Constitutiones, et decreta edita in prima dioecesana synodo Ciuitatis Castellanae, ab Angelo Gizadino i.v.d. ... Celebrata die 18. 19. & 20. mensis Ianuarii anno Domini, 1626

발행: 1627년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

s in dictis Consti

tutionibus Innocet.

6erit. si autem nequam fuerit, totum corpus tenebro. sum erit. 3 Nihil igitur aequE curandum est in hoc corpore,quam ut fidei oculus non solum ab omni nu

be perfidiae, & haereticae prauitatis, sed a leuissimo quoq; puluere suspicionis illibatus custodiatur. si qua vero caliginem squod Deus auertat) vlla ex partes

contraxit, solertissime repurgetur. Quamobrem neperniciola haeresis lues Domini gregem nobis creditum corrumpat, Archipresbyteri. Vicari j Foranei, i ac testes Synodales x inuigilent,seduloque perquirant, an haeretici, schismatici, apostatae,aut alij de his suspecti in eoru ditione reperiantur. Diligentiam vero, ac curam in eorum indagationem exactius conuertant,qui se nuper ad fidem conuersos Profitentes ad quaestum captandum divagantur. Si quos inuenerint, statim nobis deserant. Quilibet non modo haereticos iuxta praescriptum Constitutionis fel rec. Innocenti j Papae IV. i & Nico. Iai III. , verum etiam de haeresi iuspectos sub anathematis poena denunciare nobis per viam iudici j 3 teneatur. Qui conscius non Obtemperauerit, Sacramentali eareat absolutione. Parochi vero, & Conci natores populis hanc saeph obligationem accurate insinuent. Denunciaturis autem legitime impeditis, vel si mulieres fuerint, Vicarius Foraneus 4 de nunci tionem inscriptis recipiat, nec ad ulteriora progrediatur. Sed indicto denuncianti silentio illam nobis clausam, & obsignata fideliter subito transmittat. Parochi diligenter inquirant, an AEgyptiorum. lere Cingarorum fallax ac errabundum hominum genus Catholicae fidei veritatem profiteatur, i an statis temporibus Ecclesiasticis Saeramentis se muniat, an praeceptis Ecclesiae pareat. An ad inrtilegia, ac diuinati nes incumbat, atque elusoria vultus, manuumque

inspectione simplices fideles decipiat. Eos autem si

32쪽

cuIpabiles inueniant, nobis subito deserant.

Iudicibus, A ssessoribus , ac Notarijs praecipimus, ac sub paena excomunicationis latae sententiae iniungimus, ne ea,quae sibi ad fidem pertinentia iudicialiter innotescunt, cuiquam audeant aperire. t De silentio autem fideliter praestando, in suseeptione sui muneris corporale in manibus nostris iuramentu exhibebunt, idemq. a vicari js Foraneis circa denunciationes per ipsos recipiendas obseruari mandamus. Libri, atq; alia quaelibet scripta, impressa, siue manu scripta, sortilegia, incantationes, magias, aut alia huiusmodi continentia, quae penes inquisitos, aut alios quoscunque per Curiam fuerint deprehensa, a perfecta legitime inquisitionis causa contra quoscunq. in Atrio , Cathedralis Ecclesiae comburantur, α talis combustionis 3 actus in actis adnotetur. Interim vero pendente iudicio penes Vicarium nostrucaute custodienda , & a nemine, nisi ab eis . ad quos pertinet. legenda deponentur. In causis fidei acta omnia gratis conficiantur. a No tarios tamen pro eorum labore in descibendis testium depositionibus ad fauorem Reorum iustam mercedem recipere non prohibemus. Exempla vero Pr cestuum ad supremum Sacra: Inquisitionis Tribunal

transmittenda gratuito concedantur.

Cum autem ab haereticorum. suspectorum q. libris.& scriptis venenum morti serum ad fidelium perni.

ciem lae pe emanarit, nemo audeat legere, aut penesse retinere cuiuscunq generis libros in Indice Romano prohibitos, nec extra Dioecesim imprimi facere sub poenis in edicto S. Inquisitionis contentis. Ideo nequis praetextu ignorantiae huiusmodi libros, aut scripta penes se fraudolenter retineat, qui

libet in termino quindecim dierum a presentis Syn di publicatione decurrendorum, omnium , & quo

mast in symae di in

I Decret. s. Ir quia fit. sub Clement. MDat. Romae . s. nuarii. 16OI.

sos e

33쪽

rumcunq; librorum, quos penes se habebit, Catha.

logum Vicario nostro sub poenis arbitrio nostro incurrendis tradere teneatur. Librorum vero prohibitorum Indicem Archypresbyteri, dc nostrae Dioecesis Parochi apud se habeant, nec libros vaenales , sine nostra, aut Vicarij generalis,seu foranei in Dioecesi fa cultate exhiberi permittant. Si quis vero nouerit aliquem huiusmodi libros penes se retinere seu lege.

re,st tim sub excommunicationis poena certiores nos facere teneatur. Nemo Sacrae Scripturae verbis temere abutatur, nec illa in assentationem, iocum, contumeliam. superstitionem, impietatem, seu profanos usus, sub poenis S. Conc. Trid. conuertat. Et ut detestabilis iste abusus penitus eradicetur, Parochi, & Concionatores de criminis huius enormitate populis insinuent saepissime. Et quoniam purissimo Catholicae fidei candori nihil magis aduersatur, quam in teterrimas Diabolicae disciplinae artes incumbere, ideo Curati in sua Parochia diligenter, ac sedulo inquirant, an sortilegi, diuinatores, lamiae, magi, striges, atque alia huiusmodi perditissimorum hominum genera reperiantur. Quos vero vel de his etiam suspectos deprehenderint, ad nos celeriter deserant Canonicis poenis puniendoS. Vanas insuper, superstitiosa' populi obseruati nes, quas velut haereticalis pestis eontagia sensim Diabolus Simplicium fidelium animis insanuat,damnamus, ab Omnibuq. vitari, ac respui districte mandamus . Ideo Parochi Saltem in Visitatione de his certiores nos facere teneantur . Concionatores Vero

de harum superstitionum leuitatibus,ac periculis PQ Pulum frequenter commoneant. 1 De

34쪽

De his, qua omnes tenentur credere,,scire.

Cap. III.

IN sacro sancto , & certo non errantis Catholicae Romanae Ecclesiae iudicio quilibet coquiescat,& in iis omnibus, quae ecclesia ipsa crediderit, sibi

quoque credendi normam praescriptam certo sciat. Ideo omnes fideles etiam rudes in lege gratiae post sufficientem Euangelii promulgationem tenentur explicite scire articulos fidei ab ecclesia solemniter declaratos, seu Apostolorum Symbolum, quo Romana utitur ecclesia, nec non Decalogi, ecclesiaeque praecepta : quae omnes ad discretae cognitionis aetatem prouectos sub mortali obligant peccato. item Orationem Dominicam, Angelicamque salutationem. Illis. qui ista ignorant, vel addiscere negligunt, Ecclesiae sacramenta, absolutionis videlicet & communionis, non ante quam haec sufficienter fuerint edocti, ministrentur .

D dei Tudimentis. Cap. IIII.

P Lurimum ad comparanda Catholicae fidei, Christianaeque Reip incrementa conducit, si pueri,

quorum natura in malum prona est, i a teneris usque

annis in verae Religionis doctrina erudiantur. Ideo Parochi Dominicis saltem , alijsque diebus festis pueros in suis Paroch ijs fidei rudimenta, cultum erga Deum , reuerentiam erga parentes, dc Christianar motu honestatem per se, i vel peri alios a nobis approbandos ad sac. Conc. Tridentini praescriptum diligenter edoceant,etiam si aliis ex legato aut testamen. to, vel alio quouis modo hoc onus sit impositum . . Patrea veIO, Compatres, ac praeceptores idem sibi

B ipsis

Cone. sororesten. sub Carolo Pipino.

35쪽

cap. ig. Leo. X. in Constitui. super re format. Cur. Rom. ex cone. Laterata. , Concit. Lateram sub Leone X. vers. di eum omnis an

ipsis iniunctum a nobis onus non ignorent. Quod ut diligentius perficiatur, ubi fieri commode potest. doctrinae Christianae sodalitatem institui

mandamu , quae viris morum integritate, ac vitae honestate probatis constare debet. qui in tam pio munere Parochos adiuuent, ac Indulgentias a sel. recor. 1 Pio V. 1 Greg.XIII.Clem.VIII. & Greg XV. cocessas consequantur. Vt autem fidelium animi ad tam sanctum, ac salutare opus inflammentur, Parochus intermissarum solemnia operis huius utilitatem , ae uber . rimos Indulgentiarum fructus populis frequenter de- nunciet. Vbi autem huiusmodi sodalitas haberi non poterit, duo, aut tres deligantur idonei, qui pro Christiana pietate id muneris alacriter suscipiant. & pueros adolescente' ad Parochiam adducentes diligenter in semita pietatis instruant. Principes, dc magistratus in Domino enixe ho tamur, ut nulla sumptus habita ratione publicos ludi magistros in suis Iurisditionibus conducant, qui se non minus fidei, & vitae. quam doctrinae. & scientiae laudibus commendatos exhibeant. Ipsi vero non solum libros in praefatis Indicibus vetitos, & damnatos pueris non interpretentur, nec ab illis ullatenus legi patiantur;Zverum etiam a quibuscunque alijs turpia, siue obscoena continentibus abstinere prorsus debeant.quotidie vero sub finem lectionum procurent, ut pueri genibus flexis orationem Dominicalem, Salutationem Angelicam , dc Symbolum fidei deuote recitent . Adolescentium animos non solum in litterarum scientia, verum etiam in pietate religionis erudiant: Missarum sacrificio, corterisqῆ diuinis offici js crebro iubeant intere ite, i doctrinae Christianae libellum semel in hebdomada recitare compellant, atque ut ijdem semel saltem in mense conscientiam suam approbato Sacerdoti aperiant, gyro

36쪽

pro viribus quaerant . qui vero ad idoneam aetatem prouecti fuerint, sanctissimo Eucharistiae sacramento

muniantur.

Et ut pueri, puellaeque ad Ecclesiam facilius con gullii pii v subueniant, pulsabitur campana et longo temporis spatio die s. Iulij ε νε s. in meridie: quibus congregatis, distinctis puerorum, puellarumq. sedibus Parochi, aut Magistri electi puerorum , puellarumq. sibi subiectarum Catalogum recognoscant. Quoci si qui e pueris, aut Puellas scho. Ias Doctrinae Christianae, seu Ecclesias ad hoc deputatas non frequentauerint: vel parentes, siue Domini. ut socordes. dc inobedientes pueros aut puellas , famulos seu famulas mitrere ad praefatas scholas neglexerint . illos Parochi nobis deferre non desinant, ut opportuno prouidere possimus remedio. Et ut segnes in via iustitiae excitentur . nemo a Parochis ad luscipiendum de sacro fonte infantem , matrimonium contrahendum , aut ad aliorum sacramentorum, vel Confraternitatis alicuius participationem admittatur, qui saluberrima Christianae doctrinae rudimenta ignoret.

De lectione acra Scriptura . CV V.

NIhil ad Christianae religionis pietatem conseris

uandam . aut propagandam magis pertinet, quam sacris lectionibus , praedicationibus , alijsque Spiritualibus alloquiis Catholicam fidem hominum auribus frequenter instillari. Hinc Sacrosancta Trid. ser s. eap. t. de Synodus i sanctissime statuit,ut in Ecclesijs ab ea enuia ' β' 'meratis praebenda Cathedralis, aut alterius Collegi tae Ecclesiae primum vacatura in Theologalem ad

vim sacrae Scripturae interpretadae, Altera Vero P ' , ne Trid. sessnitentialis pro Consessionibus audiendis, dca resese s .eap. .de Resor.

vatis casibus absoluendis fidelibus erigerentur. Quae B a decreta

37쪽

decreta non valentes non solum propter praebenda ru, verum etiam Beneficiorum tenuitatem executioni

demandare, Ideo decreto eiusdem Concili j 3 quoad lectione sacrae Scripturae inhaeretes hortamur superio. res Regularium Conventuum Ciuitatis, & Dioecesis nostrae, ut in illis idoneum , ac approbatum lectorem eligant, qui semel in hebdomada casus conscientiae,& sacram Scripturam legat, Congregationibusque super hoc coram nobis faciendis in sacri ilia , aut alibi

interueniat. Quo vero ad Poenitentiarium cum facultate absoluendi a casibus reseruatis, in tabella descriptum eligimus, & constituimus. Lectioni vero sacrae Scripturae, & casuu conscientiae omnes, dc singulos sacerdotes, aliosque in sacris , minoribusque ordinibus constitutos hortamur, ut interis sint e qui semel in hebdomada conueniant, habeantq. casuum conscientiae Congregationem, in qua saltem tres casus proponantur, de per quemlibet Parochum discutiantur, & resoluantur. Si vero praedicti ad Con

gregationem praefatam accedere neglexerint, & legitimam excusationem non praemiserint, poenam . unius aurei qualibet vice ipso facto incurrant. In eadem vero Congregatione res ad curam animarum, ad clericalis vitae, morum q. honestatem , ad diuinum cultum, ad scandala eradicanda, ac tollenda vitia Uectantes accurate, ac mature discutiant: ubi autem remedium opportunum per eos afferri non poterit, res tota ad nos , vel Vicarium nostrum generalem deseratur.

Dis Verbi Dei Praedicatione . CV. V L

IN saluberrima diuini Verbi. praedicatione muneriS. nostri onus, & crediti nobis gregis securitater agnoscentes praecipimus, & mandam , ut nemo, siue

38쪽

siue Saecularis , sine Regularis in hae nostra dioecesi

sub quouis priuilegij, aut exemptionis praetextu concio natoris osticium solis Pastoribus i commissiim sine nostra facultate, , α approbatione audeat usurpare. Verum quia per nos ipsos salutare hoc munus ubique a 4. e. de Relatam exequi non possumus, Presbyteri. & curam animara habentes diebus saltem Dominicis , alijsq; solemnioribus,& festiuis oves sibi demandatas pro sua, & ea iucapacitate spiritualibus verbis pascant. Quadragesi- mali tempore quotidie populus diuino verbo pascatur per Concionatores a nobis electos, & approbatos Cleri ci vero omnes cum biretis, dc superpelliceis Concioni sub poena arbitrio nostro incurrenda intersint. Concio natores autem in ijs versentur, quae utilis sunt ad salutem, non quae inaniter oblectant ad sensum . Icleirco Sacrosancta Dei Euangelia in Catholica veritate populis annunciantes vitia increpent, vim tutes commendent, poenas in scelerum vindictam libere indicant, & praemia in pietatis recompensationem suauiter poli ieeantur: breuitatem, ac sermonis facilitatem, animarum q. salutem sibi proponentes e neruos dirigant, ut se piscatores hominum non tam verbo, quam opere fructuose profiteantur. Quaestionum ut btilitatem, quae potius ad ingenii ostentationem , quam ad animarum praesidia conferunt, euitare studeant: errores, ac impia Haereticorum dogmata non proponant, nisi ea postmodum

confutatione, ac redargutione apte conuincere nouerint, ne rudis populus erroris indein scandali occasio nem nanciscatur . fabulosis , ac iocosis sermonibus audientium.animos ne occupent, sed suaui, ac seria grauitate tuini Vesti praestantiam, ac maiestatem

conseruent.

Decreta nostra Synodalia, eorruptosq; ac deprauatos populi mores a Parochis scire studeant. Vitia. Sin

39쪽

generaliter , praecipue vero sortilegia, diuinatioqes,ac quast unque alias Diabolicas artes , Blasphemias,

falsum iuramentum , murmuratione'. praesertim in ecclesiasticos detestentur, in nullum personarum num L statum tacite, i vel expresse inuehantur, sed in viti rum reprehensione, ac eradicatione desudantes a personarum offensione penitus abstineant. s. Orolus de ossic. Dum concio habebitur, nullus sacerdos in ecclesia,Pi di si' aliquo sacello missae sacrificium celebrare audeat sub poena suspensionis a diuinis. & ne Concionatores laboris sui fructu frustentur, si populus eorum Concionibus interesse neglexerit. Guberna reS , loco mim q. omnium praesides in Domino hortamur, M

C. .synod.florent. Obsecramus, ut tempore Concionis praecipue clieuus

4ς pi di δ QuadragesimalibVurent,ut apothecae claudatur.Otiinsaq. turba e soro, plateis,atq;tabernis expellatoriac d mu ut diuinis officijs intersit, debitis poenis copellant. ν cope. Nedio' Diuinum autem verbum die , non noctu a enunc te

et i ' 'P tui praeterquam in Passione Domini,quo tamen rem

pore tot luminaria sint accensa, ut omnis scandaloruoccasio e uitetur. Masculi vero a foeminis aliqua tabella, vel tela separentur. In eligendis atq. alendis Concionatoribus legitima consuetudo obseruetur. qui vero illoru electionem ad se pertinere praetendunt. ante festum omnium San- rum Concionatoris nomen, eiusdemq. consensum nobis, seu Vicario nostro teneantur indicare, alias electio pro illa vice ad nos deuoluatur. Tales autem eligant, quales ad rem tanti ponderis requiruntur.

De Reliqui's, sacris imaginibus, ac venerationibus Sanctorum. Cap. VII.

a Cent. Trid. siss. Vllus insolitas i vel non sacras imagines, aut no- s. detivum & ς- ua miracula intra ecclesiam quantum ut 4 ς ςm ner. μ' piam,

40쪽

Ispiam, seu alibi apponere, vel nouas admittere reli e cura ex eodequias, nec antiquas de loco ad locum tranSferre, a Coste. Tru derit nec minus monumenta, in quibus asseruantur, ad detinuoe.&Uener. lam etiam videndi curiositatem aperire sine nostra se: eis: facultate, & approbatione praesumat. Μagunt. c. s r.

Libellus distinctum Reliquiarum catalogum, inostrumentorumq. mentionem, quibus earum veritas comprobatur, continens describatur, t atq. in Archi- ι Coae. MedioI uio asseruetur. Index vero eorumdem in loco conia ς λῆς RςEq.

spicuo affigatur, ut ab omnibus comode legi possit. Reliquiae vero in loco duabus clauibus munito fideliter custodiantur inclusae, nec ullus vel quid minimum ab eis auferre audeat sub poena excommunic tionis ipso fasto incurrendae. In illis ostendendis plura lumina succedantur, thurificationes ac statutae precum recitationes, aliique solemniores, ut decet, ritus per Sacerdotem pluuiali, ac ministros su per pelliceis indutos honorifice, ac reis uerenter adhibeantur. Si vero publice ad venerationem exponi illas contigerit . duo saltem Iuminaria ex cera ardeant, & clericus superpelliceo amictus ad custodiam assistat nec illae ad infirmorum do. mos ab ecclesijs sine nostra facultate asportentur Parietes, in quibus Sacrae imagines vetustate corro se, aut aliter in deformitate collapsae cernuntur, dealbari mandamus. Si ligneae fuerint, incendio tradan- e altaris de Coo tur, cinere'. in sacrario deponantur. 1 Si marmoreae, ' 'in effosso ecclesiae pauimento adeo recondantur, ut deambulantium pedibus conculcatae non inquinetur. Ne quis vero in nouis confingendis, atq. euulgam Izr &ecum redis miraculis i quaestus, aut inanis gloriae capi ndae hEts es' ,hh i

Occasionem auare, at q. ambitiose nanciscatur, inter- Lateran. sub Ianoe

dicimus, ne quis fictilia huiusmodi commenta pro . vj ς p mulgare praesumat, nec in viventes, vel defunctos hominea nondum Sanctorum Catalogo rite adscriptos

SEARCH

MENU NAVIGATION