Tentamen medicum inaugurale, amplectens quaedam de vasis absorbentibus

발행: 1781년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DE VASIS ABSORBENTIBUS. 9

praedita, prorsus disrumperet, facile sustentant'. Hinc patet, hasce tunicas tenueS, non mediocriter esse tenaces.' 4. Fibras habent, eae transverso praesertim currentes, de quibus Anatomici assidui Hewsoni et Cruthshankt verba faciunt. Hasce, vi contractionis permagna esse praeditas, verbis in sequentibus docet eruditus Halter. Vasorum rubrorum irritabilem vim multis modis superare. Neque enirn solus ductus thoracicus, et perinde Vasa lymphatica hepatis ad olei vitrioli tactum contrahuntur, et celerrime exinanIuntur: Sed inprimis in animali, cui plena fue- runt, aut chylo, aut lympha, alit caeruleo' liquore, quem animalia sorbere coegi, sub ipsis .intentis meis oculis toties vidi, haec

12쪽

1o DE VASIS ABSORBENTIBUS.

sive lymphatica vascula, sive lactea, eva- nescere S. Tunicae, prout caeterae corporiS partes, arteria8 Venasque ad se nutriendas recipiunt ; assirmatque Cruikshank, se etiam vasa vasorum in iis deprehendisse t. Haec vasa revera adesse eXinde patet, nempe quod absorbentia inflammationi sunt obnoxia; nam ulcus inter ac glandulam funiculorum instar saepissime indurescunt, pressaque alia qua eX parte dolent. Hicce dolor nervos quoque adesse testatur.

6. Quae Venarum rubrarum, etiam Vasorum absorbentium valvulis, ea est natura: Nunquam nisi geminae reperiuntur; et ex duabus membranis semilunaribus, quae, uti videtur,

Elementa Physiologiae, Tom. I. lib. a. sect. 3.' In Praelectionibus.

13쪽

DE VASIS ABSORBENTIBUS. II

videtur, a tunicaeointernae plicatione ori-Untur, constant. Unam valvulae portionem altera ampliorem interdum est videre . Parabolae figuram valvulae exhibent, concava cujus superficies dlictum thoracicum, ConVeXa Partem Vassis a Corde remotiorem, spectat. Eas arcte claudere creditur, unde lympham in ramos majores facit lite propelli, non autem in minores repelli,

sinant.

7. Adeo sunt frequentes, ut octo intra digiti pollicis crassitudinem nonnunquam videamus '; attamen, aliis in exemplis, idem spatium non nisi singulas monstrat 4 . Vasa minora plures quam majora PleIUmque obtinent; res autem non semper ita sese habet. Quum enim in ductu thoracico, quam in ramis ejusdem sint rariores, in femore' Hewson's Experimental Inquimes, Vol. 2. p. 7.' Moaro in Praelectionibus. i Hewson's Experimental Inquiri es, Vol. 2.

14쪽

1α DE VASIS ABSORBENTIBUS. l

more nihilominus, magis quam in crure, abundant

f III. Oscula.

dissicilis, cum multi qui ad ea detegenda incubuerunt, Operam lusere, cumque de iis pleraque, Vel incognita Vel parum explorata adhuc restant, nemo, uti spero, observa- tiones quod ad ea nimis esse parcas, crimi- lnabitur. Quae certissima videntur, ea, uta' lPotero, Proponam ; alia autem de quibus nil compertum habeo, nec affirmare nec refellere, in animo est.

tum, vasa lactea brevi intrat; ideoque non est cur dubitemus quin haec, ora aperta, in cava demittant.

15쪽

DE VASIS ABSORBENTIBUS. II

I O. Exemplum quod diligenti Cruikshank occurrebat, hanc rem quam Optime illustrat. Historiam fere hisce verbis tradit: Mulier, vespere praecedente omnino sana, subito obiit. Cadavere dissecto, vasa lac tea per superficiem intestinorum exterio- rem mesenteriumque percurrentia, chJlo valde concreto, oppleta et turgidissima ierant reperta. In testini parte, clara in luce, microscopio admota, et in culmini- bus et in lateribus villorum, plurimi me tus conspecti, qui, procul dubio termini lacteorum, globo perforato haud absimi- les erant. Hi meatus particulas sangui- nis rubras eidem micros copio subjectas, magnitudine multum superabant Credit Cruthshank, recteque me judice, chylumi morte concretum, villos distendendo, orat lacteorum melius quam plerumque sit, hoc in exemplo, patefecisse.

l Hoc

16쪽

14 DE VASIS ABSORBENTIBUS.

Hoc idem a Cl. Hewson firmatur; se enim, villis erectis, oscula lacteorum plane eXpansa saepius vidisse assirmat II. Vasa vulgo lymphatica appellata adeo

sunt exigua, Ut oscula eorum, oculos omni um hoc ad usque tempus effugerint. Cruita stanli cutis villos caute et accurate scruta tus, licetque antehac cutis absorbentia mercurio implevisset i, oscula tamen deprehendere nequivit. Ia. Absorbentium oscula, per totam qUO-

rundam piscium, praecipue Rajae 4 , superficiem externam luculenter jamdiu demon- stravit Cel. Monro. Ad haec in lucem proferenda, quippe quod haudquaquam facile, plurima diligentia et arte Utatur oportet.

Porro, in Echino S, ille idem Professor insig

' Experimental Inquiries, Vol. 2.' Cruthshank's letter to Clare, p. 6O. Linnaei Systema Naturae, G. Ilo. Sp. 2. Sc S , Ibid. G. 299. SP. I 2.

17쪽

DE VASIS ABSORBENTIBUS.

1iis absorbentium ter mille, patulis ostiis, totam per superficiem dispersa investigavit, anno I 76 I invenit, ac mercurio replevit: Assirmatque ea etiam nudis oculis visu esse facillima.

O IT Glandulae.

13. Glandula conglobata vel lymphatica magnitudine ac figura fabam renalem plerumque refert. Ipsa Oblonga, eXtrema versus orbiculata, et utrinque plana est. Sed, quoad haec omnia, plurima inveniuntur disia crimina 14. Mercurio oppleta glandula quasi cellulas ostendit. Sin eam accuratius pers rutemur, e Vasis conVolutis, quorum pleraque abunde patent, compositam, videbimus t.

Quibusdam

18쪽

i 6 DE VASIS ABSORBENTIBUS.

Quibusdam in exemplis, vasa continua toe

tam per glandulam persequi possumus.

Is . Rami absorbentium adeo sunt minuti, ut faustum felixque habeatur, si vel cera vel mercurius ab altera in alteram glandu

lae partem adigi possit.

16. Omnia absorbent a glandulam non intrant; illam enim, nunc Unum nunc Plura I s8, exploravit. Hac de re Cl. Walterus ita loquitur: Praeparationibus intersui cum Ill. Monro, haes machina 3736, vasa lymphatica atque glandulas con-' globatas elegantissime. repleret, quinque vidit et ad ra- tus es III. me M J. S. Walteri, Obs. Auat. Berol. 377S-P-33Monroii ipsius verba hic proserre operae pretium erit : Foe I ean most undoubted ly demonstrate, that these glands are not. cellular, but that ther are a plexus, formed by the lymphatios and lacteals divi-' ding, as they enter one side of the glanda, into a grear number os branches, wUch, aster being bended and convoluted, are agath collected, Without opening into acetis, into large branches on the opposite fide, Dom whicb they go Onward to the heart.' Monro in Obs Anat. and Phys. P. εο

19쪽

DE VASIS ABSORBENTIBUS. 17

ra, omnino Praetereunt. Hoc ad confirmandum, observavit Cl. Hewson, se, aliquot in cadaveribus, absorbentia ab inguine ad

cervicem usque, implere potuisse, dum glandulae omnes ibi positae interea temporis prorsus vacuae perinanserunt Hinc, quomodo Virus Venereum, nullo bubone prius inducto, sanguinem ipsum invadat, facile est explicatu. 17. Per paucos arteriarum ramOS, mirum in modum divisos, sanguis intrat, per venasque comites, redit. Sunt autem qui sibi persuaserunt, vasa absorbentia cum Venis rubris in glandulis esse conjuncta; at ex perimenta quibus haec sententia nititur, ni fallor, incerta sunt. Quod ad id ab illustri Mechel institutum, observare liceat, glandulam, utpote Semi chir rosam, morbo haud levi esse affectam ; et praeterea nimiam' vim esse adhibitam. Sed, ut rem rite repraesentem, verbis illustris Ru noris ipsiU3 utar.

C Haec

Hewson's Experimental Inquiries, Vol. 2. p. 4 ,

20쪽

18 DE VASIS ABSORBENTIBUS

Haec sunt ; Resistentia in glandula insig-

Dis, columnam mercurii in tubulo injec- tionis octodecim pollicum sustinebat, nec viam in vas glandulae lymphaticae excre- torium, mercurius pandere sibi valebat. Pressione itaque digiti denique mercuri- iam, &c. --- adegi Ne quidem globulus mercurii vasa esse

rentia intravit, sed, e contra, -in Venam car am, P ia, ut VidetUr, magi8 aperta, totus transiit Hanc autem viam, uti Cl. Mon-ro, me judice, abunde probavit, non natura sed violentia formavit 4 . I 8. Nervos ad hasce glandulas pertinen tes, qui et paucissimi sunt, et minutissimi, aeses oculi minime capere potest. Sensus adeo est obtusuc ut inflammatio ipsa mini- pium iis adferat doloris.

Iechel, Nova E perimenta et Observ. de M. venar. ac vasor. lymphaticor. Sech. I. 8 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION