De vita E. Zanotti commentarius iterum editus curante C. Vannettio

발행: 1785년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

ITERUM EDITUS

CURANTE

EQUITE ROBORETANO.

5쪽

CLEMEΝTINUS VANETTIUS

S. D. eius jam est, ac pervulgata querela , Johannes Baptista Roberte vir clariSSime, posteaquam externarum gentium litterae fucato quodam, et fallaci splendore nostrorum hominum

mentes perstringere Coeperunt, non multoS QS-

se, qui liberalis doctrinae divitias ex illis potissimum Latinorum fontibuS, unde majores nostri omnem haurire elegantiam solebant, sibi petendas putent; paucissimos Vero, qui bene latine scribendo eam gloriam retinere Studeant, quae Italiae propria semper est habita. Quo sit, ut et nos avitam hujuS excellentiae poSsessionem Sensim per Socordiam amittamuS, et ipSe quoque nOSter Sermo, qui latina illa consuetudine mirifice adjuvabatur, et quasi colo rabatur , hac peregrinarum linguarum , nOVaiumque dictionum insolenti permixtione Corruptior in dies evadat, ac totuS propemodum immutetur. Attamen non dum eo rem de tu

6쪽

ctam esse intelligimus, ut omnis jam Romanae eloquentiae apud nos penitus eXaruerit, atque interciderit facultas. Possumus etiam scilicet nominare nonnulloS, qui Veterum scriptorum

tum Solutam , tum Vinctam numeris Orationem

ita commode exprimant, effugantque, ut illos ipsos tanquam ex inseris revocatos nobis exhi- here videantur. Sed nimirum quanto hi pauciores hodie sunt, tanto pluris eorum est cum industria, tum magnitudo animi aestimanda, qui hujus aetatis fastidio nihil deterriti, pri s ae, verissimaeque laudis Conservandae gratia, praesenti, ac propriae gloriolae, quam fortasse aliunde sibi comparare pOSSent, Serum patriumque decus anteponant. Quo diligentius curandum est, si qua ab iis elucubrata exierint , quae et antiqua Verborum munditia delectare , et vero recenti rerum Varietate plodeSSe queant , ea ut quam potest, latisSi me propagentur. Quo

eoo ex genere Commentarium erim Sine Con

trOVerSia esse statuo, quem de Eustachii La notti Bononiensis vita Aloysius Caccianimicus Palcanus honestissimus ejus CiviS, Summo vir ingenio, multiplici scientia, admirabilique me moria , conscripsit, quique proximo Supeliose anno Bononiae sine ullo nomine, communi aliquot Sociorum impensa, est in lucem edi

7쪽

tus. Cum enim praeclarus ille astrorum con templator, et Mansi edio Magistro suo plane dignus , idemque probabilis Mathematicus adeo diserte in eo laudatur, ut facile. appareat, a quo sic laudetur, magnam habere ipsum talium disciplinarum intelligentiam; tum tanta elucet latini sermonis integritas, tantusque in tenui subtilitate lepos, ut, amota SuperSsitione , dicere non dubitem, vel Cornelium illum Ca tonis, atque Attici laudatorem, si revivisceret, habiturum quod Paleano invideret; nam pro secto intelligeret, eum sibi de nitore nihil concedere, copia Vero, et jucunditate etiam prae stare. Quamobrem nemini mirum videri debet,

si, quum hujus libelli perpauca, et ad Socio

rum serme numerum emissa fuisse exempla scirem , existimavi, esse hominis Italicae gloriae diligentis dare operam, ut is iterum a Libra riis , et quidem Bodonianis, hoc est, totius Italiae nobilissimis describeretur; quippe indigne serebam, vel talis viri praeconium, qualis Eustachius fuit, non in eorum quoque manUS pervenire, qui ipsius commentationes ob di

versam Studiorum rationem attingere non Solent, Vel tam Suave Scriptum tam angustis

unius sere urbis sim bus contineri ; quum praesertim magna id ubique expeti cupiditate non

8쪽

ignorarem. Etsi autem opus patrono minime indigere putabam, Simul ac tamen ejus rursum edendi consilium coepi, statim tu mihi, mi Roberte , occurristi, ad quem si illud mitte

