De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

guntur is Similia de infinita Cognitione , similia

de Potentia.

Sed ista satisne probat λ Aliud enim est ,

simplicem esse rem a notione expressam, aliudiimplicem esse ipsam notionem. Simplex enim est, quod non habet parteS ; neque vero partes habet infinita, et .persecta Natura. At ejus Naturae notio ex notionibus aliis consurgere videtur . Ut caetera omittam, Bonum infinitum mihi est, . quod et Bonum est, et nulli admiscetur Malo, sleu, quod eodem redir, nullo fine circumscribitur, aut concluditur. Itaque duae saltem notiones junctae stimul nam et sunt multo plures ;sed non de omnibus dicere necesse est ) duae saltem notiones, inquam, notionem efficiunt infiniti Boni, quam omnino simplicem elle volebas . Quod autem insita ea notio sit ab ipsa natura, sine ullo minis crio sensuum , aut ulla rationis ope , quam multis argumentis negari potest: Quotus enim quisque nunc est inter philosophos , qui sententiam eam de id eis innatis amplectatur λ Jure ne an injuria derelicta sit ea sententia, nihil attinet disputare . At certe jacet

jam a multis annis, atque ita jacet, ut praecla re cum Atheis agi videatur, siquidem eis Philosophorum ideas innatas negantium patrocinium adjungere velimus. Jam si rationis usu cadem notio comparata est, non ex eo tantum , quod in nostris mentibus ea notio sit, esse Deum, concludendum est,

102쪽

9 Ised nos, cum notionem eamdem cudimus, non fuisse deceptos ostendamus Oportet. Hinc sacile fere omnia corruunt , quae pro argumento Carterii tum Hookius ipse , tum ce- ebres alii Scriptores olim attulerunt.

CAPUT XII.

Pulchritudo demonseratar , quam infinita Dei Perse ctio infert a nec non Verntii sententia con-Juratur : Pulchritudinem de rebus corporea mole carentibus, proprie loquendo , praedicari non sol. O Uaenam potissimum, amice Lector, nOS .ratio moneat, ut, cum hactenus de infinita Dei Persectione generatim considerata disseruerimus , aliquid in hac eadem disputatione de infinii ipsius Pulchritudine dicamus; facile, opinor, ex ipsa notione Pulchritudinis intelligi licet, quam, sin minus distinctain , ut Dialecticorum vocibus utar, ar certe claram animo quisque gerit. Quibus enim argumentis esse Deum infinite Persectum ostendimus, iisdem videlicet ostensum est, Deum esse infinite Pulchrum, quandoquidem quidquid est Bonuin, idem in suo genere Pulchrum este , facile acuti homines assentiuntur. Sapienter enim illa D. Thomas, gravis auctor in primis is Pulchrum , inquit , et Bonum M a in

103쪽

in subjecto quidem se ut idem, sed ratione difff-

rtivi ; Nam bovum proprie respicit appetitum, Pulchrum autem respicit vim cog vincitivam si) is et alibi is Pulchrum es idem cum Bouo , sola ratione diserens: adit supra bonum quemdam ordinem ad vim cognoscitivam sa)At enim fatendum est , ab hominibus otio doctrinaque abundantibus multa de vera Pulchritudinis notione disputara esse, quae nobis in hoc

opere non liceat prorsus omittere. Res enim no

bis est praecipue cum impiis hominibus , qui

omnia rident, omnia contemnunt, quae de supremo Numine magnificentissimis verbis ipsius cultores affirmant. Itaque accuratius, inesse Deo veram eamdemque infinitam Pulchritudinem ex infinita ej cis Persectione, si ita loqui fas est, efflorescentem , ostendamus. Id enim estici et ratio, ut, quaecumque Pulchritudinis in genere definitio caeterarum optima esse dicatur , Deus idein non minus Pulcher , quam Bonus haberi debeat , ac dici. Prin-

si I. P. a. . Qt. 6. ad I. 2) l. a. q. a T. art. I. ad 3. Fusius hape a Petavio explieantur Lib. VI. L. S. ubi P. m. 4 l. num , inquit, ese desinivimus id, quod aptam est, Et congruentiam quιm l. rm hubse. IIane psWro eo euentiam non absolute sumi sed referri ad Gun aliquem, atque fructum ; ouod est appetitionis Proprium . I rnc Bonum ιllud ese dicitur, quod omnia appetunt . At vero Pulchrum illa es ινδε congruentia . qua non ametitionem yraecise res icit, sed veram germa. namque foediem et absolutum exemρlar fui, quam I αν platonici noinicant A. Vide reliqua apud ipsum. Consentiunt Recentiores qui Bonum a Pulchro non posse

