장음표시 사용
2쪽
Iu dubius haesi, an hisce literis solidiora tua studia interrumis
pere auderem, fretus tamen humanitate tu , qua omnes, qui ad studium Anatomicum promovendum a Te aliquid peti re, excepisti, eo etiam sum adductus, ut haec infra posita Tibi .proponerem. Cum enim nuper, Clarissime Vir, in Theatro Anatomico, in cadaveribus, per aliquot annos ab omni corruptione accurat issime conservatis, sine ullo fuco, tam nitido vividoque colore, flexilibusque etiam membris praeditis, ut potius dormientium, quam mortuorum speciem praeberent, publice Pectoris partes internas demonstrares , inter alia nova & rariora, qtiae nobis ob oculos ponebas, non e minimis erant Cordis Auriculae, in quibus tum longe alium vasorum reptarum, quam ab ullo auctorum adhuc fuit descriptus, indig abas, quem cum responsione Tua ad Ornatissimi D. Gaubii En stolam tertiam, descriptum Sc depictum vidi; valde laetabar , non tantum publice haec fuisse a Clari T. Viro demonstrata, sed etiam publici juris facta, ita ut illi, qui viderant, memoriae labili succurrere possent , in quibus vero id non contiferat, per figuras nitide &accuratissime depictas, sibi repraesentare possent. Non iniquo igitur feret Uir Clari T. si praeter datam accuratissimam horum vasorum detineationem, aliud quid circa easdem partes pro publico adhuc essiagitem; vidi nimirum & admiratus fui, cum Vir Clariss. mihiae aliis domi suae Corda, insigni plane artificio praeparata, exhiberet, non tantum quid rari novique circa vasa Cordis, Auriculas perreptantia, sed etiam admirabilem ipsarum Auricularum figuram, di perquam pulichram fibrarum motricium texturam, faciem exteriorem Auriculae dextrae perreptantem; nec diu me continui, quin statim omnes, qui ad manumerant, auctores Anatomicos, tam Ueteres, quam Neotericos evolverem,
num alibishanc it ructuram vel depictam vel descriptam invenirem, vexum plerosque omnes. inter alios Horssium, Riolanum, Louwerum, Bartholinos, Blancardum in figuris luis Auriculas Cordis ita deprehens depinxisse, ac si tantum essent quaedam deformes particular carnosae, Co di appositae, & tandem etiam consului Tabulas D. Prosessoris Bidloi, num ille forsitan accuratius has partes delineasset, sed non felicius, quam ceteros, harum partium figuram expressisse vidi. Quoniam igitur spes me omnino frustrata est, Confero me ad Te, Cl. Vir, cui contigit eam praeparandi methodum invenisse, qua omnes corporis partes, prout sunt in statu naturali ac vivente, contervare possis, & peto, ut harum partium figuram & structuram, quam mihi ac aliis privatim demonstrasti, etiam publico non invideas, nihil enim Anatomiae ac Medicinae cultoribus gratius praestare poteris, quam si plurima tua nova inventa cum aliis commu-Α x nices.
3쪽
a Epistolis anatomica, Problematica Seeima
nices; cumque praeterea viderim, omnes auctorea circa structuram .suissehallucinatos, valde etiam ambigo, an non circa harum partium usum etiam lapii fuerint Z Obntae itaque rogo., ne dedigneris, Uir Clarissime, . mihi ac toti orbi literato, tuam hac de re sententiam aperire, quod ab humanitate tua mihi promitto, ad quaevis obsequia erga te promptissimus B An T. KEER OLFP . . Med. Doct. Αmstelodamix Ianuarii I697 ..
Ad Experti mum Virum BARTHOLOMAEUM KEER OLFF, Med. Doct. In Epistolam ejus Anatamicam, Probumaticam De Auricularum Cordis,earumque fibrarum motricium struicturae. Experii me Vm. Cordis Auriculas admirandae esse structurae,& nullo Anatomicorumteas figuris rite adhuc delineatas esse, hene mones in Epistola, secundo die Januarii ad me data : solent enim Anatomici ad unum omnes Αuriculam sinistram depingere ceu informem indigestamque Carnem , cum contra, si bene advertamus, rea tam exiguae operae non sit, cuncta, quae in Cordis Auriculis visuntur, nitide figuris illustram. Huius erroris nullam sere aliam agnosco causam, quam quod cadavera,& per consequens Corda ante delineationem in statum hominum viventium haud fuerint redacta: quo sine fieri non posse reor, ut verus harum paritum iconismus exhibeatur: Corda enim humana, post mortem corpore exempta, flaccida existunt, vigoremque amittunt, unde pictoribus denegatur requisita forma. Praeterea Anatomici ob desectum Cordum humanorum, brutorum inspicere inolebant; unde praeoccupati , minus recte judicarunt de variis rebus, circa Cor humanum ejusque auriculas considerandia: hisce adden
4쪽
dum, Cor humanum ob tenuitatem parietis dextri, in lurimum valde esse flaccidum, minusque congruum ad delineationem Auriculae dextrae, quae illi annectitur; ea propter Anatomici nonnulli in delineandis fibris motricibus Cordis in auxilium vocarunt vitulorum ut & ovium Corda, id quod facile colligere est ex figuris nonnullorum, qui gloriam sparserunt ingentem per orbem inanem: sine praevia Cordis restauratione antedicta, nemo facile manifeltabit ea Vasa Sanguinea, quae ex Auriculis ipsis, tanquam Uasis expansis, oriuntur, & minori parte per Auriculas, maxima o per Cor ipsum exspatiantur, sicuti in Musaeo meo conservantur, icab. M.fig. 4. exhibentur. Sine praemissa naturali rostitutione, diversitatem fibrarum motricium Auricularum, praesertim facie externa, tam exacte haud attingent oculi nostri, quam tibi, Expertissime Vir, ut &aliis, qui praesentes sese stitere, in demonstratione nostra privata demonstravi. Considerandum quoque est, Cordis Auriculas in Diastole , seu dilatatione, aliam acquirere sormam, quam in Systole, seu contractione , in delineatione Auricularum sculptori non exhibui Auriculas contractas, ast, Ut oporter, arte nostra nova, atque inaudita, expansas & ex liquido rigidas, ut naturalem constitutionem, quantum fieri potest, continub adspiceret, donec plane absolvisset , id quod Anatomicorum Antistites haud facere assistent, qui primo figuras in chartis depingi curant, in sculptoris auxilium, qui tandem lecundum eas figuras, non autem secundum objectum ipsum, suas conficit, & sic multum de naturali constitutione amittitur. Noli quoque putare, utramque Auriculam adeo esse exiguam, quemadmodum in figuris, hactenus in lucem editis, . expressere Auctores, ad unum omnes depinxerunt Auriculas, quales post mortem invenerunt, contractas scilicet: Naturalem Auricularum magnitudinem repraesentat Tabula haec annexa. Productior quoque est Auricula Cordis sinistra, quam ut plurimum serpentino reptatu repentem, ec in mucronem incurvum exeuntem, offendo. . Vid. Tab. II. Fig. i. &2. Estque dicta Auricula sinistra in ambitu cristata, sicuti bene observatum a J. Riolano, Anthrop. L. .fol. mihi 237. ubi haec reperiuntur verba : Auracula dextra Cordis capacior S grandior incumbit Venae ea vae rescio, sinistra minor V angustior, atque in circuitu cri- flata Nullibi autem satis accurate illas delineatas conspexi hactenus , eapro 'pter non inconcinnum fore Tecum existimavi, illarum figuram hic exhi
Quoad delineationem admirandae structurae fibrarum externarum motricium Auricula: dextrae, quam a me exigis, Tab. II. fig. 3. dc . illa 'repraesentant.
