Caroli de Aquino Societatis Jesu Carminum tomus 1. 3.

발행: 1702년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Intexto sedes auro nitidissima surgit; Caecus at est Domino carcer, dc urna suo. Nulla catenati linquunt spiracula nexus; Admittunt nullum licia densa Iovem. Quin ubi perpetuae tumidus vertigine spirae, In glomerem emenso' stamine rhombus abit; Ipse laborato se sponte in carcere claudit ;Atque anima est operis, qui fuit ante Faber. Impigra sed legio densis tentoria signis virgea pervigili jam stitione tenet. Certantes arbos maIe sustinet aegra manipIos, Viminaque ad ceIeres succubuere pedes. Exuviis jam jamque novis sarmenta nitescunt Uilia, fumosos mox aditura focos.

Oebalio quid inane tumes qui murice fulges , Lydia barbarica cingula pictus acu RInduit optata qui te lanugine bombyx , Brachia despecti stipitis ille tegit. Ambitio truneis tua te sylvestribus aequat; virgaque plus pretii, quam tua vestis, habet. Nam , ceu trita chlamys nudis detracta genistis Quae fuit, illa recens, illa venusta tibi est. Interea spoliis Arethusa ingentibus aucta

Cunctatur sortem credere S ipsa suam. Setaba solliculis sudaria complet adultis: Nec satis' curvos eastula flexa sinus. Explicat sequatis mantilia candida mensis;

Non capit angustum germina tanta toral.

Carbase quid memorem, di distenta fatiscere lina; Ipsa stupet votis victa publIc suis. Et, certe Deus hic, dixit , latet abditus author Me sopor aut vanis ludit imaginibus.

192쪽

Dimia dum lustrat, stupidam dum copia mentem, Ubertim istu proveniente , rapit: Ecce oculos feriunt nova monstra ; latere putabat Quodque operi milium Numen, adesse videt. Diriguit demissa genas; nova corripit artus Relligio, arrectae constiteruntque comae; Excussique sinu bombyces protinus Omnes, Dum laxant trepidae lina repanda manus. Namque ubi, quam sacra Mytas detraxerat Ara, Defixa in medio stramine laurus erat; Illico complevere locos, ramisque residunt,

Λtque novum coeptant reptile vulgus opus.

Non illi in tenues distendunt viscera solles .

In gyrum solita nec redit arte labor. QuaIe sed orditur sublimis aranea textum , :Retia dum veteres explicat ante fores; Cum late tensi casses impune vagantur, Et plana aequato stamine tela tremit. Non aliter bombyx nullos revolutus in orbes, Libera Apollineo cespite fila movet . Nec rotat in teretem serpentia licia spiram: iIngenium tineae dedidicere suum :Miranturque novos casses, dc non sua texta: Gratia adoptivo tanta labore venit. Numen triticeo non observabile crusto

omnibus hic unus fingere gliscit Amor. Addunt praelongs radiantem pyxidis orbem , Concreto lucet quae pretiosa gelu. Plana, volutato modice sed turgida sexu, Spira tegit latum, concameratque pedem. Longior hine calamus tenuatur; impiger alto

vertice non fictus Numina sulcit Atla..

193쪽

19o ELEGIARUM

Obi arent gemino extantes nisi tubere nodi, Ille teres toto stipite culmus erat. Se gyro inferior globulus breviore coercet;

Celsior extento latius Orbe tumet. .

Imparili surgit dum turbine, sacra ferentis Firmius appositas fulcit uterque manus. Verum, ubi tuberibus geminis intersitus uInam obtuso aequavit culmine celsus apex, Panditur hic dives radiato circulus auro; Explicat dc latum fronte nitente jubar. Pyxidula hic rutilam promens pellucida frontem , Condit sidereas orbiculata nives. Olliolum, molli fultum libramine, gemmans Fibula, inaurato dente, coire jubet: Obserat inque vices Frugem, reueratque perennem, Cui cessit valido carmine pulsa Ceres. Numinis has ςdes, nitidum dc conclave latentis Quaeque sacram irradiam lucida tela dapem, Turbineamque basim , dc longi internodia caulis, Nexuit, Artifici serica turba manu ;Augustum, vivi libaminis, Argumentum , Peneis, ramis inseruitque tuis. AEquavit dociles solers industria villos, Dixeris intextas stamina pura nives. Vellere nam mollis subigit qui candida laevor,

Ducit inoffensas per latus omne manus. Tu modo, quae fines ornas Arethusa Sicanos, virgineas lauro virgine necte comas.

Non tibi , desertae flammatus transfuga Pila,

Elςus tacita labitur amnis aqua. Accolit has sedes coelestis Amator: inundat Ille tuos saturo nectaris amne lares.

194쪽

Nympha olim fueras, fontis cui tradita cura: Nympha sacri custos nunc quoque sontis eris. Exhibuit quod turba tibi bombycina , Numen, Si nescis, puri nomina sontis habet. Fons ego sum, dixit; puteo male nupta profunda Non vivas peteret cum Samaritis aquas .

Argumentum

S Ideret Iuvenes neque enim sine Numine vestra

Aridae divina virgula fruge micat , racite, quis tantas tenui sub pectore curas Inseruit parvis , exacuitque feris pQuis terrae pronum arcanis coelestibus agmen Intulit, aethereas explicuitque vias pFingero quis docuit, tenuique includere filo, Quem vasto cohibent a stra nec ipsa sinu pQuis nova suspendit ramis miracula Θ magni , Quis nebula in molli lusit amoris opus Viderit haec, puris quae mella fragrantia cellis Educat; ingenio victa recedet apis. Viderit, adverso collum quae Sole colorat, Damnabit torquem picta columba suam. viderit haec, nexis aer cui scribitur alis, Despiciet doctum Strymonis ales iter. Unica Solis avis, cui dant incendia vitam, Et moritura suo, nec moritura rogo ,

Viderit haec : Arabum lectis licet edita trum is Splendeat, extructam negliget illa pyram. Has

195쪽

192 ELEGIARUM

Has sibi si socias operi junxisset Arachne, '. Carpere Cecropiam Maeonis ausa Deam, Victa, Minerva, sores equidem: nec Lydia virgo Duceret annosa pendula fila trabe. Qi a trivis nec stupeas, si munera tanta capessit vermiculus , nuda repere doctus humo . Ille opifex rerum , lato qui sidera Coelo, Et terram mediis surgere jussit aquis, Artifici nutu qui temperat omnia , cretus Sanguine virgineo, vermis & ille fuit. Vermis ego sum,' dixit, humi vilissima Proles: Suppetit extrema non mihi plebe locus. Cost natum illustres tineae sensere Tonantem, Egregium soboles spirat di alta genus: Semina magnanimae stirpis sub pectore servent - Artificem artifices quemque sequamur, habent. Hine , ubi festa dies sacros indixit honores, Diaque circumfert pabula pompa frequens , Velleribus fingunt puris purissima liba ;Ne celso tumeat Munere sola Ceres. Ergo, qui nivea, primum se condidit esca, Lanificae velum nunc quoque nubis amat. Blattarum tegitur lanugine; stillicet illi Vestis sic solum vermiculata placet Alternas in amore vices sed Turba rependit Serica ; cum Domino certat di illa suo. Igne liquens parili, sua viscera solvit amando,

Fusa notant validas, suspicor , exta faces. Quod si non animos satis hoc testatur amantes, Quaere notas alias, quas dare possit amor. Sed cur extensas molitur in aere telas,

Turgidulum sollem qui glomerare solet p

196쪽

Forsitan ut Patris non enarrabile verbum Non puduit fragili corpore sponte tegi, Sic dives, torsit qui mille volumina bombyx, Errat inops plano stamine araneolus. Sed tu Sicelidos, laurus, nova gloria Sylvae,

Indue fronde nova, nam meruere, comas.

Crines nuda licet, ramos licet arida, palmis Erige Idumaeis invidiosa caput. Sylvarum socias alias vel Sirius ardens, vel serus insanis diruet Auster aquis. Excutiet glacialis hyems tibi nulla decorem; Arida tu semper virga, superstes eris. Felix, quam Pindus colit alter, alter Apollo, Ramis nube latens, ut solet ille, tuis. Nulla parem Tempe Zephyris agitata colonis, . Nulla parem Montis rura bicornis habent . Fulmina nunc equidem poteris tu nulla timere, Dum gremio Authorem fulminis ipsa laves. Implicat ille tuis an tela latentia ramis Insita num jaculo virga rubente tua est pPro soliis sociaIe gerunt tua brachia suImea.

I nunc, excussas nuda querare comas,

Totum palmitibus densis complexa Tonantem, Vulnera quid metuas δ ipsa ferire potes. Fronde tua vinctas morti subducere frontes Funeris experti quod tibi sorte datum,

vana reor: truncis te de mortalibus unum,

Unda licet Iactet Castalis , esse suta. Saecula nunc liceat sed longa lacessere, postquam Stringis, quo solum saecla jubente fluunt. Quam bene, quem sacri fama est in vertice montis

197쪽

Hospitio tegis: ardentes ignoscite dumi, Incolit has melius Legifer ille nives. adrifida pugnans sortissimus arbore Ductor, Qui domito praedas ex Acheronte tulit, Rite triumphalis nunc palmitis inter honores A te victricis praemia frontis habet. Isaeides, Uerbi decus immortale recepti' Cui meruit parvo in corpore magna Fides , Excelsa micuit spectandus ab arbore , septas

Ut vidit, Domino praetereunte, vias Nunc Dominus contra, niveum simulatus in orbem, Ascendit ramos, laurus Amica, tuos. ιScilicet & nosci sublimis , dc ardet amari; Noscere cultores di cupit ille suos. εSed cur, qui rigida jacuit trabe, corpore nudo, Nunc lanae pretium splendidioris amat 'Nos multo vestes illudere pectine Serum, Fulgentique tegi viderat ille Tyro: Hinc nova de Iargis dispensat vellera ramis, Sussieit & nostris pabula Iautitiis. Quique , ut nos aleret, facilem se praebuit escam, Nobilis est, ut nos induat, ille chlamys. Quos ita nutrierat, tali quos vestit amictu, Delicias potis est dicere jure suas. NE.

198쪽

Flagrantes Tradianum canit Excidium.

Urris erat, Latias inter celeberrima turres . . . Ausa leves propitis nulla ferire Notos. 2Estimat hinc gelidi abruptum latus Apennini , . Arbitra Tyrrhenas hinc speculatur aquas. Celsa stitu , multosque diu memorata per annos, Turgebat semct celsior illa sua . Excid um postquam sed vertice vidit inulto O pudori dc Iapsus, maxima Roma , tuos , Sustinet indeecris morsusque, di jurgia famae: Pulsa suo cessit gloria prisca loco. Sublimes odit male nubibus edita fastus; Poenitet atque astris implicuisse caput. Illa ministerio turpi ne serviat, inter Quam velit irriguas degere vallis aquas. inam velit obscura latuisse voraginis alvo, Caeco, vi subiti turbinis, hausta specu . Nam neque Dulichiis tantum nocuere carinis AEaeis olim saxa ululata Lupis; Nec juga, Belidς fraudes, Pyrrheia tantum Horruit Euboico Graeeia mersa Mari; Infaustos apices quantum ,. turritaque saxa oderunt Latiae, percita turba, Nurus,

199쪽

i96 ELEGIARUM

Culmina dum natis trepidantibus impia monstrant; Seraque dejectas vindicat ira domos. Ergo ubi marmoreas evertere Tibridis arces,

Constituitque orbis dissoluisse caput, Culmen adit sublime Nero ; dignusque Tyrannus, Qui frontem propius fulmina serret, erat.

Innocuos citharae nervos docet esse nocentes:

Et placidum saevo pollice torquet ebur. Subruit aurato maternos pectine muros ;Ariete pro duro mollia plectra vibrat. Quae nova Echioniis struxerunt moenia Thebis, Romula dum sternunt, erubuere fides.

Praestabat Romam Brenni procumbere serro , Principis incesta quam cecidisse lyra. Annibal insensam levius saeviret in Urbem, Punica si capto figeret arma Iovi. Non Marius, non Sylla minax, non ipse perire optarit patriam sic Catilina suam. Sanguinea serus ille fuit spectator arena,

Saevior e Turri sed Citharaedus erat. Ergo cruentato discerpens pollice fila,

Supremumque iterans exequiale melos,

Dum ruit in cinerem Imperii Regina potentis, Pascit & imn lites Troja Latina faces, Dicitur Iliacae fatum cecinisse favillae, Pergamaque Argolico depopulata rogo. Ignes, dicebat, Danais victoribus ignes, Qui Phrygias olim corripuistis Opes, . Cedite, Romanis pudeat nec cedere flammis: O sormosa oculis, flamma Latina, meis. Alta tridentigero turgent quae moenia Fabro, Saxaque, Apollinea crescere jussa manu,

200쪽

Vulcano victore cadunt: cinis ipse ruinae Testis non superest; ipsa ruina ruit. Dardanii Regina Μaris, tot clara triumphis, occidit: et cinis est , quae modo Troja fuit.

Neptunus jam nosse negat, quas condidit, arces, Et tua tu, Titan, moenia nosse negas. Procubuit pelago moles lapidosa ruinarum; Authorem repetit scilicet illa suum . Vindictam de nube suam, saturosque furores . Spectabat magni Sponsa , Sororque Iovis . . Iuno , tuos nostris nos vincimus ignibus ignes, o formosa oculis , flamma Latina , meis. Heu male nunc , septus numeroso vere Nepotum , De longa Priamus posteritate tumet. Hectora Achillaeis vidit pallescere telis, Imperii clypeus qui pereuntis erat. Raptatur bigis natus sua moenia circum , Heu non Hectorea moenia tuta manu . Pulverei largo distillant sanguine crines; Longa cruentatum scribit hasta solum. , Vidit sanguineo fossum mucrone Politen, iEt tumidum pueri caede Neoptolemum . Dumque Senex charae luget divortia prolis, osculaque a nato non repetenda suo, occupat undantem lacrymis, multa gementem 2Eacides, multo cui patre corda tument; Lapsantemque aris, & dudum aversa petentem Numina, ad Iliacas Numina surda preces, Invadit frendens animis, & vertice in uno , Invidiosum Asiae demetit Imperium.

Pugnatum gemino ignoscit sibi GrGia lustro, Ilion α α lenta procubuisse mora.

SEARCH

MENU NAVIGATION