nisi ratione distingiti doeent. Vide Chamberitu in Chambens in in Dia. Art. de Pulchritudine, Encyclopaediam Diderotianam ib. ed. Lue. p. 279. Syagriium De Eono, M.1lo. et Pulchro p. m. 3 p. qui alios etiam Auctores assert ; at Lilii: ur, ubi Articulum Encyclopaedicum Beati tribuit Yvoni, cum ipsius Didetolii sit.

104쪽

93 Principio ea definitio laudanda est , quae Petavit acerrimo placuit ingenio, eximiaeque doctrinae o Ad summam , ait ille cum multa de Pulchritudinis notione disputasset si) , Pulcbrum . ita desiuiri potes, ut sit id, cujus cognitio ideo delectationem affert , quia exemplari suo , ac formae primigeniae exacte respondet is Si res ita se habet, nihil Deo Pulchrius haberi potest,

aut singi. Etenim ipsius divinae Naturae, quae infinita est, et infinitis, quae possent esse, naturis an te cellit , ac praestat, nullum extra Naruram ipsam exemplar, vel ipso consentiente Platone, reperitur. ipsa sibi, ut ita dicam, mensura est, aut potius mensuram quamVis ipsa recusat, atque arcet, ipsa sibi est ordo, ipsa, non modo ut sint Attributa flagitat, quibus viget , sed qualia esse

debeant, aut potius, quae debeant esse, constituit. Ex quo sequitur, ut ea pulcherrima Natura sir. Quid enim exemplari suo conformius elle pus sit, quam id , quod exemplar sibi est, et modus, ii tamen modus, et ratio λPraeterea exemplar est Deus caeterarum omnium

rerum, tum quae sint, tum quae possint existere ;siquidem prima rerum omnium causa est . infinita pollens, ut vidimus, persectione naturae. O iid enim p An Deus , cum vult aliquid

condere , necessario Fornos nescio quas extra mentem suam exilientes , atque secretas intuebitur,

105쪽

tur; quod Platonem docuisse, non pauci putant pId si ita est aliquod Bonum deerit illi, cui nullum Bonum deesse queat. Persectior enim ea mens est, quae rerum species, et ἰδέα: in se ipsa continet, atque tuetur , quam quae, ut aliquid sapiat, ad externas formas necessario confugiat. Jam vero, ut facile Vides, pulcherrimae res possunt esse , quarum numerus nulla unquam ratione definiatur. Est igitur earum in divina Mente exemplar, a Mente ipsa minime separatum. Hinc autem intelligis, quam pulchra sit ea Mens, atque adeo illa Natura, quae ab ipsa Mente nullo modo distinguitur. Quod enim Scholasticis in ore fuit contritum vetustate proverbium is Propter quod unumquodque tale et illud magis se tale est , ut multo elegantius dici possit , sed verius esse non possit. Quod autem Naturae divinae cognitio, et contemplatio maximam afferat animi voluptatem , oratione non indiget. Etenim rei quamvis creatae , sed tamen aliquo modo perfectae , consideratio eo majorem parit animi oblectationem , quo nobilior illa res est, atque sublimior. Quid igitur de optimae , ac praestantissimae Naturae,

quae omnes pulchrarum rerum . formaS Complo a contineat, contemplatione censendum Omnino erit pNimirum de ipsa multo verius , quam de honesti specie, quod Plato gravissime dixit, usurpari potest; uam, si corporis oculis videretur, mirabiles

amores excitaturam sui.

106쪽

9 Cujus rei licet ex eo conjecturam capere , quod cognoscendi rerum causas avid illimi natura sumus ; eas vero si cognoscimus , ea voluptate perfundimur, ut delectationes caetera S, praecipue ministratas a sentibus, facile contemnamus. Nihil hic Democritum , aut Heraclitum , nihil Euclidem , aut Archimedem memorare necesse est. Aniamus cuique suus ejus rei testis est , praesertim si quadam excelsa indole praeditus perturbationes a Corporis contagione ortas cohibere assueverit. Quid ergo de cognitione ejus Causae cense dum erit, quae et prima est, et potentissima , et caeterarum causa causarum, et vim stingulis , atque virtutem pro sua voluntate concedens pHaec omnia optime constant, etiamsi, quod plurimi faciunt, Petavit definitionem rejicias, et aliam quamvis, modo non prorsus ineptam, am plectatis . Sunt enim, quibus ea non Valde probetur, propterea quod rationem, cur una res in eadem specie sit alia pulchrior, non autem, cur Una spe cies aliis quibusdam pulchritudine praestet , a

ferre videatur.

