장음표시 사용
2쪽
hqq m fmque 3 conspectus vester , dignissime
Praesul, humanissimi, doctissimique Patres, ita
me a dicendo magnoperε deterreat, ut hujus amctoritatem loci contingere minime ausim , cum m statuerem praesertim, nihil huc nisii persectum ingenio, industria elaboratum afferri oportere , animoque repeterem locum hunc nunquam ab iis vacuum fuisse, qui in. genii viribus, dicendique copia maxime praestarent , tamen ut tibi, optime Praesul obsequar, cujus mandata maximi sa. cio, tantam ad dicendum facultatem , quantam mediocris exercitatio mihi attulit, hic vobis ostendere conabor . Nec tamen aegre id oneris mihi ferendum, immo magnopere laetandum videor , cum de illius electione verba faesurus sim , qui Provinciae nostrae clavum tenere , quique sortitudine , constantia , pietate, suo denique exemplo ad S. P. Dominici regulas apprime observandas facem nobis debeat praeserre . Quod ut exequar oro obtestorque mihi animum benignum intendatis. Illud apud omnes inconsesso est, respublicas, conventus,& societates felicitatis culmina tunc pertingere , ac sibimet semper constare, cum qui illarum obtinuerint principatum, justitia, honestate, temperantia, ac omnibus virtutibus , quas morum Doctrina ostendit, praediti fuerint. Iure igitur Pater Philosophorum contendebat, illas omnes respublicas minimε duraturas esse, quae nec a Philosopho, nec ab eo, qui Philosophiae praecepta didicerit, illisque in agendo semper usus
fuerit , regerentur. Et re quidem vera, quidnam nos in asversis sortes esse, quidnam in secundis aequam serum memtem cogit, quid unicuique suum tribuere, quidnam ad honestatis, atque gloriae iter recto tramite nos trahit, nisi Philosophia 3 Quae omnia homini privato ad caste integreque vivendum cum utilia sint, illi certe, qui tanta dignitate alios
3쪽
praecellit, ni eos regere debeat, sunt maxime necessaria . Etsi autem haec fatis superque sint, ut Cives in Republica bene, felici terque vivant, qui tamen Deo Vocante, ita in peculia. res societates coaluere, ut sublimiorem vivendi rationem profiterentur; aliis, quae supra naturam sunt , debent excellere virtutibus, & aa Evangelicae persectionis assecutionem toto animo contendere. Atque haec est sublimis illa Christianae Religionis Philosophia Ethnicis incognita , quae nedum ad cognitionem , sed ad flagrantissimum virtutis amorem homi.
Mirum igitur cuiquam esse haud debet, si noster ordo, qui primum in hac Provincia radices egit, tublimibus hujus
Christianae Philosophiae ortus auspiciis, adeo per illam creverit, ut iam totius Regni Provincias ab ipso occupatas esse videamus i) . Provincia siquidem O. P. Regni Neapolitani
in sinu Romanae Provinciae genita , inter eas quas Patria cha Dominicus Bononiae in Comitiis generalibus anno Iaar. habitis erexit, quintum praeseserebat locum. At cum postea
anno I 294. Pontificis Coelestini V., R Regis Caroli V. Andegavensis nutibus a Romana Provincia suerit sejuncta, Sexta evasit ; quae alto habita decore, praesertim quia CORPORIS
Provincia Trinacriae liabet Coenobia 6 . . Apuliae Coenobia 66.
