장음표시 사용
11쪽
Form. Vera equidem e capreas testor; taurosque bicornes. Tit. Ergo age Pastori quoque nos bona munera demus a Demus amoehaeo deductas earmine laudes.
Form. Incipe r tu maior ; cantu post ponε subibo . Tit. Plaudite io Sylvae ; io vos iam plaudite Colles . Alma Ceres; formosa Pales; formosa Lycoris; Hue hilares vestris a sedibus usque venite rΗie & virgineo deeerpite pollice flores ἔMultiplici intextas componite flore coronas ἔSerta venustatis Pastorem floribus ornent
Insanire iuvat ; iuvat indulgere Choreis Ite procul gemitus 3 animi procul ite dolores. Form. Plaudat io Tibris; plaudat Tarpeia Rupes. Naiades undarum proles , Dryadesque puellae; Et quae festivo completis carmine Sylvas uelluc celeri properate gradu ἔ fidibusque canoris
Et nemus, & Sylvae; resonet quoque cantibus AEther; Alma dies, formosa dies; lux aurea venit. Exulet hinc maeror, luctus procul exul et omnis. Tin Plaudite io Sylvae; io vos iam plaudite colles. Prospera sors etenim nostros invisit agellos; Sarpe mihi hane sortem , nisi mens ignara fuisset, Insblitos avium memini, praedicere cantus, Saepe etiam annosa praedixit ab ilice Cycnus. Fortunata dies, qua non felicior ulla lImpavidae post hae carpent, mea cura Capellae Gramina ἔ nec nostros unquam fur auferet haedos. Ite
12쪽
Ite procul gemitus; animi procul ite dolores. Form. Plaudat io Tibris; plaudat Tarpeia Rupes
Pulcher adest nobis Pastor ; pulcherrimus omnes Inter Pasiores ; quos inclita Roma recenset. os olli natura dedit sublime ; decusque Egregium forma: ; pinxitque ex murice malas ἔFronte sub augusta geminos dedit igne micantes Sideribus similes oculos , blandeque severos Quantus honos frontis ; facilis quae gratia vultus lQuantum majestatis inest, dum sede curuli Progreditur gaudentum humeris, plausuque iritum; Quidve animo verset curarum ; consule vultum Principis ; & dices; nihil est mortale quod optat . Tantus in ore Deus, cui sceptra Vicaria gestat; Emicat . di merito curru quocunque curuli Fertur ; adoratum Populus sua genua reclinat. Atque preces , vocesque pias ad sidera tollens ;Nestoream incolumi vitam de corde precatur. Exulet hinc maeror; luctus procul exulet omnis Di. Plaudite io Sylvae ; io vos iam plaudite colles Non hominum caedes posthac , non furta ὁ doli ve , Non fraudes ullae: cessere pericula; regnat Pax ; quae sidereo perfundit nectare terras; Exulat en malesuada fames δ ti turpis egestas; Haec ego vaticinor tanto bene Praesule digna Ver est aethereum ; placidique tepentibus auris Demulcent Zephiri natos sine semine fores. Ite
13쪽
Ite procul gemitus; animi procul ite dolores. rm. Plaudat io Tibris; plaudat Tarpeia Rupes Tytire quid cunctamur adhuc p iuvat ire ; pedesque Illius amplecti ; millenaque figere plantis
oscula ; queis nostrum quoque nos testemur amorem Exul et hinc maeror; luctus procul exul et omnis .
Di. Iam Formose praei ; veniam quocumque praeibis. Form. Plaudite io Sylvae r io vos iam plaudite colles; Ipse meo rubicunda feram corallia trunco Pastori; atque rosas , violasque , & lilia , & addam , Multiplici nuper textam de flore coronam rinam mihi Pastorum non ultimus attulit AEgone AEgon me cecinisse docet; fidibusque canoris Et nemus,& Sylvas; sylvarum,&numina, Nymphas, Demulcere ; leves simul, & lusisse choreas.
Ite procul gemitus; animi procul ite dolores. Titi Plaudat io Tibris ; plaudat Tarpeia Rupes. Ipse PIO nivei SEXTO mulctralia lactis Bina feram ; binos avulsos ubere Matris Addam haedos , duplicis pastos de lacte parentis;
Cornibus expertes; grata & pinguedine plenos Fors erit , ut nostros non dedignetur honores . Munera parva quidem ἴ certum sed pignus amoris Exul et hinc meror , luctus procul exulet omnis. Form. Plaudite io Sylvae, io vos iam plaudite colles. Ast ego longaevae describam in cortice quercus Pastoris nomen et quercu crescente , manebit.
14쪽
AEternum nostri monimentum , & pignus amoris; Hos etiam ferro caelabo in cortice versus rSiste , Viator , iter; supplex tua munera SEXTO Redde PIO r Duce quo redierunt aurea Romae Saecula ; quo Duce , toto pax regnavit in Orbe . Urbis delicium i cunctis venerabile Numen Ite procul gemitus ; animi procul ite dolores.
Interea, Princeps , quod lusimus, accipe carmen , AEquoreo , sed non lituo , tenui ve cicuta ἔMaeonio potius laudandus carmine, & arte . Attamen exiles , quas possumus , accipe laudes :Fors erit, ut calamo quondam , conchaque relictis , Heroa tandem merita celebrabere mula .
Illius ipse Pii discreto ex ordine ininti ,
Cuius odorato redolent altaria fumo, Ecce tenes: sed non vacuum , nec nominis umbram
Ipse tenest fuit idem per tua viscera sanguis Ghisteria de uirpe Sato , qui fluxit; & idem Ardor virtutis; Lacri & reverentia cultus: Idem utrique animus mentem super aethera tollit. Quintus ad Echinas Turcarum caede Τyrannum Fregit; & AEquorei tumuerunt sanguine fluctus Sextus non armis; fuse non sanguine e verum Consilio , pietate ; de mentis acumine , cuncta
Sedis Apostolicae, & Fidei te terrima vicit Monstra, simul legesque suas, & iussa facessunt. Macte
15쪽
Macte igitur virtute nova, Pater inclite ; Regnum omine susceptum felicit faustius imple . Nestoreae finem precor egrediare senecta ;Mente sub augusta quando prudentia regnat Nestoris ; & toto eailestibus aemula flammis orbe micat ; radiosque suos diffundit ubique.