Sacrosancta Vaticani templi porta populorum ingressui patefacta ab Vrbano 8. ... Idyllium a Francisco Alterio dictum in Collegio Rom. Soc. Iesu

발행: 1625년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

FRANCISCUS ALTERIVS FA CROSANC TA Vaticani

gempli Porta, quam nuper maiorrum quidem more ed dignitatemva, popuIoram votis aperAHIL VRBA- populorum votis verat Ii, VRBANE Pontifex Beatis e,ut aitum mortatibus patefecit ad Deum, ita mihi potissimum ad Te , hoc es ad proximum Deo caput ter ostendit atque obtulit Meraliter ingressum . Neque decuit ad Maiestatem istam Ttiam a cedere, nisiper ostium cis. Quamuis hoc sane carmen inelegans ,-argumento, quam arte felicius prae se nihil

omnino ferat, quod eruias os oculos Tmi ad sese ab

assit a terrarum prouidentia, curaq; 4antisper inclinete memineris tamen cis Deum, cuius vi vices in terris, itas mores cumulate Tu geris, non nisi ad hominum errata' A 2 vel

3쪽

vel caelo de sum . Ego vero quicquid vel inpolitiusfribendo de Te,vel Te audacius adeundo peccauerim, non repente luendum censeo;cum proer Humanitatem Tuam, acerrimo iudicis, s amplis mae Maienati parent , etiam annus ipse fit venieciquem Tu senum e cael0 recens, quidem meritis antequam ritibus euocasti. Excipe

igitur hoc quicquid es muneris , futuram apud Te subito magnum . Quod st veteri Sapientium oraculo, se ipse contentus es Sapiens,an nonMagnitudini Tuae vel minimum opustulum abundejussciat, quod Tibi Te praeferat, ac reptasentet φ Interim ego, dum sanctis os isos pedes veneraturus exosculo' vim plane delibaturum me spero , quapossim imposterum meliora conari.

4쪽

DITE Romano scelerum contagia Regno, Si qua forum tenuistis adhuc. optata recurrunt Saecula, mite caput faustissima porrigit artas.

Sic iubet URBANUS, qui caelo deuocat ANNUM. Ite procul stygiae pestes, damnataque lucta

Agmina perpetuo , sentemque reposcite noctem Indecores animae , soboles inimica diei. Sol oritur , quo non alium consurgere Qtem Candidiore coma , dc melioris origine lucis, Uidit inexhausti violentior ambitus aeui, Quina pererrato cum lustra referret Olympo. Iam caeli patuere fores: similique metallo Obsita iamdudum , centumque obdusha catenis Et frangi metuente rigens adamante fatiscit

I RNVA terrarum lustralibus edita sacris, Fatalemque sinu grauido exclusura salutem. Unde nouum mundo fulsit iubar emicat ingens Lucis honor , sed causa latet; diuinus inaurat Rivus agros: sed habet ratior inter sidera fontem,

5쪽

Et caput occultat,dum flumine recreat orbem. Uos aeterni ignes, oculique volubilis orae, Excubiae Superum, scriptusq; eXercituS RUTO,

Aurea progenies, Sc posthuma filia Solis :Pandite, si quis amor, tantarum eXordia rerum; Et vidistis enim festi proscenta caeli, Quae discreta procul mortalibus eripit ausis Nobile sipparium, replicataq; carbasias aurae. Dicite,cur sanctos sera liberat ardua postes, Qtabar sheterat firmata diu ; cur publica Romae

Sacra reflorescunt, annorumque Orbe Voluto, Mitis,ab integro, Uirtutum nascitur aetas. Iam Sol astriferi per inardescentia mundi Prata , ter o honos efflauerat ore Decembres, Autumnumque fugarat hyerns, spatioq; remens Quina renascentem properabat olympias annum; Tum faber aetherei motus immobilis ales, Cui Vaga praecipitis vota temporis annua curae est,

Dat signum Superis;dense volat agmine pubes Plaudendi studio,atque operi deuota futuro, Pandit anhelantes laeta ad spectacula dextras. Est in secreta caeli regione latenti S, Trans anni metas, de limina Solis Eoi, Sublimis tholos , de paribus distincta trichoris Atria, sidereum TRIADOS testantia Numen Non opus humanum;diuina decempeda finxit. Nempe

6쪽

Nempe nec aurato moles operosa metallo , Argentove micat: fastidit humillima caelum, Et gemmas conferre pudet, quibus aemula tellus Iudice se, nimium plaudit sibi; nobile tectum Materia meliore nitet , nec dicere possis Quale decus: tantum qui lucida moenia format,

Aut idem Sol est, aut saxa simillima Soli. Aedibus in medijs, ipsoque in limine templi, Qua primam late in faciem domus extima surgite Ingentes aditus , & postibus una stiperbis

Porta subest, mediamque intersecat ardua molem Ipsa tamen nulli patet obuia ; robore duro Clauditur, dc foribus vallata rigentibus arcet Ingressu populos, immortalique tenetur Mole catenarum, aeternoque in vecte laborat. Tunc solum inverse reserantur cardine postes, Cum quartam stiperans vicesima ferbuit aestas, Iamque redorditur noua sarcula, mobile tempus, Et sese sua per vestigia recreat aetas. Hoc aditu,ut perhibent,haec lata per ostia caeli Prodijt Omnipotens diuinae mentis imago, Cum Patris e gremio geniturae in viscera Matris Dulcis amor utriusque pio se carcere clausit, Et Deus humanae subijt commercia Vitae. At Domus interior, Uirtutum regia sedes

Dicitur: haec sanctis habitata sororibus, ardet

7쪽

Luce quidem propria, sed non minus ore latentum Splendet ab ingenuo,atq;eadem dat,&accipit ignem.

