장음표시 사용
4쪽
HISTORICI ET CONSILIARII REGII
De sua conversione ad Catholicam Fidem
Ad Ili νissimum O Reverendissimum Dominum
Rempublicam HelvetiorumcUM HUIUS RESPONSO AD E CARDUM. ROMAE MDCCXXIV. Ex Typographia Hieronymi Mainardi PRAESIDUAE PERMISSI.
6쪽
Georgius Eccardus, scriptis editis celeberrimus, qui olim Hanoverae in studiis historicis chronologicis auxiliatrices manus Godefrido Guillelmo Leibnitio porrexit , atque ei postea in eodem labore successit, nuperrime
ineunte hoc anno Ira . ex haeresi Lutherana in sinum Sanctae Matris Ecclesiae Catholicae, Leibnitio felicior glorioῆr, omnium bonorum gaudio confugit. Hoc ubertim docent Eccardi literae, raptim quidem, breviter , sed ex animo scriptae ad Illustrissimum & Reverendissimum Dominum Dominicum Passioneum, Archiepiscopum Ephesinum, apud Helvetios Sanctae Sedis Apostoli-Cae Apocrisarium Has, una cum Archiepiscopi
7쪽
respons ad Eccardum, huc Romam die XVII. Februarii ad utriusque amicum perla
tas, tecum, lector optime, communicare
statuimus. Eas perlege, meum roga, ut alios quoque ex tetro erroris carcere ad lincem Catholicae veritatis propius agnoscemdam educat. Vale. JO-
8쪽
rissioneum. eoerendistae atque lustrissime
Terum diuturnum meum silentium submisse excuso Causa ejus sine dubio legitima tibi videbitur. Diu a multis jam annis colluctatus sum cum conscientia mea Agnovi me a via vera salutis devium ; sed temporalia me commoda hucusque de tinuerunt. Animae tamen cura tandem omnibus praevaluit Vici obstacula rupi vincula, etiam tenerrima carissima mihi: cum aliter per temporis circumstantias non liceret, nudus aufugi. Reliqui omnia mundi bona, etiam ingeni fulcimenta , codices veteres , Bibliothecam , Muscurris, rebus curiosissimis repletum, salarium annuum II OO. Imperialium, uxorem suavissimam cum liberis tribus optima spei Haec pignora sola mecum esse desidero. Reliqua lubens contemno maxima mea cum voluptate nudus nudum sequar Christum. Haec tibi, Reverendissime atque Illustrissime Domine, ante alios, indicanda esse credidi. Dignatus me es favore tuo cum haeres infectus essem, recipe jam in te patrocinium ad Catholicam fidem conversi . Maxime Reverendi Patre Societatis Iesu jam amantissime, spiritualibus solaminibus, & temporalibus etiam me erigunt. Nolim tamen js diutius gravis esse; cum plura didicerimis ex veteribus monumentis,' ex usu rerum iiiturno , quibus magno cui-
9쪽
dam Principi . aut, si sata velint, celesia etiam , inservire quodammodo possim, te quoque submisse rogo, ut, data occasione me Romae, wapila alios amicos , ubi commoditas se Offeret, commendatione tua dignari velis Schannatus uidensis historicus mihi miserat Vindemiarum suarum literariarur exemplar sed in ista animi perturbatione Hano verte ejus oblitus sum . Scribam tamen ei, ut aliud mittat. Est vir eruditus , candidus, & indefessus in deligendis veteribus monumentis. De meis studij jam actum erit, nisi Deus viam ostendat restituendi damna perpessa. Iterum iterumque me patrocinio tuo submissa prece commendo Colonia raptim d. 8. Ianuar. 724. Altera ad me dirigendae, erunt hue ad Collegiurn Societatis Iesu mittenda . Utinam ab Illustrissima Reverentia tua commendatiunculam ad Reverendissiimum Nuncium hic loci, expetere mihi licere Reverendissimi atque Illustrissimi nominis tui; Devotissimus Servus Io Georgius ab Ec arc
10쪽
DOMINICUS ARCHIEPISCOPUS EPHESINUS
S. P. D. momento, quo tabellarius discedere erat paratus , redditae uni mihi amantissimae tuae literae quas sum prae gaudio exosculatus. Ad eas, quum morbo molestissimo correptus in lectulo decumbam, paucis rescribo, mittoque una epistolam Illustrissimo Nuncio Coloniensi, tui commendatitiam. Per Proximum cursorem plura , di commodius. Bene dictus interim Deus , qui operatus est in te mirabilia via Siqua mea opera, studio, commenssatione juvari potes, uni versa ab homine amicissimo, praesertim in nova hac tua Voca aione, fidenter expecta, ac vale plurimum. Lucerna IV. Kal. Februarias I 72 Vix prae morbo manum calamo admovere possum, sed gratissimus tuus de te nunCius statim fere me incolumem reddidit. Interim dextera Domini magnificetur , quae tibi , sicut olim Pistorio , Besoldo, moistento, Lambeci , conterraneis tuis, tot alijs, in Republica literaria viris summis, ad sinum Catholica Ecclesiae redeuntibus, misericordiae suae thesauros aperuit. Nulla mea officia tibi defutura pro certo Dbeas velim teque semper in Domino cupio bene valer ,