Aprutii Coenobia 27. Congregatio S. Mariae Sanitatis Coenobia II. S. Marci de Cavotis Coenobia II. Provincia nostra Regni habet Coenobia 36. Anno 1 i . divisa fuit a Provincia Trinacriae. Anno I 33 o. a provinciis Apuliae , & Calabriae. Anno II 6. a provincia Aprutina . Congregatio S. Mariae Sanitatis erecta fuit anno Is 77. Et anno I χω divisa omnino fuit a nostra Provincia. Congregatio S. Marci Cavot. instituta suit anno Ioas. - Oisiligod by Gooste
4쪽
RIS CHRISTI VEXILLO munita est, i suis semper gestis praefulsisse videtur. Nam cum primum invitante Friderico II., a & deinde Pontificia Gregorii IX. expeditione Neapolim advenit, 3) quot haereticorum Zizanias non er dicavit duos labores sui alumni Thomas Agnus de Leo
tino, & Ioannes de S. Iuliano, eorumque socii pro Christo non pertulerunt 8 Quae tandem THOMAS DE AQUINO ,
aliique non gesserunt, qui tamquam veri Gedeones verbi Dei gladio muniti, regna, & provincias undique peragrarunt, rivangelicam doctrinam promulgarunt ; nec solum Regni Neapolitani , verum totius Orbis terrarum populos ad fidem excitarunt, atque in illa validε confirmarunt ρSed quo ducor, quove oratio mea prolabitur I Convertite quaeso oculos ad omnes Heroas tam sanetitate , quam
a) Sigillo exprimente CORPUS XPI insignitur Provincia Regni, quia S. Thomas ejusdem Provinciae decus , Officium de Christi Corpore composuit. α) Pro eo, quod spectat ad Fridericum II. , qui Domini-
canos vocavit, ut Theologiam Neapoli docerent , videantur Glannone litori Civile lib. I 6. c. 3. , & Io: Bern. furi tomo a. de Script. 3) Notandum Concilium Chalcedonense act. II. can.4. dum ait: Visum est, nullum usquam aedificare , nec costruere posse monasterium , vel oratoriam domum , praeter sententiam ipsius Civiliaiis Episcopi. Ita in edit. Florentiae I 762. to. mo 7. sol. 339. , & fol. 4I6. ejusdem editionis legitur :Neque Fratres una congregentur sene praecepto Episcopi , oepermissone eius. Sententia autem , Praeceptum , & Permissio PETRI Archiepiscopi Neapolitani anno I 23I., ut DO-minicani haberent Neapoli Monasterium , legitur apud Chi occaretium de Antistitibus Neapolitanis in PETRO Archiep. sol. I 36. I 57. &c. Et apud Abb. Ughellium Ital. Sacri edit. Coleti tom. 6. & Lubin Abbat. Ital. sol. 233. in Abbat. S. Archangeli de Morfisa. Sparano Memorie Tin
5쪽
virtute insignes, qnos nostra Provincia sinu suo enutrivit. In hac squidem Provincia Reginaldum Privernatem , Anonymum Hydruntinum, Petrum de Capua, Germanum de A. versa, ac quamplurimos alios admiremur, qui propositi tenaces, tirannorum minas contemnentes, pro Christi fide pro. paganda, firmandave suum sanguinem effuderunt. In hac Provincia admiremur Consessores Ioannem de Salerno, Nicolaum de Iuvenatio, Reginaldum D. Thomae socium, Ioannem de Neapoli, Iacobum , & Dominicum Casertanos , Raymundum de vineis, Robertum Neapolitanum , Ambrosium de Aversa , Iacobum Suessanum, ac caeteros, si) quorum seriem hic frustra pertexere conarer; eorumque Acta sincera , Deo bene favente, & Amicis opem ferentibus, longius , atque uberiusia lucem producam. Quid verd de Viris sapientia praestantibus reseram, cum Toppius in sua Bibliotheca Neapolitana ad annum usquea 678. centum nonaginta novem Scriptores Dominicanos nostrae Provinciae Alumnos enumeret 8 Quibus omnibus Iaco-hus Echardus, & Pius Thomas Milante quamplurimos alios addunt, qui ad haec usque tempora virtutis fama floruerunt . Neque vero in hac Provincia defuere, qui honoribus, ac dignitatibus nostrum Ordinem condecorarent: sa Nam , ut Archiepiscopos omnes, Episcopos in uumeros, Vicarios, Procuratores ordinis, & alios qui Regibus a consiliis, a sacris , a consessionibus fuere, atque non paucos hujusce almae Civitatis florentissimae Academiae Professores, & Doctores si-Ientio praeteream , habemus Nicolaum Gracciolum, &Tho
ti) Guidum Marramaldo, Hieronimum de Monopoli, Ambrosium Salvio, Michaelem Torres, Aloysium de Aquino, Ludovicum, & Alphon sum de Magdalono, Ioannem de Altam ura, Andream de S. Severino, Josephum Conte de Bain eolo, Thomam Russo, Ludovicum Florillo &c. a Det his agunt Valle in Compendio &c. Cavalerius in Pinacotheca . Adsunt etiam ipsorum elogia in Claustris Reg. Coenobii S. Dominici Majoris.