Huc igitur,dum fata monent,dum tempus agi rem, Undique conueniunt Superi,plauduntq; frequentes Remigia alarum,seseq; per alta carinant Arua,recludendasq; fores, Sc amabile limen, Lataq; concursu stipant fora ; dixeris aulam Numinis, de superas viduari ciuibus Urbes, Usque adeo celebris Virtutum curia seruet. IEcce autem se pompa vehit; secedite mentes Aetherear campo ; Viden , ut via candida lucis Aestuat,dc si cto lactescunt sidera caelo Hac iter est : superum longo praeit agmine pubes, Laeta ministeria,& vultu sua gaudia portans. Agmen habet medium,magniq;vna agminis instar, Sole reuincta comas, inuecta curulibus astris, Prima parens operum,genitrix SAPlENTl A rerum, Maxima cliuinae soboles, atque incola mentis, Nata coarua Patri, sed nescia mobilis ortus , Uena boni, nec sonte minor: seu pronius undat Extra se, populosq; beat, seu continet amnem Intra inimi ripam ipsa sui, seseque resorbete Uis eadem semper , nec sese copia maior, Nec se se minon unda, sed ubere semper eodem Detentis neque crescit aquis, neque deficit haustis; Viuida maiestas, opulentia diues honorum,

8쪽

Aetherei Matrona chori; diuina Virago,

Numen,& immensi vox Numinis: illa creatrix Terrarum, caelique potens , dc temporis auctor Immortalis adest, instauratura beatos Annorum cursus, Ec inertibus aurea terris Saecula, praeteritaeque obliuia publica noxae . Nec mora r iam ventuimcaelestis ad ostia molis: Iam superas stetit ante fores Regina curulis, Iam velox sese urget opus,iam grandia pendent Munera, sidereamque expectant omina dextram. Quin etiam Hscijs ingentibus excita circum Stait Superum pubes, finemq; intenta moratur, Et pennas premit, obtutuque coercet in mollindula vim mentis volucrem, exultantiaque implet Corda metu,qualem parit expectata Voluptas. Interea triplici stantes in cardine valvas, Ingentesq; moras Chalyburri, atq; aeterna patentis Sepimenta aditus,Matrona veterrima rerum Fatali incumbens virga quatit: aera fati scunti licet intemerata diu . constantior, ictus Stat contra,muralis apex, quem crebra laces iii Fulmina tormentorum, Sc ahenae verbera frontis. At caeli rigor acer, dc impenetrabile textum Roboris aeterni, vix audit sibila virgae Vibrantis sese ,& iam vulnera prima minantis: Cum labat ,emotoque recumbit Ianua dorso Spom

9쪽

Sponte sua, fragilique trahit compage ruinam. Tantum virga potest, cui dat sua dextera pondus. Fit via, pandunturque aditus, patefacta reclusis Limina iam foribus, iam postibus aera negantur. At qua parte sinum cedentia claustra relaxant, Scena recedentis templi patet . ilicet ingens Exoritur plausias, vocisque resultat imago Gratantum terris, melioraque saecla ferentum . Tunc operum effectrix SAPiENTlA luce refulsit, Qua nunquam melius,placidoq; ingentia vultu Gaudia dispensans, haec intonat: ite frequentes O Superi, mea turba,gemellamq; aetheris Urbem, URBANUM Patrem votis comulate futuris. Sic caelo sua Roma placet. date foedera Pacis, Ferte voluptatum nimbos, compescite noctem Splendidiore die, pereat metus, exulet horror , Diffugiant Erebi ciues : pater ipse malorum Anteuolet, secumque inamabile deuehat agmen Ad tristes thalamos, ubi regna domestica luctus, Et consanguineae posuere cubilia pestes. Vix ea,cum caeli micat obsequiosa iuuentus In partes operum, dc Vario sie munere iactat. Pars Romam aduehitur,fanctumq;Quiritibus Annuit. Nunciat, URBANOQ; Patri: pars aere summo

hiui ilat, grandiq; manu turgentia circum Nes,ssa deterget, caelumq; immane serenat. Pars

10쪽

Pars tristes animas ct praeter Iapyga, Ventos

Carcere componit , tempestatumque cauernas Obijce praemunit duro : pars caetera Solem Ornat, inassuetoque micantia tempora cultu , Sidereamque comam meliore illuminat auro.

Sunt qui quadriuges, Aurorae in vota, iugales Expediant,leviumque fugam, dc momenta rotarum ,

. Et currus, quos ipsa dedit SAPlENTIA quondam

Astrorum Regi,cum magnum auriga Tonantem In terras tulit, de rediuiuum in sidera vexit. At Phoebum interea tempus monet: ille citatos Exhortatus equos, curruq; obnixus ab alto, Spargit in arua diem, cui nulla Vmbracula Vultum, Nulla supercilium nubes tegit. aureus orbem Ambit honor iubaris, qualem sine labe colorem Terra bibit,cum Solem,inter cunabula mundi, Enixa est primo maris Unda puerpera partu . . ,

Fortunata dies ; neque lux fuit illa, sed insens

Lac tenerae lucis: Solemque ad lumina vitae Productum e tenebris, Ec adhuc a lacte recentem

Fundere tum decuit, quem fugeret ipse, liquorem. Nempe creatricis vix pulsus ab ubere lucis, In quacunque, pedem,caeli regione locauit: Alba rudimenta,& lactentia signa reliquit; Nunc etiam cari' vestigia lactis inhaerent, Semitaque ex illo candore notabilis ardet. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION