De reduplicato latinae linguae praeterito: Diss. inaug.

발행: 1869년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

RITE DI TRANDOS

5쪽

GEORGIO CURTIO

D. D. D.

7쪽

Duas lingua latina in formando praeterit persecto vias sequitur aut enim solae eius temporis personarum terminationes , isti etc. verbi radici, plerumque vel reduplicatione, vel vocalis radicalis productione auctae, proxime affiguntur aut mutilatum verbi auxiliaris esse vel fore i. e. uere persectum, scit si sisti etc. vel ut vi), isti visti etα, non aucto vel etiam debilitato verbi themati agglutinatur. Quarum illam antiquiorem esse viam, apparet, quippe quam ipsa verba auxiliaria iniisse necesse sit, priusquam ad compositorum perfectorum formationem adhiberentur. Porro quae in simplici perfecto, non reduplicato, reperitur vocalis radicalis productio, ea nisi ex syllabae reduplicativae iactura derivari non potest; quin, ubi nullo nunc modo verbi radix mutata videtur, olim tamen reduplicatione eam auctam suisse, summam veri similitudinem attingit. Unde intellegitur, reduplicatam simplicis persecti sormam antiquissimis latinae linguae temporibus unice in

usu suisse. Quod consentiente agnatarum linguarum testimonio magnopere confirmatur, scit italicarum oscae et umbricae , graecae, hibernicae veteris, Othicae, bactrianae, anscritae, quae primitivam illam persecti reduplicati sormam, omnibus quondam communem, aut latius adhuc regnantem, aut sane certissima eius vestigia ostendunt. Immo anserita etiam lingua circumscriptam persecti formam commenta est, composito persecto latino haut dissimilem. Omnia enim verba decimae classis, quae coniugationibus latinis primae, secundae, quartae respondet, porro polysyllaba et quae a vocali longa incipiunt, porro derivativa ei quaedam alia in formando praeterito perfecto, substantivi verbalis, seminini generis, accusativum in am cum reduplicato radicis es-se vel

8쪽

Au. - ere vel kr sacere persecto componunt, velut Is-am-asis a. -am4ia1 9 -l 1ς-a cakara dominatus sum v. op Gr. - Ἐςiat. . GR. 3 119. ''' '' -- ' ζ. Pihili η Quis 'a' ipsas persecti latini reduplicati formas perscrutandas accingantur, personarum nobis terminationes, omnibus persecti sormis communes, diligentius dispiciendae sunt. Quae hagnatarum linguarum terminationibus ita discrepant, ut nonnulli docti et magnae auctoritatis viri. Oppio principe, conciliare eas desperaverint et persectum latinum e reduplicatis anscritae et graecae linguae praeteritis oriaιia derivare conati sint . oppGr. compar. d. sec. II, 426 sq. accedit, ut Corssenus de pron. I, 21 sq. e quibusdam vetustiorum inscriptionum formis et metrico poetarum, inprimis comicorum, usu vocalem i, a qua terminationes illae, excepta tertia pluralis, omnes incipiunt, productam olim suisse coniecerit: quod si ita se haberet, vix ulla cum ceterarum linguarum praeteritis, ne oristis quidem, analogia relinqueretur Contra lottius Quaest 'irm AEd. pr. I, 248;li 27 sq.), Curtius Temp. et Modi re 20 sq.), Schleicherus Compend. d. r. g. 739 sq.), alii gravibus argumentis persecti latini concordiam n sanscrito et graeco probare studuerunt, neque tamen ita copiose, ut non operae pretium sit, denuo hanc quaestionem proponere. Quantum autem persecti reduplicati terminationes in nobilissimis indogermanicae stirpis linguis inter sese disserant, Optime ex sequentis tabulae conspectu apparebit, quae septem linguarum sormas amplectitur:

isti

ας ita ia

istis

ut 3. erunt

are unuunDj0itigomby

9쪽

0uod si acrius hanc tabulam pervestigaveris, diversissimae eius formae magis magisque tibi cotigruere videbuntur nec communem earum originem amplius in dubitationem vocare audebis. In quo hoc monendum puto, non paucos comparativae grammaticae Studiosos in eo adhuc errare, nod ganscritae et bactrianae linguae formas inconsultuas primitivas arbitrentur, quum saepissime graeca et latina, interdum etiam germanicae linguste antiquiorem et vocabulorum et flexionum statum conservaverint. Primum igitur tabula illa nos doeet, omnes eas terminationes in duo elementa esse dissolvendas, nempe in propria personarum signa et vocalem quandam coniunctivam, cuius auxilio haec persecti themati adiuncta sint. Quae vero a consonante incipiunt terminationes, Videt sec. g. in bactriana, gothica et boreali lingua, prima dual ei plur in bactriana, eas coniunctivam illam vocalem, antiquitus traditam, temporis tantum progressu amisisse constat. Quod etiam nonnullis anscritae, graecae et latinae linguae perfectis, a quidem saepissime in ipsis illis personis, accidit. Complura enim verba anserita, in consonantem desinentia, velut lisam, jand , I etc. in sec. g. pri. v. et plur. Vocalem

coniunctivam i ad arbitrium inserunt vel omittunt; quod plerisque

verbis, in vocalem exeuntibus, in secunda saltem singularis persona sacere licet pauca admodnm, in vocalem exeuntia velut dru, cru, tu etc., i semper elidunt. His accedunt quaedam anomalorum

Gram crii ling. ansc.4 429-30 sq. Graeca lingua nisi extra regulam, in quibusdam persecus II, quae praesentis vice iunguntur, vocalis coniunctivae, elisionem non admittit, ac rarius quidem dialectus attica, aliquanto saepius

epica et ionica: δέδια meo)δέδιμεν, ep. δείδιμεν sed δεδιαμεν Isae V, 22.

δεδιτε

s. etiam

10쪽

es etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION