장음표시 사용
151쪽
Viboris Pueri, Tyrrheno e littore vidit Parthenope . extremaque procul subrisit in unda: Nec parcit plectro , di cantu comitatur euntem. 'Ille, tubis saturas, teneris dat cantibus aures; Dulichiamque ratem, di fugitivum pensat Ulyssem.
II Τ potuit Coelo Titan considere tanti
Spemtor sceleris p nee detestabile monstrum vovit trepidante fuga, noctemque minatus Ferre Thyesteam 8 rutilans Auriga diei Viderit hoc sine nube scelus λ tumeatque protervum Tam claro de teste nefas, caligine multa Quod mersum, nullaque satis quod nocte Iateret pSed tibi quae spolia, aut quantus, Libitina, triumphus obscura de clade suit λ s sanguine indo, Et laceris piger exuviis tibi fumat Araxes; Si tegis AEliacum Pharia de strage prosundum; Et si Roma pudor manibus lacerata Latinis, Impiat . Emathios cognato Marte Philippos, Parcimus ingenio, atque ultro lisc tibi crimina dono Infantum de clade queror. non ensibus enses Oppositi, paribus non tela minantia telis. Quae pugnae facies, ubi saevi jussa Tyranni Pars nudis peragit gladiis, pars pectore nudo Ecquis erit tandem belli pudor δ aspera cunas Bela
152쪽
Bellona irrumpit . quanto quaesita paratu Infantis vindicta fuit δ quot cladibus emptum eli, Victorem puduisse sui Pelopeia cedat Mensa, Agamemnoniis toties lacrymata Mycaenis, Et numero superatus Itys. nil tale Procuste Hospitia, aut stabula Odrysii videre Tyranni. o Superi, reliquos satis est odisse nocentes, Herodem nescire juvat. lactentis inermem Vagitum Pueri ferro, flammisque requirune,
Et mortem innumerς mortes perduntur in unam.
Sed mihi jam tacito trepidant in vertice lapsu Insontes lauri. placidissima sanguine tingi Non ego serta sinam: textum ferale coronς, Tristibus apta modis, nectat mihi fronde maligna, Efferaque infelix comitetur bella cupressus. Nox erat: antra Leo , sessus petit ostia Mello rVirgea ; per scopulos Thetis acclinata recumbit;
Et juga pacatum simulant Alpina soporem . Tu quoque, Idumaei parent cui culmina Regni,
otia lentus habes, curas oblitus amaras, Invisumque diem . pretiosum lana veternum Dives alit : custos capiti tamen accubat ensis
Asper, olorinis & poscit praelia plumis;
Tranquillum Herodem ne vel sopor ipse videret. Barbarica vigilata manu , velamina dites obducunt somnos: Thalamo spatiatur eburno, Et Tyrio ambitiosa quies lascivit in ostro. Illum indulgentem tenebris, noctemque supinam Proflantem , tamen assiduis circumvolat alis Regum, Cura, flagrum. Morsu nam sceptra maligno
Suffodiunt mentem ; & sellis potabile lethum Sacra suis Regni patera gemmante Propinat.
153쪽
Regi dura quies. Letheis oblita lymphis Membra gravant secura thorum ; sed turbine nigro
Somnia dilacmant animum . nam visa per umbras
Bethlea de rupe Cedrus se tollere; nasci Non his digna plagis, quas tu, Rex torve, teneres. Margine quae vasto terrarum dividit umbrae Hospitium geniale; comisque superba serenis Explicat innumeros, t*llitque ad sidera ramos. Autumnum tanto sese sobolescere istuMiratum, plantasque serunt odisse minores. Nam neque Atlanteis talem vigilavit in hortis Hesperius coluber; nec, post implexa viarum, Alcinous reduet similem monstravit Ulyssi. Parte alia c leges non servant somnia Regnis Visa prophanatis decedere Numina. terga Vix eredit Fortuna sibi vidisse Deorum.
Pulsa Papho, Cyproque Venus, Phrygiique recessa
Verticis, Idaeis adytis incendia pallet, Atque iterum Trojam: Corybantia protinus sera Turritam siluere Deam : non Thracia Marti, No Rhodope dilectae minax prope Strymona languet Biga, catenatoque gemunt temone iugales.
Non selix Iunone rimos; nec Apolline Delphos Turget; di Inachium Nilus lacrymatus inirim,
Barbara nequidquam muto vocat agmina Sistro. Cecropias clypeata sugit Tritonia turres;
Et Bacco tu, Nisa, minor, clamataque longε Non hilarem fremit unda Deum; sed praepete cursu Ripas, Hebre, tuas, edera moriente, salutant Maenades; & f is damnabant orgia thyrsis. Quin delubra Parethoniis innixa columnis,
Et Atygio simulacra Iovi devota , ruina, Q ia .
154쪽
a meruere, cadunt. ignis populator in unum Aggerat infandas incisum elephanta figuras, Perspicuasque nives , di nigras corticis Indi Addit opes, liquida ue nova fornace Corinthum aEra natant flammis: passim resoluta liquescunt Numina adoratς rubiginis: ignis opimis Ditatur spoliis; mediisque opulentus in arvis Stat cinis; imbellesque probant incendia Divos.
Emoriens toto luget sua iunera Mundo Barbaries; omnique perit damnata metallo. inter, placidam vox importuna quietem
Impellit ; dubios fallunt nisi somnia sensus,
Antipatri vox Patris erat: Pete mollia, dixit, otia, scemineis melior regnare choreis. Usque adeo pudet esse virum8 Sic praelia misces Degener, ignavae noctis sortissimus Heros λEluctare moras tepidas: novus imminet Urbi Hollis, di ex ipsis meditatur funera cunis.
Hunc sere, cui merito obsequio domus utraque Phini Pareat, di terris fugiant quo prisca relictis
Numina , sacrorum memorant oracula vatum.
Cladibus indormire juvat 8 Superestne fugatis Qui posset languere Deis, Mundique ruinam Expectare thoro p cedant Gynecaea; Tyrannum Indue; rie trepida Superos: Coeloque minanti Herodem oppone: invisi tibi germinis ortus Nunciat alta Cedrus, patulis quae sidera ramis Occupat, & medios fastigia jactat in Euros . Finierat dictis. primum stupet ille ; refixo Mox implet mucrone manum; jam jamque superbam Tollitur in Cedrum , votoque trucidat; at ensis
Irritus in thalami conopea peccat eburni. ι - -
155쪽
Nutavit structura thori ; tentoria ab ictu Intremuere; jacet Phςnissae saucia lanae
Purpura, & intexti mpstum crepuere smaragdi. Saucius haud aliter Lucano gominus apro, Caeca petit spelaea canis ; perque avia lustra Infremit, & morsus in robora torquet inanes. Cladibus interea scelerandum Aurora suturis Tollebat de Gange diem. exitiale Tyrannus Concilium, Proceresque vocat;queis,nomine pulchra Regis & Imperii, petitur privata potestas. Convenere. Sedet solio Regnator eburno Arduus, Oebalioque nitens discumbit in ostro. Majestas olli metuenda : severa minaci
Stat fronti nubes; heu quas paritura sagittas lora tegit pallor, sed formidandus ; & aulae Anceps turba, Iovis quam plusquam mille timeree
Fulmina. Taenaream talis Rhadamanthus ad urnam Attonitis dat jura reis: timet anxia turba Terribiles oculos , properataque tartara mallet,'
Ille diu fruitur lacrymis; gaudetque timeri: Ad Styga mox adigit sontes, poenasque minores. Iamque Palfstinae Moderator perfidus aulae, Quo tumuit gravis igne, tonat: de more Tyranni Nullam verba Fidem servant; omnique solutus
Relligione , Deum Solymς , Romanaque miscet Numina . di Isacium peregrino stpe Tonantem Cum Iove componit: sincero vivere cultu Abnuit: & sola Fidei farragine gaudet. Saevior inde animo suror, di vesania dictis. Arma, inquit, serimus; plusqua mortalibus arma
Digna odiis; impacati queis palleat Orci Ianitor, di nigri Pater indignetur Λ verni. Ne
156쪽
Ne trepidate scelus; neu causas quaerite belli: Magnum est, o Proceres, in vito quidquid Olympo
Imperat Herodes. jam non Mavortis alieni Loricata seges, Parthoque timenda fugaci, Moenibus incumbit; Syriae non caeca pharetrast Tela vomunt, volucresque neces; non aemula virtus Euphratis laceram complet clamoribus Urbem. Belli meta, Puer, patriis cui multus ab astris Est animus; nostramque petit populator Idumen Gradivi non ille rudis: tumet aspera multo Ense manus; mistumque haurit cum lacte cruorem. Non secus Alcides, teneris bullatus in annis, Lernaeam colubris jugulatis terruit Hydram . Notus & ipse Pater Divum; cum parvulus aula Luderet aetherea , didicit tunc prima ciere Fulmina, inexpertoque polos agitare Iacerto . Non mihi, oronteus quateret cum moenia miles , incubuisse datum; pulchram per vulnera mortem Oppeterem; dc magno periissem authore ruinae.
