Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

1tes debent adesse. Ad tertium vero mallum sim liter fieri debet, ut nouem testes iurent quod seruum ipsum aequaliter semper super plagiatorem dicere audissent. Sic postea qui eum plagiauerit, ICCCC. den. qui faciunt sol. XXX v. culpabilis

iudicetur, excepto capitali & dilatura. Ea tamen ratione ut nomina hominum & villarum aequali- ter per totos tres mallos debeat nominare

3. Si quis hominem ingenuum plagiauerit, vel vendiderit, & postea in patriam reuersus fuerit, IIII. den. qui faciunt sol. C. cui p. iud 4. Si quis hominem ingenuum vendiderit &postea in patriam ad propria reuersus non fuerit, VIII. den. qui faciunt sol. CC. culp iud

XLII. De seruo qui de furto fuerit interpellatus.

i. cuius seruus de furto fuerit interpellatus . talis causa est unde ingenuus DC. den. qui

faciunt sol. XV. componere debeat, seruus aperscamnum tensus CXX. ictus accipiat. a. Si vero antequam torqueatur fuerit confessus, & domino eius ita pla erit, CXX. den- qui faciunt sol. a II. pro dorso suo reddat, & c pitale dominus serui in locum restituat. 3. Si autem talis culpa fuerit, de qua ingenuus I CCCC. den. qui faciunt sol. XXXV. componere debeat, similiter seruus CXX. accipiat

352쪽

LEGIS SALICAE. 13 . Et si in ipso supplicio fuerit confessus, Rutcastretur , aut ccxl. den. qui faciunt sol. V I. sotauat. Dominus vero serui capitale in locum resti

tuat requirenti.

s. Et si seruus consessus non fuerit, & ille qui eum torquet adhuc ipsum seruum torquere voluerit, etiam nolenti domino serui pignus donare debet, & ipsum seruum ad maiora supplicia retinere. Et si postea seruus ad maiora supplicia traditus confessus non fuerit, qui eum torquebar ipsum habeat, dominus vero serui de quo iam pignus acceperat, precium pro ipso seruo suo suscipiar. 6. Si verb supra dominum seruus confessiis

fuerit, nunquam credatur.

. Si vero maiori crimine seruus inculpatus fuerit, de quo ingenuus I D C C C. den. qui faciunt sol. xlv. posset culpabilis iudicari, & inter supplicia consessius fuerit, capitali sententia se

8. Si autem seruus de quolibet crimine incuIIatus fuerit, & dominus serui ipsius praesens aduerit, ab eo qui Netit admoneatur, ut seruum suum ad iusta supplicia dare non disserat,& qui repetit virgas paratas habere debet, quae in similitudinem minimi digiti grossitudinem habeant , & scamnum paratum tabere debet, ubi seruum ipsum tendere possit. 9s Ru bd si dominus serui supplicia distulerit,& seruus praesens fuerit, continuo ipse qui re-

353쪽

34 LIBER

petia domino serui solem collocet, & ad septem noctes placitum concedat, ut seruum ad suppli

cia tradat.

1o. Si infra septem noctes seruum ad suppli- ei a distulcrit tradere, solem ei iterato is qui re petit collocet, & sic iterum ad alias septem no dies placitum tribuat, id est ut XIIII. noctes a

prima admonitione compleantur.

11. Quod si impletis XIII1. noestibus seruum noluerit ad supplicia dare, omnem causam &eompositionem dominus in se excipiat, hoc est ut si talis causa fuerit de qua ingenuus DC. den. qui faciunt sol. X v. componere debeat, tantum ipse dominus serui reddat. 11. Si vero maior culpa fuerit de qua ingenuus IDCCC. den. qui faciunt sol. xlv. componere de beat, & dominus seruum non praesentaverit, ipsum numerum solidorum reddat & capitale in

locum restituat.13. Quod si adhuc maior culpa fuerit quae se tio requiritur, dominus serui non ut seruus, sed ut ingenuus totam legem super se soluiturus accipiat.1 . Si autem seruus absens fuerit, dominum serui, is qui repetit, secretius admonere debet, ut seruum suum infra septem noctes praesentem faciat; quod si non fecerit, tunc repetens solem illi cum testibus collocet; & si infra alias septem noctes ipsum seruum non praesentaverit, iterum repetens Cum testibus solem ei col-

354쪽

LEGIS SALICAE. 11

Iocet, & tertia vice adhuc septem noctes placitum illi concedat, id est ut totus numerus ad viginti & unam xvictem perueniat. R d si post tria placita seruum noluerit ligatum ad supplicia dare, M per singula placita solem ei collocauerit,

tunc dominus ierui omnem repetitionem , sicut superius diximus , non ut seruus, sed quasi ingenuus Loc commisisset, tuem compositionem repetenti restituat.11. Si vero ancilla in taIi crimine ineulpatur, de quo seruus castrari debuerat, ccxl. den. qui faciunt sol. VI. si conuenit dominus reddat, aut xl. ictus accipiat flagellorum XLIII. De homicidiis ingen m. r. quis ingenuus Francum aut hominemi barbarum occiderit, qui lege Salica uiuit ,

VIII. den qui faciunt sol. CC-culp. iud. 2. Si vero eum in puteum adt sub aquam mi- ' ωνm. in i serit, XXIIII. denar. qui faciunt sol. DC. culp-Iud. . 3. Si autem de ramis, vel de hallis, aut de qua- Iibet re eum cooperuerit aut incenderit, XX LV.

denar. qui faciunt solid. DC. culpabit. iud 4. Si quis eum occiderit qui in trusis domini ca est, x XIV. denar. qui faciunt sol DC. culpitudia 3. Si vero in puteum aut sub aquam mi serit, aut

de hallis vel de ramis eum cooperuerit aut incenderit, lxii. denar. qui faciunt lol. IDCCC. Culp. iud.

355쪽

s6 LIBER

G. Si quis Romanum hominem conuiuam regis occiderit, xii. den. qui faciunt sol. in . culp. iud:- 7. Si Romanus homo postatar, id est, qui res in pago ubi commanet proprias possidet, occisus

fuerit, is qui eum occidisse conuincitur, I v. den. qui faciunt sol. C. cul' iud. g. Si quis Romanum tributarium occiderit, IDCCC. denar. qui faciunt sok xlv. culpab. iud. s. Si quis hominem inuenerit in quadrivio sine manibus de sine pedibus, quem inimici sui detruncatum dimiserint,& eum vita priuauerit, seu perceciderit, I v. dena qui faciunt sola C. culpa iud. to. Si quis hominem ingenuum in puteum aut in

pelagus, aut in quodlibet praecipitium , ubi periculum mortis esse possit. impinxerit , & ille qui proteistus est quolibet modo ab eodem periculo

vivus euaserit, ille qui eum impinxerit, IV. denari qui faciunt sol, C. culm iussiit. Si autem qui praecipitatus est mortuus fuerit , tota leude sua componatur. Atque ira unaquaeque pessona quae maiori minoriue compositione componi debuerat, si de praecipiti periculo vivus euaserit, medietate leudis sitae componatur, qua componi debuerat si mortuus fuisset, nam des mortuus fuerit, unusquisque secundum modum leudis suae componat. ix. Si quis hominem ingenuum cuilibet socio. suo de quolibet crimine accusauerit, & per eius commotionem siue mendacium , ille qui accusatus est occisus fuerit, si ei adprobatum ruerit, medietat

356쪽

LEGIS SALICAE. 17

dierate leodis eius componat, ille vero qui eum occidit, secundum legem pleniter eum com

ponat.

XLI III. De homicidiis a contuberato factis. r.HI quis colleisto contubernio hominem in-

ί genuum in domo sua adfallierit, & ibidem

eum occiderit, XXII 11. den. qui faciunt sol. DC. cesp. iussi 1. Si vero in truste dominica ille qui occisiis est fuerat, lxxii. denar. qui faciunt sol. IDCCC.

culpabilis iud. 3. Quod si corpus occisi hominis tres plagas vel amplius habuerit, tres qui inculpantur, &quod in eo contubernio fuissent conuincuntur, legem superius comprehensam singulatim cogantur exoluere. Alii vero tres de eodem contubernio , III DC. den. qui faciunt sol. XC. unusquisque illorum culp. iud. Et tres adhuc in tertio loco de eodem contubernio, I DCCC. den. qui faciunt sol. xlvi singuli eorum cogantur exoluere. . Si vero Romanus vel lidus in tali contubernio occisus fuerit, huius compositionis medietas soluatur.

x L C. De homicilis in conuiuio factis.1. in conuiuio ubi quatuor aut quinque fue- ,rint homines, unus ex ipsis interfectus fuerit , illi qui remanent aut unum conuictum redh

357쪽

dant , aut omnes mortis illius compositionem coniectent: quae lex usque ad septem qui fuerint in conuiuio illo conuenit obseruari. 1. Si vero in illo conuiuio plus quam septem fuerint, non omnes teneantur obnoxij, sed quibus fuerit imputatum, illi secundum legem com

ponant.