TCm , Videbam , non modo me tibi id quod jam diu mihi in optatis erat ) publicum ob

servantiae erga te meae testimonium daturum esse quam gratiSSimum; verum etiam hanc editionem , meumque in Palcanum ossicium com municatione clientelae tuae plus auctoritatis, splendorisque habiturum. Etenim tam multae, j ustaeque ad eam rem in te uno conveniunt

caussae, ut ipse medius fidius liber, si minus tibi a me dedicetur , mecum haud leviter conquesturus ; sin cui alii, etiam gravissime, ut apertam injuriam, laturus esse videatur. Tu enim ut alia in praesens missa faciam ) et tanto latinam linguam , latinaeque linguae studiosos cultu, atque honore prosequeris, quanto secundum Ferrium nostrum fortaSSe nemo ;et ea ipse in animi sensibus illuminate ac polite explicandis, exornandisque Sic UteriS, tamquam tua; et uniVerSam Bononiam, velut at

ieram patriam , ac quidquid inde prosciscatur et quidem nihil, nisi absolutissimum, proficisci solet ) propter memoriam diuturni, ac beatissimi domicilii perjucundam singulari com-

9쪽

plecteris caritate; et praecipuo quodam dulcissimae consuetudinis vinculo divino illi seni Eustachii hujus patruo FranciSco Zanotto, quamdiu vixit utinam autem numquam mori de

buisset ) devinctus suisti: id quod etiam au

reolae illae ultro citroque inter Vos missae Cp, Stolae , quas tu academicis ejus sermonibus adjunxisti , summa tua cum dignitate testantur :et hunc quoque Eustachium fraterne amasti,

ab eoque vicissim ita amatus es, ut illud quibusdam in litteris tibi per Franciscum adscri bi jusserit, se non tam patrui Sanguinis neceS-situdine esse velle , quam Omnino tuum con

junctione amicitiae . Quocirca ne Palaanum quidem, quem et ipsum mutuo abs te diligi scio, ulli arbitror opusculum suum probari malle, quam tibi, neque cujusquam potius suffragio, quam tuo, bonorum judicium confirmari, quibus haec laudatio cum aliis nominibus illii Stris , tum graViSsima, atque absolutissima visa est. Nam ab ineptis quidem non dubito , quin levior existimetur; quippe vulgarium Scripto rum magnificis assueti mendaciis, laudum re dundantiam nimiam nullam putant , nihilque

non grande atque elatum volunt: quasi vero Satius non sit cauta orationis modestia cupiditatis Suspicionem vitare , quam ampliore prae

10쪽

dicatione ejus ipsius, de quo praedices, existi mationi obesse , et quaedam inflatius dicendo, etiam iis, quae religiose dicuntur, fidem de

trahere . Habet hoc videlicet vera virtus , ut

nihil aliud, quam ostendi se postulet: tum Satis ipsa per Se explendescat. Itaque videtur mihi quidem Palcanus de Eustachio suo , im

Ino vestro, Si melius mereri voluisset , male suisse meriturus. Tu autem, Roberte, cujus maxime limaram mentis aciem , Candoremque , quamvis cum lenitate conjunctum, attamen ingenuum , et liberum, nulla neque obtundere invidia potest, neque gratia Corrumpere; tu, inquam, et quanto in errore isti, si qui sunt, essentur, et quam vere de Palcani in scribendo elegantia prudentiaque ipse sentiam : addo etiam quam bene rum nostrarum litterarum historiae , tum politioris humanitatis studiis hoc vel uti munusculo consuluerim , unuS Omnium rectiSSime, eaque re, ut spero, ita judicabis, ut nobis vehementer laetandum sit, illis per petuo obmutescendum. Vale, quantum est qui vivunt, homo hominum Venusti SSime, meqUe , si alio nomine non potes, Certe, ut tui, tuo rumque Bononiensium amantissimum, quod po-

i CS , ama.

Ex Suburbano xuI Id. Iul. CIII DCCLXXXV .

SEARCH

MENU NAVIGATION