Stant alia mea fata colo ; tantumque sinistra Invidit mihi Parca diem: nunc laneris infans Causa mei . heu quali servastis, Sidera, dextrae Hanc animam. sed tu, Regnator summe Deorum, Aspicish nec tela moves, Unave 8 ciivernas I , pete Caucaseas : falso te stultus adorat Orbis ; odorata frustra tibi multus acerra
Fumat Arabs,' caesisque rubent altaria tauris. Sed tenues magno dignari fulmine cunas
ediderim puduisse Iovem : fors perdere in illas
Tela putat. Sed tu, ni Coelo vindice langues, Me, cade: sum satis, ut pereas: te ferreus agger
Ambiat; oppositi to protegat aethcris umbo;
157쪽
Non dabitur murus profugo: si stagna profundi Ima petes, quaesito etiam rapiere profundo. Interea, quae lacte tument , cunabula ferro Diripite, dc sontes ad Tartara pellite partus. Palletis nunc laudo scelus: placet ira , Ministris venit metuenda meis. quo vertitis ora, Romana obliti dissecta papavera virga8 . Ogygias quanto foedarunt sanguine Thebas OedipodionidpZ quamvis de paupere Regno Certatum . dubio firmavit sceptra Tonanti Saturnus fugiens, patrioque exclusus olympo: Et genitor, non hostis erat. cecidere bimembres . Ossaei ; at sperasse polos pars magna triumphi est. Sic Deus ipse, manu vigili quem temperat, orbem Fulminat ; ille licet nomirna saepius ira Ferveat; in medium regales cum sua dextrae Vibrent tela diem. quamvis liquet haud satis isto De Iove . adoratas deliria credimus aras, Plebeiosque metus: soli sunt Numina, Reges; Hos genuit Natura Deos, quibus unica vultu Imperat ambiguo major, Fortuna, potestas. Fama, pudor, probitas, & inania nomina, leges, Privati, fateor, sunt laus jejunar negata Regnantes juvat ire via: ius, fasque, pudorque, Gloriaque,atq; orbis pereat,modo Regna perennent Quid liceat, nescire juvat; licuisse Tyranno Credidimus, quaecumque libent: hos Numina calles Ipsa docent: Iovis exemplo peccare decorum est Praecipitate moras : date funera , Tartara vestris Quae pudeat praerepta odiis, quibus ipse tremiscat Arbiter Umbrarum, dc doIeat sua crimina vinci. Dixerat . ast illi truculenta ad bella paratas, Por.
158쪽
Porrexere manus; di vota immania laudant. Immoderata sitis jam sanguinis incidit, di jam . Agmina partiti subeunt : scelera ipsa Tyrannus ordinat; & duros aequato Marte labores Ceu peterent, turbae praeda, spoliisque peremptae Saevitiem ignavam , vilesque exsuscitat iras. Primus sanguinea se Testaranamphus in hasta Metitur; Mater quem legerat Eumenis , atro Torva sinu ; Stygiaque artus duraverat unda; Indomitosque dedit ferro: properata sed igni Illum fata manent. Umbonis crate superbit Artimedon ; rabidas multa cui tigride fibras Dira parens , calidique insevit selle Draconis. Phlaegraeos inter dignus consurgere fratres, o Periphas , truncam tendebas, arma, cupressum Te flagrantem odiis, atque hispida tela moventem Pallas , di AEmonia risit Gradivus ab Ossa. Addunt se socios Maratho, Brontesque, Dricasque, Hirtacus, exertisque serox satis unguibus orgon. . Sed toto major se tollit vertice Phorbax , Accinctus serro mediis subsidere silvis
Suetus, oc ad certas per noctem surgere praedas . Exercere dolos doctus, miscensque rapinis Funera, Grassator multos transegerat annos. Nunc rabiem elisis Puerorum faucibus explet; . Tectaque devastat silvis Urbana relictis. Non ego te demum Trispa cum fratre,Bimalcar, Praeteream: jugulum quorum prior hauserat ense Μatisnum, media raptamque reliquit arena Singultantem animam, saniemque ex ore vomentem.
Tertia sacrilego sed caesa Bimalcare conjux Dum tua mentitus dulcissiura munςra, Liber,
159쪽
Pocula tabificis miscet vitiata cicutis. Convenere, domo vel quos gravis ira Novercae Expulerat, vel perjurae malefidus Amicae Nudatos ejecit amor: quos caeca libido In scelus omne trahit ; quos alea perdidit anceps Iaque pro magno quibus est audacia censu :Αtque iterum peccare, diu didicere nocendo.
Ergo , sanguinei ducunt quo jussa Tyranni
Impia, corripuere viam; penitusque latentes Explorant aditus, nudisque bipennibus instant. Ast ego,quae rerum facies,quo sanguine primum Beth Iari tepuere lares; tristesque querelas, Interdumque iras, & funera mista parentum, Mens licet indignos casus meminisse refugi 0 Et seriem incipiam Iacrymatae evolvere cladis. Prima rudimenta , ct scelerati victima belli Prima cadit , Ionadad; nutricis cura, parenti omnia Tersillae similis, vultumque, coloremque , . Impubesque genas, flavosque in vertice crines:
Iam blando poterat risu cognoscere matrem Parvulus , atque rudes terrae defigere plantas.
Te, Puer, ante seres, memini, dum virgeus ambit Carcer, di angusto fraenat vestigia gyro, Viderat, heu l Phorbax ; & ferro terreus instat: ve nimis, Phorbax, dc qui non sanguine ab isto
Inciperes . oculos jamque ille in morte natantes Allevat, & matrem suprema in luce requirit. Ex tinctam sobolem trepidis rapit illa Iacertis; rEt, medio gemebunda Foro, singuitibus auras Nequidquam pulsans; ut se tulit obvia matrum Turba , cruentatos Pueri lactentis amictus, ulneraque ostentans' Male tuta revisite tecta, o Soa
160쪽
O Sociae, dixit, postes occludite ferro . obsessas non hoste vias, capulosque minantes Cernitis 8 in thalamum nos pronuba duxit Erynnis; Sulphuraque arserunt nostris Cocytia taedis. o ter felices, steriles quae ducitis annos; Nullaque lugendas secerunt pignora matres. Hoc gemitu concussi animi; gelidusque per omnes It timor; & charos strinxere ad pectora partus.
Non aliter, si terga pati Neptunia jussus,
Caeditur in classem Iucus; fugitiva pererrat Turba Napaearum; socio seseque tumultu Hortantur, virideinque domum, captivaque plangunt Robora, di amplexis dispensant oscula truncis. Parte alia Crotalon, lacrymis impervia torquens Lumina , inexhaustae fumat caligine caedis. 'Ille Adaim, claraque satum de gente, Baanan Continuat ferro : sitiebat funera cuspis Tertia .' tu, Philoe , occurris, pulcherrimus Infans , Et tantum genitrice minor; quem protinus ense Transadigit. lino insertam tunc sorte Puellae Effigiem, & nitido fucatos murice vultus, Ludiera versabat teneris simulacra lacertis , Plistis multa comis defigens oscula, pictis Multa genis; crudumque Puer discebat amorem Nescius: innocuos sed tu, Qvissime tortor, Dividis amplexus; medias crudelior inter Et furis illecebras: accepto vulnere pressis Ille tamen digitis Pupam, nexuque tuetur ἔNec vita placitos vultus abeunte relinquit. Terbilion oculis transversa tuentibus horrens Perrumpit secreta domus: riget aspera vili bica manu; gazis inhians, auroque Novercae,