Hinc Benedicto Rogaecio, acuto in primis

atque copioso , ut apud Graeculos aetatis nostrae nullius fere nominis Auctori, alia Pulchritudinis in genere definitio placuit. Statuit enim si) ,

0 Uno Meessario P. I. c. 27. r. 443. Ait enim is che la Bellet ἰyresa universalmente, e secondo un eoneetto eomune ad Uni Bello, tanto Dirituate , qaeanto eorporeo , puo desinis, Una forma , che raude pato editetlevole alie potente eonositive ii sugetto , in cui s ritrovari,

107쪽

Pulchritudinem id esse , quod rem aliquam et gratam et delectabilem iis eniciat, quae Potentiae Cognoscitivae dicuntur in scholis. Neque vero eos probat, qui Pulchritudinem alia ratione descripserant; ut ipse ordo esset ejus, quod in aliquam rem convenire debeat, ne minus in sua natura persecta sit i). Hanc enim definitionem eodem, quo Petavianam , vitio laborare putat.

Roga ccii definitio non videtur ab ea discrepare , quam attulit Doctor Angelicus. Pu

chrum , inquit sa), dicitur id cujus apprebensio placet is Neque ab ea dissentit Didaci de Rosis o Pulchrum in genere dici posset, quod per fui cognitionem delectat o 3) neque ab ea Palla vicini si Pulchrum nihil aliud est, vise species quaedam Boni, quae per sui cog vitionem delectat is

Huc etiam sacere videtur definitio Crua alii s s) . Huc etiam Leibnitius, Wolfius, quin et Fuginellius s6), aliique innumeri facile revocantur

i E. g. Saniureus Santiumὶ qui P. I. c. s. PulchrἰtudinIs naturam ponit se net giusto ordinamento vi tutio elis , Me ad aena cosa se conνiene, La s sere nella sun natura perferta is . a S. Th. I 2. q. 27. art. I. ad 3. 3ὶ Ethie. christ. L. t I. C. 3. p. 4. apud Spagnium Ioc. cito p. 32O.s in Dei Bene L. I . c. Ir. p. I 3. apud eumdem sis in Cruetasius s Croticas in apud Eneyclopaedicum Auctorem Art. Beati de hominibus ita loquitur. - Losqu' iis s' eeriene eela es beau, s' amerceuront

dire cela es beau . e s-ὼ-dire, j' appeNois queique elos que i' approuue ou qui me fuit oui - 63 In Metaph. qui tamen Pulchrum definiens iis tantum verbis: Quod

nobis piaret: a plerisque carpitur. Placent enim et odores et sapores, ne tamen pulchri dicuntur .

108쪽

Si viros istos, amice lector, tales ae tantos in Pulchri definitione sequaris, quin Deus id sit, quo Pulchrius esse nequeat , dubitare non licet. Nihil enim esse potest, ut modo significavimus, quod aeque intelligentiam, quamvis infinitam , oblectet, ac voluptate compleat, ut vel assidua optimae naturae ac perfectissimae contemplatio.

Sed quam laudavimus, definitionem non ille quidem rejecit, verum amplificavit Andreas Spa-gnius, qui non multis ab hinc annis de Bono, Malo, et Pulchro scripsit accuratissime . Statuit autem Pulchrum ess e M Ens bonum in se, constans diversis sve rea βιer , sue aequi valenter partibus, quod per sui cognitionem delectat

Haec definitio mihi , ut ingenue fatear , magis arridet, quam alia quaelibet. Paucis enim verbis, iisdemque satis aptis fere omnia exhibet, quae de Pulchro in genere a sapientibus viris disputara sunt . Deinde . quod caput est , Veram atque perfectam Pulchri notionem amplectitur . Sane cum dicis, id esse Pulchrum , quod per sui cognitionem delectat, verum dicis. At vereor, ut ea verba satis Clara sint; quin et vereor , ut sint definito clariora. Illud enim animo potest occurrere, quod vel ipsa turpium atque deformium cognitio rerum quandoque delectat. Profecto risus ex aliqua delectatione consequitur, vel cum ea conjungitur. Risus autem causa Turre es,

109쪽

Sapienter ergo Spagnius causam addidit in

sua definitione, cur ea delectent , quae pulchra dicimus. Ea est multitudo paritum, aut attributorum, quae saltem inter se ratione distinguantur, bonam aliquam rem aptissime componentium. Consentientes autem in ea re Spagnius habet non ita paucos auctores, qui scilicet ex ipsa partium , aut attributorum optime congruentium multitudine notionem Pulchri consurgere arbitrantur si); quorum tamen definitiones eo nomine reprehenduntur a multis, quod Voluptatis a pulchri cognitione dimanantis nullo modo meminerint. Ipse

Spagnius affert in hanc rem illa Augustini, qui ,,

vocari potest, qui de Pulchro omnium optime scripsit. De ipso Andrho illa valde probo , quae scripsit Diderotius En ei. Art. Beau p. I 46. edit. Luc. in is Son usai fur te Beuu est te hysteme te plus fui vi , le plus Etensu, et te mieux lii que te eonnoisse . I' Uerois assurer εω il est dans fon genre ce que te traiia des beatiκ aras redulis a tin seul Arine'e est dans te flen. Ce

mnis, inquit, pulchritudinis forma est Unitas is scilicet cum partes in unum quodammodo conspirant. Clarius id habet de Genes eon. Atinieh. L. I. c. a I. P. 638. Quae multa sunt bona tunc placent atque hinc pulchra di cuntur eum in Universum aliquid conveniunt atque eoneurrunt. Gai Mersum autem ab initate nomen accepit se Alibi similia. Caeterum qui Di derotio subscribo Andrhum actusanti. quod in eo libro de Pulchro in genere clarius definiendo non admodum sollicitus fuerit, Diderotium probare non possum ea subjicientem in Andrhum ipsum M II parte fans eesse es orise, de Proyor 1ion, d' harmonie ee. mais it ne diι yas an mot de ι' origine de era iries MImo potius in eo laudandus est, quod, cum certiora vellet afferre, quaestionem seposuerit, quae vix, aut ne vix quidem, a Philo vhis ad haee tempora solvi potuerit. Neque vero magis haec inplicari operis instituti ratio poscebat, quam Architectum, qui de templis, aut domibus, aut pontibus aedificandis aliquid scribat . necesse sit vel de marmorum origine,

vel de satu lignorum, ac reliquis ejusdemmodi verba facere.

110쪽

99 a, inquit i), salva eonvenientia pulchra sunt

omnia: ipsa vero convenientia aequalitatem unitatemque apstetit et alia quaedam limitia S. Doctoris verba. Affert etiam Antonii Genuensis de

finitionem is Pulchritudo, ait sa), es apta attri

butorum , aut partium ensis congruentia is Advertit demum ipse Spagnius, quantum ad eam partem, de qua loquimur, sibi favere definitiones ab Encyclopae dicis excogitatas Auctoribus, quas caeteroqui , me . quidem non dissentiente , pessimas

putat. Altera est Diderotii is Pulchrum, inquit, appello id, quod tu se contineι ea , quae iumente excitare possunt ideas relationum o 3 Altera est Caroli Juliani, qui animadversiones in

. eum articulum edidit ,, Pulchrum non es vis proportio , Jusa relaIio, et regularis convenientia idearum inter se , et quae adhaere ut obiecto ) , , . Jam vero, li haec tibi arrideat Spagnii de- .finitio, pulcherrimum esso Deum nullo negotio percipies . Quid enim magis aptum, quid magis ordinatum, aut magis consen raneum, congruensque ra

0 De vera Relig. cap. XXX. p. 76 ω Elem. Metaph. P. I. De . 8o.t3 In dia. Ene. Art. Beati . Ipsus verba sunt is P anelle done bee.

tones , simis naribus, vari, Valgique, et quicumque demum similibus vitiis corporum laborant . pulcherrimi sunt dicendi . quod plurimarum ea vitia relationum notiones et ideas in animo excitent. Pulchra scilicet definitio lio Verba ipsius haec sunt si Le beati eo Wend en si plusiora iries, ae ctant que ia proportion, te iusti ramori, et Ia reguliere' convenaa ce degidias entre eius, et qui sat adherenus a P objet, qui les renferme is,

SEARCH

MENU NAVIGATION