Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

NOBILIS ASCULANI

SIUE

URBANARUM QUAESTIONUM

Μ. DCC. LXXXII.

SUPERIORUM PERMISSU.

6쪽

BON COMPAGNIO LUDOVISIO

CARDINALI

PHILIPPUs ΤRANTA S. P. D.

rim, IGNATI Cardinalis

amplissime , a summis be

ne beateque regendae ProVinciae cogit tionibus curisque vix respirantem , in bonarum artium studiis aC severa scripto

rum lectione, quasi in placido quodam sa-

7쪽

pientiae portu conquiescere, Urbanas meas Quaestiones, seu variam potius morum hi

storiam, Tuo Nomini, Majestatique OL

ferre non dubitavi. Cum enim tantae sint tuae ingenii dotes , tanta bonarum studia Iiterarum , ut, si in minori Brtuna natus esses, magnus tamen esse debuisses, quo V

lidiori se clypeo mea haec umquam tueri Possent, quae nedum Optimo Principe, sed summo etiam philosopho gaudent Patrono tQuid, quod nostra haec ipsa studia tuis, O tum atque incrementum omnino debent auspiciis i Te enim , nec ignoras, duce ataque auspice , Subcisivi temporis aliquid a gravissimis curis ereptum, sum ausus in eas conferre Vigilias, quibus a teneris me dedi totum unguiculis. Verum ut fruges non bonitate soli tantum, aut agricolae industria, sed benefico Solis etiam calore gignuntur , sic hominum ingenia non tam natura , aClabore, quam procerum solent benignitate

Virescere . Quare Tibi sane debebunt qui

hunc

8쪽

hunc in librum inciderint, si ad primam

paginam non lassi pervenient. Ad haec ata cedunt immortalia tua, ac pene divina e ga me beneficia, qui in tam florenti Civit, te ita me amplissimi magistratus ornandum honore duxisti, ut primis me tantae tuae Provinciae subselliis praeesse volueris. Ob quae Omnia debitas quidem ago gratias, agamque dum ViVam; nam relaturum et si id

hoc temporis audeam tamen assirmare non potero, nisi Brte ita Sensurus eS, ut me r ferre gratiam PuteS , Cum memoriam tenebo: ausus sum tamen hoc libello referre , non quod ita sim ratus; sed quia sic αχαρισrioce crimen visus mihi sum quodammodo estu'gere . Non enim ita sum Vecors, aut GPersingenii, qui consulum hoc levidense crasso filo munusculum Tuae putem aut dignitati,

aut ingenio respondere. Quae autem eX nΟ-stris est, aut finitimis provinciis, quae tam coelo divisa gens , quo non dignitas, non

laus Tua, nec obscuro, nec Vario Sermone,

9쪽

sed et clarissima, et una omnium Voce Pe vaserit Z ubi hae duae res , quibus maxime polles, optimarum artium scientia, et ma ximorum gloria facinorum, non summo nitore Persiulgeanti Ouarum altera sane Tibi

vivo nunquam eripietur, altera ne mortuo

quidem ; viVit enim , et Vivet ad memoriam posteritatis sempiternam. Domita inter Panarium , Seniumque flumina , na-Valis cursus auctus , emulsae paludes, agri eXcitati, ac restituti, ea Tuae sunt immo talitatis monimenta, quae ita Summis Te viriS comparant, ut omnes quasi coelo det,psum arbitrentur. Quid autem de consilio,

dicendi gravitate, prudentia, humanitate , justitia loquar Profecto humanitas ea eSt , ita faciles aditus ad Te humiliorum hominum, ut Tu, qui summos dignitate viros

excellis , sis facilitate par infimis; justitia

Vero tanta, quanta ViX Saturno fuisse rege narratur. Verum epistolae finem imponam; non enim ignoro omnem Te non tantum

10쪽

VI I

ποψλογὶν, sed etiam πλιαεὶν plane aversari; Praesertim quia nostra laus , propter beneficiorum in me tuorum magnitudinem, QNtasse ossicii majorem auctoritatem habere Videbitur, quam sententiae. Igitur Te oro, atque Obsecro , ut Urbanas nostras Quaestiones libenter accipias; Sunt enim testes ,

et erunt, Sempiternorum tuorum erga me

meritorum . Quod si voti sim compos , quantum literis, quantum studiis consequi potero, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, conseram libentissime.

Bononiae Kal.Sextilibus MDCCLXXXII.

Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION