Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

VIRO ILLUSTRISS. APQUE EXCELLENTISS.

AEDIS D. MARCI PROCURATORI,

Joannes Antonius Vulpius S. P. D. UAE me caussis impulerint, ut orationem hanc meam,

liberam prosecto, & a Vulgi auribus abhorrentem, qua non inscitiae vel ignaviae patrocinium suscepi, sed nimiam tantummodo scientiae fiduciam cohibere ac re

3쪽

ΕΡΙ STOLA. tundere studui , Tuo potissimum Nomine , ALOΥSI PISANE Senator Amplissime, im

signitam edere ausus fuerim , paucis eXPOnam. Audieram a viris gravibus, & quotidiana eX- perientia confirmari videbam , Τ Ε , bono Immortalis Reipublicae natum, plura praestare se Per, quam polliceri, neque inanium verborum strepitu , sed illustrium factorum splendore delectari : propterea non alienum Tua Dignitate futurum existimavi, si eorum Philosophorum defensionem ad T s deferrem , qui cum ingenii humani imbecillitatem , in rebus praesertim Physicis , & agnoscant, & libenter fateantur, nihil magnum promittentes, id tamen agunt, quod mihi multo pulcherrimum Videtur , ut errores & opinionum sallacias omni ope & contentione devitent. Ad hanc singularem caussam aliae magis communes accesserunt. Cogutabam scilicet, Τ A una cum Sapientissimis Triumviris Collegis Tuis Gymnasio Patavino

consulere, ac dare operam ut id omnibus o

namentis abundet: eosque in primis homines praemiis

4쪽

praemiis & beneficiis complecti, qui non voce solum, sed monumentis etiam litterarum famam ejus apud exteras nationes amplificare ac propagare numquam cessant. Quamquam igitur scripta mea, pusilla & humilia , usque adseram posteritatem victura esse non sperem ;Τs tamen otii mei rationem accipere velim: Τ Ε , si non ingenium, at saltem laborem, diligentiam , & conatus meos judicio & suffragio Tuo gravissimo comprobare. Deinde testimonium aliquod exstare cupio , eX quo intelligi possit, quanti iaciam humanitatem illam Τuam, probitatem , liberalitatem , animi constantiam secundis & adversis rebus spectatam, Nobiles item Legationes, quas olim pro Patria

magnificentissime obivisti: quantum C A R O LIFratris tui, Summi Viri, AEdis D. MARCI

Procuratoris , novam dignitatem , veteremque

gloriam suspiciam et quantum ΡISANAE Genti, antiquitate, honoribus, opibus, virtute militari , civili prudentia florentissimae, a me jure tribuatur. Quae si recensere singula aggrediars

5쪽

diar, ineptus sortasse videar : satis enim lucent ipsa per se, atque in orbis terrae theatro maxima celebritate versantur. Quod igitur unum superest, id ab Immortali Deo precabor , ut quaecumque in posterum sapienter deliberabis, ea Tisi lauste ac feliciter eveniant. Vale. Patavio. Kalendis Decembribus Anno a V. P. cla lacc XXXII. AC

6쪽

ACADEMICORUM, ET SCΕΡTICORUM

PHILOSOPHIAE RATIONEM non esse in Physica omnino repudiandam.

ORATIO.

Uon felix faustumque sit, eam aggredimur hoc anno

disputationem, quae tum argumenti dignitate, tum rerum copia & obscuritate ceteris locis omnibus longe antecellit qui in philosophia tractari solent. Nimirum de Anima dicturi sumus; cujus naturam origine penitus abditam , vi & effectu satis illustrem, philosophi fere omnes ad hanc diem explicare cinnati, plurimis laboribus , maximis ingeniis vel nihil , vel parum admodum prosecerunt. Nam si quid hominem scienti e gloria serocem eo demittere potest , ut imbecillitatem suam atque A im

7쪽

inscitiam lateatur, id praecipue potest, quod rem sibi conjunctissimam, qua Vivit, sentit, cognoscit, dijudicat, immo potiorem sui partem, Ue

hementer ignoret. Neque vero eorum philosophorum temeritati levitatique coercendae ac reprimendae , quos , Veterem Graeciam secuti ,s i ) δεγμανιαψα appellamus, pnestantius ullum remedium est , si modo sanabili morbo laborant , quam si cogitare voluerint, tantam inter ipsos de Sensuum Animique natura dissensionem, apertissimum contra ipsorum decreta testimontium dicere. Cum enim pro sententia cujus putrocinium semel susceperunt, tamquam pro moenibus & liberis, singulae eorum familiae cum adversariis manus conserunt ; neque tamen illos aeque contumaces, & paribus rationum momentis innixos de gradu dejicere , aut ad se trad cere possunt: Ostendunt vel inviti, nullam esse in rebus hujusinodi certam judicandi assentiendique notam, qua verum a salso internoscatur. Clamant quidem saepius, 1 veritatem se invenisse , aliosque reprehendunt, quos in tenebris

vero philosephoram aliqua decretis nituntur, alii ab asensis fusinendo nο- minantur. Decreta Pidem habent hi, qui ita res enuntiant, ae F comprehendi posnte sustinent autem assensum hi, qui quas nihil eomprehen ἐροέ', ita de omnibus rebus asensum fustinent. 2 Clamant quidem saeptas, veritatem se invenisse J Sextus Empiricus Pyrrhon. hypotypol. lib. I. cap. I . φιλαυκί νινις δντες οἱ

8쪽

Versari, & a recta philosophandi via nimium

aberrare arbitrantur: sed cum idem sit omnium clamor, par jactatio, eadem in omnes convicia,

incertus animi pendeas , quibus potissimum te adjungas: & postquam singulas opiniones cognoveris, ex incerto incertior fias. Quoniam vero decipi, sapientiae studium professo valde inhonestum est ; turpissimum, in errore deprehendi; propterea his peccant ; & quod rebus incognitis, tamquam cognitis, fidem habentes, in errorem facile inducuntur, & quod domesticorum tantummodo suffragiis probati, quin a ceteris omnibus hebetes, inepti, insani denique

Uocentur, non laborant. Quae sane incommoda nullo negotio devitarent, nisi, naturam hominis plus aequo admirati, in sensibus & mentis , cie eam facultatem reponerent, qua & Ueritutem assequi se, & ingentium Dei operum comsilium atque rationem penitus intelligere posse confidunt. Enimvero non negaverim, a Deo optimo Maximo egregii muneris loco vim cogitandi homini tributam esse: qua maxime dustamus a seris, qua virtutem, & quae ex Virim

te apta est, felicitatem adipiscimur, si) qua privatas publicasque res optime administramus, qua

h. e. Sibi placentes dogmatici se aliis hominibus in rebus se. dieandis praeferendos esse dieunt. I) una privatas publicas e res optime administramus J Idem Sex. Empiricus Tyrrhon. hypotypos. lib. I. cap. 11. αρκῶ γου odiati Μ

9쪽

nostrae nostrorumque saluti consulimus : at neque facile concesserim, posse nos, quamdiu corporis contubernio utimur, & cum perturbationibus luctamur, hoc tantulo ingenio ita Verum videre, ut nusquam labamur, nihil opin

mur, nulla veri similitudine illudamur. Laudet Epicurus, quantum volet, sensus: rerum judicia in ipsis ponat: contendat etiam, si diis placet, ubi semel aliquid falsi pro vero sensibus probatum sit, jam omne discrimen veri & falsi sublatum esse: i) Democrito tandem irascatur, a quo pleraque sumsit; quod homo eruditus , &geometriae peritissimus , Solem multis partibus terra majorem esse dixerit : ipse enim hiped,

Iem censet, nempe tantum sere, quantus vide tur. Accedant reliqui dogmatici, minus insanientes quam Epicurus; copias omnes contrahant, ut integros incorruptosque sensus, admo

-ἰ πωρως γε ε δε ξλως καά me κοινὰς γηρέσως γε ε eιοῦν, P ἐκ δεγμανικης αλιργείας ε βιωπικῆς χρωας λεγο-ι ων ἐπίλον me. i. e. Sussicit itaque, ut arbitror , cum experientia ui parta, em ita ut dogma nullum Liat mκι , secundum communes observationes, em praeae ditas in animis hominum opiniones , miram degere: de iis vero qua ex dogmattea curiositate dicuntur , er quidem nullam vita communi utilitatem afferunt, assensum retinere. Cum Sexto concinit

M. Tullius in Lucullo, his verbis: Itaque er sensibus probanda mutita sunt. Teneatur modo illud , non inesse in his quicquam tale , quale non etiam falseum nihil ab eo dimerens esse possit. Sis quicquia accuerit

Decie probabile; si nihil se eret quod sit probabilitati illi contrarium;

uretur eo sapiens , ae sie omnis ratio vita gubernabitur. Etenim is quoque qui e vobis sapiens inducitur , multa sequitur trobabilia, non cominprehensa , neque pereepta, neque asensa, δεῖ similia meri: qua nisi πο-

t, omnIs vita tollatur.

I Democrito tandem J Lege Ciceronem libro I. de Finibus. Diqitirso by Corale

10쪽

nitamque ab iis rationem, summos veritatis disceptatores ac judices esse defendant: ego inter- ea , quod ingenii mei tarditatem probe agnoscam , hisce naturae interpretibus hodierno die valere jussis, ad Academicos & Scepticos, non transfuga, sed speculator, parumper diUertam, suspiciosum, at minime pertinax philosophorum genus ; qui multa de re qualibet in utramque partem disputantes , vix quicquam statuere aut affirmare audent: satisque sibi placent cum aliqua probabilia invenerunt, quae sequantur , &quorum ope Vitam regant: alieno siquidem periculo doeti, nihil magis cavent, quam ne sal- Iantur, aut fallant. Date mihi hanc veniam, obsecro, Auditores, ut hodierna luce eorum hominum temeritatem atque arrogantiam non serendam, qui rerum sublimium atque occultissimarum numeris omnibus absolutam cognitionem profitentur, cum aliorum gravitate ac prudentia comparem, qui, solum Deum sapientem arbitrati, veri comprehensionem ab homine tollunt , eumque rebus commentitiis, cujusmodi sunt pleraque decreta philosophorum , temere assentiri vetant. Non id autem nobis propositum est, ut oratione hac nostra , e doctissimorum virorum sontibus hausta, physicas quaestiones eXterminari oportere doceamus ; quod &per se absurdum esset , & muneri nostro comtrariuna : verum , ut bona spe adolescentes, a

sophistarum praestigiis expeditos, in viam solidae

SEARCH

MENU NAVIGATION