3. Si quis foris case siue iter agens seu in agropositus a contubernio fuerit occisus, & tres vel amplius habuerit plagas, tres de eodem contubernio qui conuicti fuerint singillatim mortis illius compositionem componant, & tres alij de ipso contubernio, IC C. denar. qui faciunt sol. XXX. unusquisque illorum, culpabilis iudicetur. Et tres adhuc alij de ipso contubernio, DC. den. qui faciunt sol. X v. singuli eorum culp. iud. xLVL De re pus. aquis homo moriens viduam dimiserit, &eam quis in coniugium voluerit accipere, antequam eam accipiat, Tunginus aut Centenarius mallum indicent, & in ipso mallo scutum habere debent, & tres homines causas tres de mandare, 6c tunc ille qui viduam accipere Vult, cum tribus testibus qui adprobare debent, tres solidos aeque pensantes & denarium habere debet , de hoc factu si eis conuenit, viduam ac cipiat. L. Si vero ista non fecerit, & sic eam accepe-

358쪽

rit, illi cui reippus debetur, IID. dent qui faciunt

' l. lxii. S. culp. iud. 3. Si autem quae superius diximus omnia se cundum legem impleuerit, & tres sol. &.dena rium ille cui reippus debetur acceperit, tunc eam legitime accipiat. . Hoc discernendum videtur, cui reippus de

beatur.

s. Si nepus fuerit sororis filius senior, ille reippum accipiat. c. Si vero nepus non fuerit, neptis filius senior ille accipiat. . Quod si neptis filius non fuerit, consobrinae filius qui ex materno genere veta , inse accipiat. 8. Si autem nec consobrinae filius fuerit, tunc auunculus frater matris reippum accipiat. s. Si vero auunculus non fuerit, tunc frater illius, qui ipsam mulierem ante habuerat, si inhaereditatem defuncti fratris, id est, mariti mulieris illius venturus non est , ipse reippum ac

cipiat.

1 o. Quod si nec ipse fuerit, tunc qui prox mior fuerit 'post seperids nominatos qui ιngillatim secundum parentillam dicti sunt usque ad

sextum genuculum, si in haereditatem illius mariti defuncti non accedat, ipse reippum accipiat.1 i. Si autem nullus nisi post sextum genucu-iple reippus vel

atur.

359쪽

LIBER

XLVIL De re qui villam alienam occupauerit, τά si duodecim mensibus eam tenuerit. i. CI quis super alterum in villam migrare vo-

oluerit,& aliqui de his qui in villa consistunt

eum suscipere voluerint, & vel unus ex ipsis ex titerit, qui contradicat, migrandi licentiam ibi dem non habeat. 2. Si vero contra interdi stum unius vel duorum in ipsa villa consedere praesumpserit, tunc interdictor e stari debet illi cum testibus , ut infra decem noctes inde exeat, & si noluerit, iterum ipsum cum testibus veniat, & teste tur illi, ut infra alias decem noctes secedat. Q dsi noluerit, iterum tertio placito, ut infra decem noctes exeat, denunciet. Si vero XXX noctes impletae fuerint, & nec tunc voluerit exire, statim

illum manniat ad mallum, & testes suos qui ad ipsa placita fuerunt secum praestos habeat. Si autem ipse cui testatum est venire noluerit, & eum aliqua sunnis non detinuerit, & secundum legem supradictam testatus fuerit, tunc ipse quiei testatus est super fortuna sua ponat, & grafionem roget, ut accedat ad locum , & ipsum inde

expellat, & si ibi aliquid elaborauit, quia legem

noluit audire amittat, & insuper ICC. den. qui faciunt sol. XXX. Culp. iud.. 3. Si vero quis alium in villam alienam migrare rogauerit antequam conuentum fuerit. ,

360쪽

LEGIS SALICAE.

IDCCQ den. qui faciunt sol. xlv. culpabilis iud. 4. Si autem quis migrauerit in villam alienam,& ei aliquid infra XII. menses secundum legem contestatum non fuerit, securus ibidem consa

XLVIII. De Uatomie. 1.T TO C conuenit obseruare ut tunginus veh

centenarius mallum indicent, & scutum in ipso mallo habent, & tres homines causas tres demandare debent in ipse mallo, & requiratur postea homo qui ei non pertinet, & sic festucam in laifum iactet, & ipsi in cuius laifum festucam iactauerit, dicat verbum de fortuna sua quantum ei voluerit dare, postea ipse in cuius uisum festucam iactauerit, in casa ipsius manere & hospites tres suscipere, & de facultate sua, quantum ei datur , in potestate sua habere debet , & postea ipse cui creditum est ista omnia cum testibus collectis agere debet. Postea aut ante regem, aut in mallo legitimo illi cui fortunam suam deputauit, reddere debet, & accipiat postea festucam in mallo ipso ante duode cim menses ipse quem haeredem deputauit in lai- sum suum iactet, & nec minus , nec maius, nisi uantum ci creditum est. Et si contra hoc aliquidicere voluerit, debent tres testes iurati dicere quod ibi fuissent in mallo ubi tunginus vel centenarius indixerunt, & quod vidissent hominem ilia,

SEARCH

MENU NAVIGATION