6쪽
mam de Vio Caietanum, qui suis meritis Cardinatatus cui
Videte igitur, quo tandem hanc Provinciam virtus, &sapientia suorum alumnorum evexerit 2 Cuius splendorem nec invidus dens, nec torvus oculus pluribus ab hinc saeculis unquam decerpem potuit. Nec tamen me morantur , quae a detractoribus nostri
nominis impudenter, & salso objici solent: Contumeliose nimirum a Friderico II. anno Ia α expulsos fuisse ab hoc Regno Dominicanos : Et Petrum de Vineis satis de nostro ordine conquestum, quia ejus alumni duas, ut ipse ait, novas fraternitates creaverunt, ad quas sic generaliter mares, oefeminas receperunt, quod vix unus , O una remansi , cuius nomen in altera non sir scriptum . . . . Verum ad primum
quod attinet, tantum abest , ut maledici illi nostro ossicianto ini, ut potius nostri Regni , nostraeque praesertim Pro. vinciae alumnis famam, aeternamque gloriam addant. Siquidem ex Historicis omnibus , qui Friderici gesta narrarunt , habemus , hoc Imperatoris edictum contra exteros , ac eo omnes, qui suo dominatui subditi minime erant, secus vero in Regni colas sancitum fuisse ; quod praeter alios Riccardus E S. Germano sic verba faciens testatur : Relictis fratribus, qui essent de Regno narisi in singulis quibusque eorum domibus r) ad custodiam earundem . Ex his igitur eruitur ipsos adve sarios, vel Historicis nunquam insudasse, vel nubem pro Helena nobis obtrudere voluisse. Et revera S. THOMAS AQUINAS anno I 243. , regnante adhuc Friderico II., Neapoli ordini Praedicatorum nomen dedit: Et circa idem tempus varia Di. plomata pro Dominicanis proseruntur a Chi carellio, aliisque.
Alteri vero , cum leviusculum sit , nihil addam , nisi Petrum de Vineis in sua Epistola topographicε describere ROSARII , & Crucis S. Francisci Sodalitates iam tunc
temporis adeo florentissimas, ut omnis sexus, ac omnis aetasa in
i) Frant tunc Coenobia et r. in utraq; Sicilia : Unde ext bant saltem 42. Dominicani de Regno nativi. Dissiligod by Corale
7쪽
in ipsas cooptari enixe contenderet. a Quae cum ita sint, PatreF, quidnam hic agendum ciconsiderate. Agitur.enim de Praeside nostrae Pro sinciae eligendo, a quo uno gloria omnis, quam Maiores nostri tradiderunt, pendet. Videte igitur, ut sicuti illis pulcherrimum fuit tantam gloriam vobis relinquere , ita vobis summo h nori sit illam , quam accepistis, sin minus augere , tueri saltem, ac conservare . Qua de re illum plenis suffragiis eligite, qui probitate, doctrina , & consilio nostri ordinis splendorem omni studio tueatur . Illum quaeso eligite , quo Duce , & Auspice nil detractorum insidiae , nil calumniae illorum , qui huic luci nubem offundere conantur , otacere possint : Ac denique innumera, & opportuna Angelici nostri Praeceptoris monita 3ὶ in hac Electione magis magisque. animo revolvatis obtestor . Eligatur Viri, quemadmodum magnus aiebat Gregorius qui si fecundum cor Dei , ut per sectum magni amoris unitus si Diυinae Voluntati. Eligatur Dux , qui sublimiaiis ordinem conscendere ex cupiditate non ambiat , sed ex humilitate pertimescat.
a) Montglia de Origine ROSARII cap. IV. aliique.
3) S. Thomas quodlibet : 8. a Et quodlibet: 4. art. 23. ad Ia. Et quodlibet: 6. a s. Et quodlibet : 4. a I S. Et