Petri Pauli Boschæ bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem s.r.e. cardinalem Federicum Borromæum ..

발행: 1672년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

DE ORIGINE; ET STATU

BIBLIOTHECAE

AMBROSIANAE

6쪽

PETRI PAVLI

BIBLIOTHECARII,

Ex sodalitio Sacerdotum Oblatorum , DE ORIGINE, ET STATU

BIBLIOTHECAE

AMBROSIANAE,

EMINENTISSIMUM PRINCIPEMS. R. E. CARDINALEM

A Seeretis Status Clementis X. Pontificis Maximi, Comitem Arona , Maaechionem Metteria , Ducem Cerri MEDIOLANI, MDCLXXII.

Tvpis Ludovici Montiae. Superiorum permissu, π Privilegio.

8쪽

EMINENTISSIME

UAE prosecta sunt a Federico Camdinali Borromaro, ea reddimUS Cardinali Feclerico. Debuerat quidem Magnus Patruus tuus libera. re inuidia hoc nornen , cUm me mor excidij sui Patria magis odissise Federicum videretur, quam Roma Vatinium. Deleuerat ridericus Aenobarbus urbem: restituiti prope ridericus Borromaeus , non modo quia sacras Aedes reficiendas silo aere curauit, atque pudicitiae domicilia condidit, verunt substrueta mole, quae una illatis literarum opibus urbanas opes auxit, & suo fastigio Patriam supra caeteras Italiae urbes collocauit. Bibliothecam igitur , cuius donatus iam caelo ridericus conditor fuit, tradimus tibi: yt quando suisti ac-

9쪽

ceptissimus Federico . ea exporrecta stonte a cipias, quae illi charissima suerunt,3c iucundis,ma. Prouiderat Cardinalis BorromaeuS, cum adhuc moraretur in terris, excelsam indolem

tuam, atque animum mammarum cogitationum

rectorem, atque architectum, ac proinde institutiones optimas ad sormandam pueritiam scripsit. Finxere profecto mentini tuam, Prindeps Eminentissime, haec praecepta sertasse Ioanna Parens ex hobilissima Cassiorini semilia Fe-dericum Caesium Cardinalem tibi exprimendum

propoluit: ut ex Patrij, dc materni generis purpura regium spiritum haurires, ac magno incitamento esset ex heroum progenie, procline, a que heroum nominibus insigniri. Profectus es ad Romanam aulam honoribus iam dignus, quos deinde es consecutus; δέ quidem cum in

te omnia essent, Praeter aetatem, matura ,honores tamen Virtus negauit, quo industriae,&m

ritis obsequi videretur, non gratiae. Vel ipsum nomen satis te Urbano Pontifici Maximo conciliauit: ut, quando te Magnus Patruus auxisset honoribus, ille pergeret cumulare. Praefius in bilissimis urbibus in Piceno, profectus es in Molitensem Insulam Quaesitor: utrumque munus ea ratione, & consilio gestum, qua rectius ad-

10쪽

ministrare nec Themis ipsa possit, nec Astraea.

Gentiliti, nimirum annulis tuis maritari nou rat virtus, improbitas tanis coerceri: nec quis quam te, postquam tot honoribus es perfunctus, ausus est odisse, nisi qui amaret flagitiuitu. Diutius apud Helvetios moratus eam legati nem visus es consecrasse ; tentauit tuam Patientiam diuturnitas temporis, ut haec etiam constantiae tuae laus accederet. Reuocauit rideri.

cum ab ea legatione Alexander VII. breuique curriculo temporis diuturnam eam moram iusta Principis prouidentia redemit. Praefectus es Vrbi, non modo cum Alexander Pontifex E cleis praesideret, verum cum res Ecclesiastica ad interregnum venisset, fiequenti iritium acclamatione, & Patrum omnium Purpuratorum consensu ; tot enim suffiagatorum iv,cio honestari debuerat, qui tot monumentis diu spectatae virtutis ornabat sustragatores suos, cum

ornaretur. Verum haec communia cum multis

nam dc alijs vacua Petri sedes prorogauit imperium); illa singularia, ut in Mast itensi legati ne aedes Legatorum regio plane sumptu reficeres, ut rei Hispanae consilio, & ope adesses, ac doceres, Bonomaeae familiae splendorem, & lumina 'etiam in ijs regionibus occasum nescire,

quas

SEARCH

MENU NAVIGATION