , quae scribae officio fungitur; adhibita subscriptione eius,quae professa sit,si modo scrivere sciuerit , et Superioris, qui eam admiserit. Γuo die puella profitetur, uel monialem habitum indui inforesteri Gadibusiq.monialium,ab eius propinquis et amicis conuiuia ne stan neue bellaria dentur.

DE DIVINIS OFFICIIS,

precationibus et lectione Nonialium .

CVM ad sanctimoniales ualde pertineat laudare asidue D EvΜ creatore conseruatorem, et redemptore mundi,eidemq. gratias agere,et supplicare , ut suam misericordiam omnibus hominibus ad salutem impertiat; idcirco moni les omnes die noctuq. chorum stequentent ;JacriEq. of ciis distincte, attenteq. ab ipsis et uoce, et pio animi afectu cel brandis , intersint; illis solum exceptis , quarum praefecta iusti impedimenti excu

253쪽

sationem acceperit.

Ad sint auten singulae initio diuinorum sciorum,cong ruenti sui ordinis uestitu indutae, in suis ac propriis locis, et usque adsuem pervant, non prius inde discedentes, quam praefecta aut uice eius alia,

discessus Agiusicationem iecerit; nisi necesitate alivdpostulante, id eadem permiserit. Soni,cantus,qui bonesi et spirituales nosent, colloquia etia risius,quidquid prater ea indignum est domo DEI ,et eius dianina maiestate, cum qua colloquimur in

oratione,omnino amoueantur.

Quaecumque autem contra haec,quae iussa sunt, aliquid fecerit, praefectae arbitrio pro modo culpa acriter puniatur. Et quia mentis oratio tanto praestantior ea,quaesolum ore exprimitur, quanto anima est excellentior corpore; piis incredibile solatium a fert, et M eosiq.quottidie nouis cumulat muneribus, in Deum quodam modo conuertense ideo moniales et Velatae et Conuersaepraeter horas canonicas,aliasq. orationes,quas ex Uycio habere debent, quottidie in chorum universae conuenientes, nisi necessario impediantur,saltemper hora mentalem ora

254쪽

ilonem adhibeant ; semibora uidelicet ps matutinum, ite . pos nunam, aut completorium, sublatis ad Deum mentibus piis etfalutaribus rebus contemplandis.praesertim uero uita, strinamg. D. N. I E S V CHRISTI, atque eius

sanctam'steria Dudiosee meditabuntur , pastonem uidelice mortem,r rrectionem, ascensuia in crium, extremum a suentum ad iudicium, beatorum gloriam , et damnatorum sipplicia, aliaq. eiusmo- . di, quae ad DEI gloriam,et propriam proximorumq. salutem pertineant. Quoniam uero a Tridenti sanctas' nodo prohibetur, ne in choro,uel monaste

*d si rijseptis,sed in ecclesia publica sancti J-

F - ς mum C u R I s Υ I corpus confieruetur; e sciant Superiores, ut eiusmodi decreto ubiq. obtemperetur. Diebus festis ut otium,a quo mala omnia oriuntur, itetur moniales tempus,

quod sibi a diuinis of cijs et conoetis orationibus superfuerit, i n sacra aliqua lectione consumant, quae ad Dei, et sui ipsius cognitionem eas ducat, viamΤ. monstret perfectionis et aeterata uitae q. uel separatim, uel coniunctim faciant, crem

huiusmodi lectio sι is et fiuctuosa sit

255쪽

TERTIA. 229 animarum oblectatio, uitia coerceat, ad uirtutes instammet, contra autem inaniaum librorum lectio mentes corrumpat. Quod ne accidat,Superior, aut confessor omnes monasteris libros peficiat, et recognosicat ,singulas moniales in uirtute obedientiae suos proferre cogens.

ac de proprietate tollenda. I omnibus monasterijs, quod ad cibum, potum,somnum, vestitum, cet rasq. res attinet, omnes commEnitor Quant,ut a sacro Tridentino concilio decretum est ; neqMe quidquam inter eas differat, aut alia alij praeferatur, aut posthabeatur, quemadmodum uotumpaupertatis postulat; ut tuum, et meum, atque omnis priuata rerum possessio et

re,et uerbo omnino tollatur,omnis etiam superuacaneus, et inanis rerum usus; neque ulla sit,quae quidquam postideat, aut adbibeat,ut proprium, etiamsi ad necessitatem concessumsit. Omnes igitur mi neris nouentus ,

c. 2.

256쪽

euiuscumque generis sin eleemosyna etiam et quaestus ex laboribus,liuellipraeterea,legata et bona mobilia et immobilia, quae testameto relicta,et quae donationis, uel alia quavis causa obtinuerint,a singulis monialibus ad communem monasterii utilitatem conferantur. praefecta uero pro sua prudentia et immanitate ex illis ipsis bonis eius necessitati pol imam consulat,ad quam pertinerent,nisi obstaret paupertatis uotum. Utq. omnis proprietatis occasio tollatur de monasteriis; confessores,ac praefectae, uoti paupertatis accuratius seruandi gratia monialibus suadere studebunt, ut curent omnes uestes lineas,laneas,uel pelliceas, aret cuiussis generis in communi 'loco asseruandas, duasiq. ex monialibus, quo tempore mutantur officia, iis excutiendis,purgandis et farciendis praeficiendas;quae etiam sororibus in singulas hebdomadas pro tempore , et, ut usus feret, eas distribuant; lia . uestes apud se habeat,praeter eas, quae ad quottidianum is sunt necessiriae.

Degrotarum uero veses,contagionis nomine suspeoia ,separatim custodiantur , aut apud illas Us; relinquantur.

257쪽

TERI se. 23 IDona, quae singulis mittuntur, adpraefectam adferantur;nec ulla positi illa accipere, aut ad usum adhibere,nisi sciente et consentiente praefecta, quae in id omnino

incumbere debet , ut ex monasterio uitiaum proprietatis,tamquam multorum malorum causam, euella neque cuique permittat,ut pecuniam, Ad se habeat. Ter autem insingulos annos,PVfecta una cum Discretis, cellas et suppellect lemsingularum monialium diligenter inquirat;et scrutetur ne ulla quidquam habeat propris, aut plus, qMam quantum ei adsuum usum concessi fuerit.

suod si quae proprii aliquid tenere depre

hensa,aut conuicta fuerit; ea biennio activa et passiua uoce priuata sit ex Tridentini concilij decreto; atque etiam iuxta suae regulae et ordinis constitutiones puniatur;multoq.magis,quae ex communi,alit ex eo,quod alicuius usui tributum sit,furtim sibi aliquid uindicauerit. Si praeterea specillum, catellus, linguen t aut si dimenta, et huiusmodi inanium rerum quidquam Vad aliquam repertum fuerit ; Superior statim id e monasterio areferendum,et eam, ud quam inventum fuerit,acriter puniendam curabit.

c. 2.

258쪽

Nolualis siue uelatasiue conuersa sit, eleemosynam dare,largiri,aut uendere esculentas res, uestes, aut bona cuiusuisgeneris sinit,etiamsi ad usum ei attributam

aut etiam legare omnino nonposiit. Quae secus fecerit, velum ei per mensem adimatur; ac ter se uerberibus addisciplinam affligere cogatur. In quo tamen integrum 'praefectae concedere facultatem, cui concedi debere iudicarit,aliquid deuotionis, ac religionis eausa,vel aliud exiguum elargiendi propinquis,ast bene merentibus. ω'Duitum minoris campa omnes conueniant ad benedictionem mense,qua praefecta, uel uicaria, uel, ipsis assentibus,antiquior Discreta faciat. Deinde loco et ordine discumbentes non prius discedant, quam Deo gratiae actae fuerint. quae non obedierit,uno die obsonio priuetur; ac postremo loco in mens

sedere cogatur.

Mane, et uesperi ad primam,ac secutidam mensam aliquisspiritualis liber, qui ad religionem incendat, quottidie legatur , omnibus discumbentibus, cum silentio et

attentione audientibus; ut una cum m. pore mens etiam recreetur .

259쪽

ΤΕ Ι ΤΙ .E. 233Vniuersae moniales, si fieri posit, o loco dormiant, a praefecta Mut a uicaria optime concluso;cuius claues is ipsa praefecta asseruentur.

Singula autem in singulis lectis omnino dormiant, et in singulis etiam cellis; si tanta ibi sit copia cellarum, ut omnes capere possint. Cella uero diu, noctuq. apertae sint; ut

praefecta in singulas horas inspicere eas possit.

Dato autem signo eundi cubitum , locose tibi dormitur, clausio, praefecta, aut eius vicaria, aut aliqua ex Disiretis, omnes cellas uisitet; ut An omnessuis dormiant locisAnimaduertat . DE CLAVSURA, ET D AFad eam tuendam aliqua ratione pertinent .

Monialibus nulla quidem nimia di

ligentia uideri debet ad eius th Duri custodia cuius cares propinquis rei familiari ac terrenis omnibus rebus I risiq. renunciantes,in septa monaserj se incluserrent. Vt igitur sanctum earum propositum, ea exparte,qua diaboli insidiis maxime '

260쪽

patet,communiatur; curent Episcopi, ut

ad omnes fenestellas, ubi colloquendum sit duo ferrei esuri seu cancelli con truantur qui saltem palmo distent , alter ab

altero.

Inter uirgasferreas, quibus singuli cancelli compacti sunt,non plus omnino, qua untia intersit. Sint autem uirgae ita lidae, ut neque facile frangi,neque flecti poseint.

Intimo uero cancello, quo moniales ad colloquendum accedunt, ferrea lamina pingatur,qΗ moueri nequeat sitq.exiguis foraminibus, ad audiendi tantum commoditatem perforata, cui lineus paunus nigri coloris,ligneis tabellis affixus, insevi fenestr.e, quae aperiri possit, cum erit colloqsendam, ponatur. In ea lamina feri positi quadrata fene-Bellula nouem tantummodo unciarum, euius clauis a ρ fecta custodiatur; neque eamfenenellulam aperire liceat, nisi quo tempore colloquendum sit cum Episcopo,uel ordinis Superioribus, alit cum parentibus, etsi tribus monialium, et aliis arcta propinquitategeneris coniunctis,aut cum insirimentum aliquod confici,uel sacrum sermonem audiri oporteat.

SEARCH

MENU NAVIGATION