Usium Auricularum a me quoque postulare Tibi visum fuit, Vir Εκ pertissime, in eo ceteris Anatomicis adstipulor, nimirum inservire, ut languinem ad Cor refluum, tanquam diverticula, reeipiant, di in Uen 'A 3, tri
5쪽
triculorum sinu Fundant , quod ut exactius ab omni parte praestarent, non solum indigebant notissimis carnosis fasciculis, seu musculosis columnis semitu naribus, quae reperiuntur facie interiore Auricularum, verum tiam ex iisdem lateribus emergunt obliquae figurae carnosae brevissimae, id quod fig. s. exhibet. Neque praetereundum existimo, in Auricula dextra 'compagem fasciculorum fibrarum motricium, seu columnarum carnosaisrum, parte interiore sitarum, variis in locis ab Auriculis nonnihil distare, praesertim in Auriculae particula prominente, illudque demonstrant styli aenei, dictas columnas elevantes, vide fig. r. Hisce curiositati Tuae me ιμ-tisfecisse, reor, faustaque omnia Tibi precatus, sum Tui amantissimus F. RUvs CHIUS.
6쪽
Auricularum Cordum humanorum quinas repraesentat figuras, quarum binae sinistrae, ceterae autem dextrae dicuntur Auriculae. Prima, Secunda, Tertia, & Quarta figura exhibent Auriculas cordum humanorum, sanguine, Sypsea, vel cera a materia insarctas, ut earum figurae dillincte, pro ut in Diastole Auricularum in vivo plethorico homine existunt, illustrari possunt.
A. Auricula cordis humani sinistra, fulcro ligneo innitens. B. Sacculus membranosus, ceu Venae pulmonalis basis vel expansio, eum. Auricula communem civitaten constituens, arteriisque Conspersus, non tantum duos, uti Auctores autumant, sed quatuor Venae Pulmonalis trum cos emittit, de hisce nihil in Bidloi figuris reperire eth, id quod tamen in opere tam sumptuoso, quidem desideratur. C. Locus, ubi Auricula sinistra dicto sacculo connata. D. D. Venae Pulmonalis Truncus Primus & Secundus, e dicto taceuis Io , ceu basi emergentes , Asterisco autem teritus dc quartus , e regione praedictorum adsiti, &in objecto, ita ut hic apparet, posito, invisibiles, separatim repraesentantur. E. Ambitus Auriculae cristatus.
mota haec secunda Cordis hunani Auriculam sinistram exhibet, ex alio cadavere desumptam, ut differentia figurae Auriculae sinistrae conspicere-tur in diversis subjectis, rarissime enim si unquam figuriindeo sum aeqψales, quin aliqualis detur diversitas.
A. Cordis Auricula dextra hominis plethorici magnitudine & formhna-turali, prout occurrit sanguine, materia ceracea, vel gypsea repleta. B. Sacculus membranosus dextrae Auriculae, cum Auricula communem invitatem eruiens, di arteriolia innumerabilibus donatus, equo, ceu ibasi, a
7쪽
tas, Truncus Uenae cavae ascendens, Lit. C. notatus, dc Truncus desce dens, D. prodeunt. E. Fibrae motrices, di fasciculi carnei, prout facie exteriori apparent, furnque mirabili, nec in diversis subjectis consimili, ordine dispositi.
Haec denotat Auriculam dextram cordis humani ex alio cadavere exia serum, ut disserentia intuentibus appareat, rarissime enim, si unquam ita conveniunt, ut non exigua quaedam ditarentia appareat circa earum figuram. N B. e fundo huius Auriculae Vena emergit, Lit. A. notata, partimque per Auriculam dextram, maXima autem ex parte per cordia substantiam disseminata, & hoc saepissime comparet, ita ut Ucna cor naria omnem sanguinem, a corde refluum, haud semper revehat, id quod ab aliis hactenus nondum observatum, inu pi.
A. Cordis Auricula dextra, sacculo membranoso destituta, atque inve la, ut facies interior accuratissime appareat. B. B. Styli aenei, qui lasciculos seu funiculos quosdam carneos, ab Auriculis nonnihil distantes, elevant, ut palam fiat, eos non ubique iundo Auriculae esse connatos; inter hosce funiculos si ve fasciculos carneos minuialtissimae quoque visuntnr fibrae Carneae , ut ab omni parte eo accuratius claudatur Auricula in sanguinis expulsione in cordis sinum dextrum. C. Portio trunci ascendentis Venae cavae. N B. circa hasce Auriculas tam dextras quam sinistras observandum, 1. Eas in quovis subjecto humano non reperiri tantae molis. 2. Mucronem Auriculae linistrae non semper terram respicere. In non nullis enim observo, mucronem dictum sursum esse erectum.