장음표시 사용
1쪽
SSmi D. N. D. CLEMENTIs, Divina Providentia PAPAE. XI. damnatio & prohibitio quorumdam foliorum imprςssorum sub titulo, Deux Let tres de M . Chanoine deIB. a I T- D. A. oec. Cas de Conscience
propinec par uu Confesseur de Pro vincetouchant un Ecclesiastique qui es foui se
Ad perpetuam res memoriam. U M nuper in Iucem prodierint quaedam solia gallico idiomate edita sub
science propose par uu Confoeur de Pro- vince Duchant un Ecclesia inque qui est sussa conduite , in resis par plu--s Doctium de la Faculte de Theologie de Paris et quam plures autem ex Venerabilibus B tribus nostris S. R. E. Cardinalibus, quos ad examen dictorum foliorum specialiter delegimus, audita ac diligenter perpensa soliorum hujusmodi censura quae coram nobis telata fuit, solia ipsa damnanda oc pro-
2쪽
hibenda esse censuerint: hinc est quod nos pro commissa nobis ab aeterno Pastore gregis sui cura, Domi
nicas OVes, quantum ex alto nobis conceditur, a noxiis praeservare cupientes, de memoratorum Cardinalium consilio , folia praedicta, autoritate Apostolica, tenore Praesentium damnamus Sc reprobamus, ac legi & retineri prohibemus, illorumque impressionem, descriptionem, lectionem , retentionem Musum, omnibus de singulis Christi fidelibus, etiam specifica & individua mentione & expressione dignis, sub Poena excommunicationis per contrafacientes, ipso facto, absque ulla declaratione incurrenda, Omnino interdicimus. Volentes & autoritate praefata mam dantes , ut quicumque eadem folia penes se habuerint, illa statim atque praesentes Litterae eis innotuerint, locorum ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere atque consignare teneantur , in contrarium facientibus nonobstantibus quibuscumque. Ut autem eaedem praesentes Litterae ass omnium notitiam facilius perveniant, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, Volumus & eadem autoritate decernimus, ut illae ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, necnon Curiae generalis in Monte Cittorio dc in acie Campi Florae de Urbe, per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicentur , illarumque exempla ibidem afixa relinquantur ; dc sic publicatae, om-hes dc singulos quos concernunt, perinde assiciant, ac si unicuique illorum personaliter notificatae & in malae fuissent i, utque ipsarum praesentium Littera
3쪽
3rum transsumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, & sigillo personae
in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in Iudicio quam extra illud ubique locorum habeatur, quae eisdem Praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensis. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, die xij. Februarii M. DCCIII. Pontificatus nostri anno 3'. F. OLIVERIUS AN N o a nativitate D. N. I. C. 17o3. indictio ne undecima, die vero 13' mensis Februarii, Pontificatus autem S in Christo Patris dc D. N. D. Clementis Divina Providentia Papae X I. anno 3'. supradictae Litterae Apostolicae assixae & publicatae fuerunt ad valvas Balilicae Principis Apostolorum, magnae Curiae Innocentianae, in acie Campi-Florae, M aliis locis solitis & consuetis urbis, per me Thomam de Unionibus ejusdem SS , Domini Papae Cursorem. Pro D. Mag. Curc THOMAS ORLANDus,